Catanensis ecclesiae synodus dioecesana ab illustrissimo, et reverendissimo domino Don Ioanne De Torres ..

발행: 1623년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

laterculis, aut opere testaceo costratum sit, ne incedentes offendant ; quod semel minimum lingulis hebdomadibus verratur,ne situ, aut puluere, aut alio quouis modo sordescat.

α υν Atq; ut ne Christianae religionis mysteria pe-.γ dibus terantur, Dominica in eo Crux, aut Sancti alicuius imago pingi, sculpiue nullo modo per

mittatur.

VAS A VAE SANCTAE . .

x s. cons , in quo aqua benedicta asseruatur, ex marmore,aut ex polito aliquo lapide sit; at-.que ad ostium intra Ecclesiam , & a lateriangredientium dextro collocatus sit, colurn mella, vel basi ita suffultus, ut parieti non adhereat.16. Singulis qnibusque diebus sabbatis mundetur fons diligenter, & noua aqua recens benedicta in illum infundatur.

CEpulchra fidelium cadaueribus conden8is,

ut nos conditionis nostrae admoneremur, in Ecclesijs aedificari consuetum est; atque ut eo co' venientes vivi, pro defunctorum salute, quorum

22쪽

Ibi ossa conduntur, preces ad Deum fundant, eae vero non nisii decenter accomodata, & disposita permittenda ino sunt: quamobrcm si qua sunt in excelso loco aedificata, nisi forte arrea, vel marmorea suerint, auferantur. 28. . Quae Vei m posterum sunt aedificanda in pauimento, illi omnino aequentur, ne incedentibus, praesertim vero Sacram Eucharistiam , Sancto-xum reliquias, aut facrum oleum deferentibus, sint offendiculo. in quorum superficie , neque . Crux Dominica, neque sacra imago ulla sculpa-

tur . . I . l.

αο. Os vero ad altaris ligneum scabellum ne per

tingat, ipsum auxem os duplici claudatur Oper uicia β.culo , quorum alterum ab altero, palmo di it are debet, & inter utrumque humus ponatur, ne tetrum Odorem esitare possit. Sepulchra a Baptisterio ita distent, ut ad eius septa non pertingant, quae sine Episcopi facultate scripto comprobata, nulla imposterum aedificanda sunt. Atque in Eccles ijs nonnisi in concameratis sepulchris cadauera sepeliantur; effossa Uero humo, numquam . qui secus fecerit uncijs decem mulctetur, quam etiam poenam incurrant vicari j, curati, aut Ossiciales, qui permiserint. At occisorum corpora in sepulchris iam condita, a ministris criminalium iudiciorum , nul-

23쪽

la omnino de causa in locis sacris inspici permIN

tantur , sed alio inspicienda transferantur . Cadauera in Ecclesiijs super pauimentum loco denossiti ultra mensem ne recipiantur , & hoo ex iusta causa. quo transacto, vel ad locum de stinatum transferantur,vel infra terram sepeliantur. sub poena Rectoribus Ecclesiarum luspe stan is Episcopi arbitrio. Caemeteria, in quibus fidelium defunctorum ossa, & cineres conseruantur, locum sacrum ei- se nulli dubium est. praecipimus igitur, ut undequaque claudatur, ne animalibus pateant. Crux in medio erigatur, & vites, aut cuiusuis generis arbores ex eis omnino euellantur , nec in illis quouis modo ludi permittantur .

CAT H EDILA EPISCOPI. Episcopi Cathedram,quantum seri potest, lix

omnibus Ecclesjs, ad quas vel Visitationis gratia, vel alia de causa venturus sit, in sublimi loco constitutam esse addecet, ad eum modum , quo in Cathedrali sita est, ut ex ea populum c5mode intueri, & vicissim ab eo conspici, conci nem habere , vel alios concionantes exaudire,

populoque ipsi possit benedicere .

24쪽

. . .

ss. πN Ecclesijs quibuscunq; Parochialibus Supi gestus extruatur eo loci, unde ad populum

comode concio haberi possit, atque ab illo ipso, qui in altari maximo rem diuina facit, exaudiri. Ad eius latus, quod altare maximum reipicit, signum Christi de Cruce pendentis positum siti, non parieti inhaerens, sed Suggesto ipsi bene coa

ptatum .

