Dieterici Herm. Kemmerichii ... Synopsis juris criminalis per succinctas positiones delineati in usum praelectionum academicarum. Accessit legum delectus, quae conclusiones criminales respiciunt ad usum scholae, et fori ... Cum praefatione D.A.V.M

발행: 1768년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

vel contraria indicia, dei icti exclusiva, per probationes vel praesumtiones contrarias aut fortiores, iis opponantura g. Quo & spectat vita ante actae integritas honestas & probitas, per testimonia fide digna probata: quae vel ab initio indiciorum refutationi potest pr* mitti, vel ultimo loco subiungi. 24. Denique 3) Petitum congruum , ac in rentioni defensionis accommodatum , his subnectendum. as. In Desentione pro avertenda Io quisitione speciatim deducendum ue vel corpus delim esse intertum, vel indicia adgravandum reum in lassicientia, vel δε-lictum ipsum non tam grave, ut is qui

stionem mereatur. 26. Pro avertenda Dearteratione insuper alleganda personae qualitas , quod scilicet ea de fuga non sit suspecta. :27. Pro avertenda Tortura itidem urgendum , quod vel tanta non sit corporis delicti certitudo, vel indicia non tam certa sint ac urgentia , vel ipsum deιLetum non tantae gravitatis, vel epraete,

162쪽

Tea, non ea per onae qualitas aut condi tio, ut tortura locum habere queat.18 Pro declinando Purgatorio Omnia ea quae pro avertenda inquisitione, ac insuper personae qualitas, ob quam reus ad iuramentum admitti nequeat, alleganda .rς. Pro declinanda denique Poena. quae ' post Confessionem factam, metuitur, Vel per sententiam dictata est, dispiciendum, an Consessio sit pura, an Vero qualiscata. i 3 o. Si consessioni qualitas, aut circum stantia delicti, vel poenae . exclusiva , per modum exceptionis sit adjecta, haec ante omnia a Desensore probanda. 3 i. Quod si pura fuerit, atque ultronea, videndum, utrum aliis indiciis stipata, an vero nuda sit;& hoc casu, an sorte a melancholico & mentis non satis comis

pote, vel taedio vitae, sit faeta et quippe

quibus casibus reo non nocebit. ii 32. Si non ultronea; videndum, utrum

sorte illegitimis modis extorta sit, an etiam post torturam rite pleneque ra

163쪽

ti habita; atque adeo nullitatis vitium, si quo laboret, demonstrandum. ι-Quodsi vero consessio recte se ha, beat, adeoque poena penitus averti nequeat: pro mitiganda saltem poena labo

Tandum . at c

3WAtque sic causae mitigationis vela persona delinquentis, vel a delicti qualitate desumtae, evolvendae, & quae ad praesentis facti circumstantias quadrare videntur, deducendae sunt. . Elaborata Desensio Iudici stem pestive mbibenda, atque, iuncta Epist la, ed eum directa, ut Actis inseratur,

petendum vi a

ost Examen Rei summarium, aut articulatum, vel Defensionem, si qua sit exhibita, sequitur SENTENTIA quae regulariter a Collegio Ictorum, transmissis Actis, expetenda.

164쪽

et . Sententia est vel Interiscutoria, quae modum procedendi, circa inquisitionem delicti, praetcribit: vel Definitiva ; eaque iterum vel Absolutoria vel Condemnaso ria. r

3. Illa Reum ab inquisitione absolvit. idque vel pure, si scilicet torturam sustinuerit, aut purgatorium: praestitueritοῦ vel saltem ob defectum sufficientium in

. Priori casu,& quidem si torturam sustinuerit reus, etiam ab e ensis absolvitur; sed praestito purgatorio, in. SAX. quidem expensarum refusio indistincte injungitur, eXtra eam vero, tum demum si factum aliquod culpabile remaneat.1. Posteriori casu, absolutio pro renata vel absque expensis fit, idque plerumque; vel cum expensis, si scilieet non prorsus temere suscepta videatur inquisitio. 6. Semper vero exceptae sunt impensae de sensionis, quippe quae a reo ipso quocunque casu sunt solvendcc..

165쪽

7. Haec , absoluta inquisition e dictitat, reo infligendam: quae pro di Vertitate poenarum divertis utitur sormulis, usu receptis. s. Circa expensas hoc casu olim in soro s Ax. distinctio obtinuit, an poena corporis afflictiva, aut capitalis dictitata fuerit, nec ne . 9. Priori casu impensae Defensionis tantum a Reo, iudiciales vero a Magistratu : posteriori, utraeque a Reo , Derunt serendat. Hodie vero in SAXON. ELECT. Omnes indistincte a Reo tolvendae sunt.1 o. Quod si autem Reus nihil habeat in bonis, ex fisco sumtus suppeditandi

sunt.

