Monumenta antiquissimae historiae Arabum post Albertum Schultensium collegit ediditque cum latina versione et animaduersionibus Io. Gottfr. Eichhorn ..

발행: 1775년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Io I. DE ANTIQUISSIMIS HISTORICI sArabica, tum maior, tum minor, quibus commentarios adiecit Taurizim, et DI WAN, siue

collectio

dit ex Bibliotheea Acad. Lugd. Batav. et notulis illustrauit A Laga Tvs s C HvLTENs ad calcem Grammaticae Erpentanae, quae recusa sunt in. Grammatica Arabica, ex Erpento excerpta, nostri in litteris Orientalibus praeceptoris, Perili. IO. DAV. MICHAELI s. Partim a Schullensio ianis edita Anthologiae specimina, partim inedita adhuc ex libro tertio exeerpta dedit nobis b. R E I S R Ecum versione et animaduersionibus nonnullis in V. S. V. HIRTII Anthologia Arabica. Ienae MDCCLXXIV. ap. I96-23 I. - Exscribemus

hoc luco succinctam, quam, ut ex stilo colligi potest, dedit b. Reine in libro Hirtii laudato ., P. I96. Anthologiarum Arabicarum descriptionem. Ammasa Nelussor, quam Abu Temam secompilauit, quae etiam makr appellatur et mole puta, et praestantia, et fama. Nam est alia quoque, ne illa quidem ignobilis, sed recentior. Det minor dignitate et ιγκω, a Boclitario collecta. isSuam Abu Temam in decem haec capita suem selibros mauis, digessit. In primum congessit Dag-l sementa ad rem militarem et sortitudinis bellicae secommendationem iacientia; secundus liber epie sedia complessitur; tertius gnomas de moribus et

isossiciis;

22쪽

eollectio operum poeticorum DSCHERIRI , quam commentariis Illustrauit Nadphirius. Haecce in conuentibus solemnioribus sus carmina adhibum runt sequiores Arabici historiarum auctores, tamquam vulgo nota passimque celebrata testimonia, ad faciendam a se narratis maiorem fidem. Sic inuenies in illa NuWetrii sectione, quae res ante Mohaemmedem gestas exponit, in HamZa, Ibn Kothaiba, aliisque, quos consulendi equidem nullam habui opportunitatem, multa eX im fima antiquitate carmina, quae ad res narratas iam confirmandas, iam exornandas sunt inserta. s.

isossiciis; quartus erotica; quintus Satyras; sextus silaudes hospitalitatis; septimus tenet αφρασεις siseu descriptiones rerum; octauur versetur in rasitione Arabum itinera faciendi; nonus jocosa ha- Abel; derimus denique mulierum vitia exagitat. AΡrimus et secundus horum librorum, quales sint, sesatis e speciminibus, a Schullensio seniore editis

constat. -- . Carmina historica nonnulla Ar,hum, ante narum Mohaemmedem suse, exstant in

scholiis Nahas. Lugd. Bat. II a. 4. '

23쪽

Carminum hisoricorum praesaetis. Quae cum ita sint, carmina singularem ab ini tio habuerunt utilitatem, atque in antiquissimis temporibus idem prope ministerium praestite runt, quod postea litterae explebant cy). . Et

ε primum 9) PLvTAResus in Comment. Cur nune Pythia non reddat oratula carmine sub finem. Αμοι sη γαρ

24쪽

primum quidem quae oratione soluta traduntur posteritati, iam studio, iam casu in dies augentur, mutantur, corrumpuntur; quae autem carminibus inserta sunt, vulgi figmenta atque mitationes sicile effugiunt, ac ancillante metro, tanquam fido veritatis historicae custode, eadem atque inuariata post multorum seculorum decu sum seruantur. Deinde quaecunque metricecomposita sunt, aures animoSque capiunt, memoriae firmiter inhaerent, mentique alte infiguntur. Nee facile fieri potuit, Vt carmina antiquitus in rem praeclare gestam susa Arabum animis elaberentur. Constat enim inter omnes quam honorifice, Arabes sequiores de ant, quioribus omnibus monumentis, in Primis autem de carminibus io senserint. Ad ea enim, quibus Omnem linguae suae purita. tem, grauitatem , granditatem, maiestatemque putarunt depositam, recentio m scriptiones examinarunt, nec desuerunt, qui haud inepto

25쪽

consilio ti) ex iis Corani, quae Mohaemmedes mentitus erat, capita interpretarentur. Atque cum omnium Arabum studia seruerent in antiquo linguae suae pondere et decore conseruando atque i ad posteritatem propagando, nihil prosecto huic consilio accommodatius eras, quam multa eaque inuariata, ab omnibus assumentis libera in promtu habere exempla, ad quae recentiorum scriptio nes examinarentur ciet .