Pridie eius diei, quo concio habenda est, dili- lentissime ab omni iorde mundetur, & tuo pauo circumuestiatur .

Acrariu in unaquaque Ecclesia,in qua Missae I sacrificium peragitur, omnino aut in maiore sacello, aut in Sacristia extruatur,& claue o

seretur s.

3 . e Horus ad laudes Domino decantandas , quatum fieri potest, post altare maximum est collocandus, in quo lignea subsellia saltem non pauciora, quam iit numerus eorum, quibus eo conueniendum est, esse debent. B L Arca

25쪽

26S Vso. CAETATI 33. Arca lignea in eo sit, in qua sacri libri studiose seruari debent, in ea post diuinarum laudum obficia persoluta reponantur, ac ferrrea claue, qua penes Sacristam, aut Chori Priesidem sit, occlu

dantur .

3 ρ. Chori denique locus ad eum modum costitutus sit, cancellisque septus, si fieri commode potest, ut diuinorum officiorum tempore laicis in cum aditus esse non possit; neutiquam enim fere- dumis culares homines ecclesiasticorum, qui on. Cler. Q uinis laudibus persoluendis sunt addicti, loca indecenter Occupare. qua propter cuiusuis ordinis laici per id temporis admoniti cgredi a choro sub excommunicationis poena teneantur': si timen plura sint sil bsellia quam clericorum numerus postulat, permittatur a Chori Superiore grauibus viris illa occupare,dummodo Clericis non intermisceantur. o G A V M.

. Λ D Organi sonum squod eo loci constitu- tum elle debet ut a Choro facile canentium voces audiri possint j nulla , vel lasciua , vel leuia, aut profana cantica admittantur sed pia sint, grauia, atque distincta, ut ab auditaribus verba plane excipi possint: modi vero ipsi ad eum modum

26쪽

modum facti, ut ad pietatem populus eXcitetur. r. Quae ad organu canuiui,n choro singula omnia recitetur; Symbolum vero fidei totu a choro, vel a cantoribus no alternatim organo canatur. 2. Organi Praefectus venientem Episcopum diebus festis graui modulamine eXcipiat, itemque abeuntem prosequatur.

Quod sollemnioribus quoq; diebus, dum sacras vestes induit Episcopus, aut populo Sacram Eucharistiam impertitur, faciat diligentius. S A C ILI SIT I A.

L I unam quamque Ecclesiam extritatur, tutio

ri, commo aioriquς loco, ac quantum fieri potest, Choro viciniori. 4 . Armarium in ea sit, vel plura etiam, ut Ecclesiae ratio, ac supellectilis copia postulat. s. o Oratorium pra terea decenti loco, ac separatocol locetur, in quo Sacerdos antequam sacrum faciat, se colligure, praeparare, ac peracto sacrificio gratias Deo agere, & in contemplatione tanti mysterij aliquanto tempore commorari possit. 46. Ob eam causam orationes ante,vel post Mis se celebrationem recitandae, in tabella exscriptae habeantur, ac illa: ctiam seorsim, quae sacris vestibus induendis accomodantur. c. . Jo B 3 Label-

27쪽

. , Labellum praeterea cum manulergio appense, quod singulis quibusque dominicis diebus mu- .

tetur, ad abluendas manus Sacerdotum, atque tergendas.

Ad haec binae tabeli in quarum altera Missae, sic anniuersaria, quae vel a toto illius EcclesiaἡClero, vel ab unoquoque in singulos dies peragi, praestarique debeant. quae distincte pro quibus , quibusque diebus, & altaribus Millae celebrandae sunt, contineat. In altera, ossiciorum distributio, & administrantium, ut quo decet ordine, Sacramenta ministrari, osticiaque persolui queant. Sit postremo liber, in quem eorum nomina, qui sacru fecerint, quotidie referantur. . troia diu o o DS APTIS TE LI V M. Fons baptismalis marmoreus , aut e solido

aliquo lapide constet, no lateribus, ut aqua nec est luere, nec sensim absorberi possit. interea vero dum ad eum modum haberi non potest, vas aeneum intrinsecus stamno illitum comparetur , quod lapidi ita coaptetur, ut tute contineri aqua possit.' Fontis autem structura ea esse debet. Vas amplum eX materia, quam diximus, extruatur, in