II. sententia ubi impetrata est, Reus de tenore illius certior reddendus est: ita tamen, ut in interlocutoria gradus torturae ei celetur; in definitiva vero, Poena capitalis tantum in generalioribus terminis . verbisque ad erigendum reum accommodatis, a Iudice eidem de nunciari soleat.

166쪽

Ia. Quodsi jam Reus in ea acquiescere, nec sese contra eam amplius defendere velit, ad Exeeutionem Poenae pro

et I T. XV.

' EXECUTIONE POENAE.

EXECUTIO poenae non quidem teis

mere disserenda, spatium tamen aliquod temporis Reum concedendum, in casu quidem , fustigationis aut relegationis dictatae, ut de rebus suis disponere, in casu vero poenae capitalis irrogandae, ut ad mortem sese. Praeparare possit. a. Et Fustigatio quidem ac relegatio, praestita urphecla, citra ulteriores ambages, ita tim executioni mandatur. Sed Poena capitalis non, nisi praevio solemni iudicio celebrato, infligitur . 3. Antequam hoc fiat, Reus capitis damnatus, ac de hac poena certior red

ditus, in hypocausto quodam tollerabiulius

167쪽

Ilus custodiri, atque Ministras Eccleiae,

Ut ad mortem praeparetur, committi , altaque cognati, aut amici, ad eum ad mitti solent.

4. Ubi da es, executioni illuxit, signo dato. a Judice, & sebsoribus congregatis. Solemne Iudicium Criminale in loco publico, ubi illi mentae adlident, Accusator vero, Carnifex & Apparitor adstant, constituitur. 1. Hic Iudex, baculum tenens, primum Assedorem, an iudicium rite constitutum Sc ormatum fit, solemni sermula interrogat.

o. Deinde Iudex secundum Assessorem

de tempore iudicii fovendi interrogat zcui hic temo us esse, respondet. 6. Porro Iudex tertium Assessorem de modo fovendi Iudicium interrogat: cui hic, justum esse praecipiendum , injustum , ac tumultum, prohibendum, nec ii ne venia loquendi licentiam cuiquam perin

8. Μox Iudex, iudicium criminale, prima secunda & tertia vice, secundam Ius

168쪽

ius sejustitiam, ita uti dictum, sefovere ,

solemni formula declarat. s. Tum, Iudex e quarto A si effore quat-Tit, num recte a se judicium sit constitutum: cui hic, affirmando, respondet. io. Iudicium sic rite costitutum, Ap paritor, vel is, cui hoc de mandatum , est, publice proclamat, & homines ad accusandum provocat.

accedendi, loquendi & accusandi veniam , &, hac impetrata, triplicem accusationem suam una vice proponendi, petit. Iet. Concessa & hac, Reus ab eo solemni ritu,&quidem nonnullis in locis, praevio clamore, & armata manu, criminis commissi accusatur, iactu in ore- tenus proponit, & petit, ut pinna promerita afficiatur.

ι 3. Hoc facto, Aecusator Iudicem

interrogat, num rite perfecerit accusationem suam : antequam ei respondeat, idem ex

Scabino quinto quaerit , quod postquam Scabinus affirmavit, Iudex idem accusatori respondet. I4. Post

169쪽

Tir. XV. DE EXECUTIONE POENAE . I 29

I4. Post accusationem Reus adducitur,&, an crimen, cujus accusatuS est, commiserit, jussu Iudicis, ab Actuatio in

terrogatur.

13. Hic si affirmative respondeat, tenor sententiae, qua poena dictitatur, eidem praelegitur. I 6. Sententia condemnatoria publicata, Iudex baculum frangit, & Exequutionem Carnifici demandat ; qui tamen antea sareum conduestum sibi a Iudice expetit , ac facile impetrat. i 7. His peractis, Reus ad Iocum supplicii deducitur, atque poena dictitataeidem insutur. I 8. Antequam vero, Iudex cum Scabinis surgat, apparitorem , alios quoque ad accusandum provocare, jubet: denique Iudicium a Iudice, praevia solemni interrogatione, sinitur ac dissolvitur. 1 LE'

SEARCH

MENU NAVIGATION