Disiti ad t

28쪽

cuius medio ouatis,aut rotundae figurae, alterum fulcimento aflabrefasto erigatur, in quo baptis- malis aqua seruetur. quod si fieri nequeat prae alterius paruitate, ad oram illius hoc alterum statuatur, ut in nostrae Uilitationis excursu alicubi

curauimuS.

Porro amplioris illius vasis fundus ad excipie-dam aquam e baptizati capite defluentem, undique diuexus, ac paulo acclivior sit , exiguosque aliquot canaliculos habeat, quibus ad foramen aqua derivetur, per quod in iacrarium etiam ei fluat,quod sub ipso baptisterio propterea exaedificandum est. Colummella item erigatur, in cuius summa parte vas ipsum baptismale,in quo per totum an num baptii malis aqua servanda est,apte, concinneque collocetur. Ciborio fons ad pyramidis formam contegatur, in quo fenellellta binae aperiri possint, ex quarum altera Sacerdos ministerium suum e equi, ex altera infans sacro fonti commode ad hilaberi ad suscipiendum baptisma possit: ipsum vero ciborium conopeo conuestiatur. Armariolum in ciborio construatur,in quo ritualis liber, Sacramentorum mantilia, ac reliqua ad baptismi ministrationem necessaria reponan

29쪽

Praeterea coclear,si minus argenteum, saltem reum,aut stam neum sit, ad aquam baptismalem hauriendam , & in caput pueri infundendam, mantilia vcro ipsa non ni si noua adhibeantur, quibus in adminil ratione tantum baptismi, uti decet, si vero minus apta ad id fuerint, nisi sacris Ecclesiae usibus accomodari pollunt, combura

tura

In Ecclesiae ingressu, & a parte ingredientium sinistra collocatus sit fons baptismalis, quantum fieri como de potest, atque in sacello ad id desti nato,quod si minus haberi possit,s altem hemicy-Clus decenter ornetur, in quo Sacli Ioannis Bap tilla: Christum baptigantis effigies sit depicta'. Cancellis, septisque ferreis, aut lapideis, aut minimum ligneis torno laboratis undique fons ambiatur,eaque sint altitudine brachiorum duo

rum , aut eo etiam amplius. l . .

ONFESSIONA LIA.SAcramentales, Parochialesque Ecclesiae quς-

cunque totidem habeant Co fessionales Cathedras singulae, quot habent Confellarios, quae ad eum modum conitruiue cile debent, ut confitens ab excipiente cofessionem perforata aliqua lamina diuidatur . eae vero extra sacelli maximi ambi-

30쪽

ambitu,aperto, cospicuoue loco collocadae sunt. 34. In his,capsulae, loculiue ad eleemosynas colligendas, nullo pr textu extruantur, aut loco proximo alligantur. , Christi vero de Cruce pendentis, aliorumve Sanctorum imagines, ac pia aliqua tabella , in qua praeparatoriae orationes exscriptae sint, affigantur. L . T A RI A.

s6. x Liare, super quo Sacrosanctum, atque imcruentum salutis nostrae sacrificium immolatur, summa par est diligentia concinnari. lapideum igitur sit, aut lateritium saltem, ita extructum , Vt nullum in eo foramen,aut fenestella relinquatur,in qua quidpiam asseruari possit,nisi forte Sanctorum reliquiae sub eo sint reconditae: si vero colum mellis subfultum sit, aut alia qua- uis forma a labrefactum,nihil omnino praeter reliquias , sub co reponatur . Altitudine sit a scabello ligneo palmorum quatuor cum dimidio, longitudine palmorum septem, vel minimum palmorum sex, & latitudine saltem palmorum trium cum dimidio, aut

saltem trium .s . Scabellu ligneum habeat, quod a fronte altaris palmos quatuor productu saltem pateat, atq;

SEARCH

MENU NAVIGATION