De prouerbiis Araticis. Et haec quidem hactenus. Progredimur ad

proverbia, quae multa ad historiam Arabum pertinentia continere diximus. Primo autem sta. Tun deprecor, ne quis nomine deceptus paullo leuius de prouerbiis Arabicis statuat. Sunt enim, Vt 11 Diuiniora enim Corani loca Mohaemmedis prosecto non sint, sed ex carminibus, ante sua tempora fusis, desumta.

cI ab Lege, quae narrat SCHAMS EL DIN Ant m. to, in historia amtiquitatum Arabicarum, de natalibus Grammaticae Arabicae apud GAsIRIvM in Bibliotheea Arab. Hisp. P. a.

26쪽

ut equidem ex iis colligo, quae adhuc legi, disiecta carminuru membra, tatoricorum carminum particulae sententiosae, quae seiunme ab oratione contrara vel in prouerbia abierunt, vel ob sententiosam enunciationem prouerbii faciem prae se ferunt. Accidit enim haud raro, ut particulae' carminum historicorum extra sermonem contextum positae pro prouerbiis habeantur. Hinc factum est, v. c. ut Mosaicum illud de Nim do: Tyrannus venalione coram domino i 3,

quod cum IlI Mic HAEMs carminis historici particulam potius esse suspicor, quam Proue

bium, a multis inter prouerbia referretur. Posita autem est prouerbii indoles in eo , ut non ad rarissimos casus sed ad quotidiana alludat, ea que contineat, non quae in Paucos, sed in multos diei queant. Iam vero non solum Mofiicum illud ita comparatum est, Vt ad rarissimum casium alludat, cum perpauci ex venatione ad tyrannidem Progrediantur, sed etiam multa Arabum prouerbia ea natura sunt, Vt in Perpaucas res perpaucosque homines cadant.

Quae

27쪽

Quae quidem, Vtcunque se habeant, prouem hia tamen Arabum, vel si reiecto nomine, quo ipsi Arabes utuntur mavis, Ilaecce carminum fragmenta, historica multa continent, id quod caris clare, opinor, constabit, si ea vel paullo astentius aduertimus. Nam ubique fere apparent celeberrima inter Arabas nomina, qtrae quomiado prouerbio occasionem dederint, vix intelligi pqtest, quae autem ob nominis famam merebam tur, ut carminibus intexerentur. At ngenue fateor. nos nunquam, raro altem diuinando esse cuturos esse rem gestam his quasi tenebris atque aenigmatibus inuolutam, nisi accederent scholi sae, qui rem ipsis his aenigmatibus adumbratam, sto autem tempora satis udhuc notam, se, licerent, atque prolixioribus verbis significarent, ad quae alludatur. Consulant, quibus licet, prolixum illud bonae frugis opus a Mndanis collectum, quod ultra sex millia prouerbiorum continet.

Ipse Meldanius de suis adiecit prouerbiorum Origines, quas ex antiquissima Arabum historia repetiit; ritus indicauit antiquos, thesi urumquaantiquitatis Arabicae uberrimum reclusit I in.

ea, quae de prouerbiis Arabicis diamus, illustranda, peti possem multa ex Sperimine Proq

28쪽

De gε malogiis in genere. Restat nonnulla de Arabum geneaIogicis o dinibus i s) delibare, quibus res Arabum anti quissimae haud mediocriter illustrantur. Non autem dubito, fore, quibus improbabile videatur

tot verbiorum Midanii, quod ex versione Ρocockiana edidit Henritas Albertus Schustens Lond. I773, ad quod lectores ablegamus, ne Arabicis typis ea recu- dantur, quae iam publici iuris sunt. .

IO Erant et aliis ex antiquitate populis tabulae genealogicae, quae tantum aliis nominibus veni bant. Est enim ingenium mortalium sat p. - uersum terrarem orbem simile, soletque natura. duce ad stemmarum monumenta citius, quam ad alia historica delabi. Huc reserendi Romanorum expressi cera vultus, qui singulis disponebam tur armariis, ut essent imagines , quae comita, rentur gentilitia funera, semperque defuncto Maliquo, πο Tvs aderat familiae eius, qui vNDRVAM fuerat, PopvLus. Stemmata vero luriri eis disicurrebant ad imagines pictas ri PLINI Us

Histor. Natur. lib. XXXV. eap. 2. Quid quaesis; tabulis genealogicis pictis similius 3 -- V. etiam

29쪽

tot nomina inde a primis Arabum conditoribus usque ad acceptum a Syris scribendi artificium ita conseruata esse, ut iis nostra adhuc aetate fides haberi possit; non dubito, fore, qui Groniandos mihi opponant, in genealogiis suis Vix ultra vicesimum patrem regredientes; nam deerunt, qui Hebraeorum genealogias obstrepant, de quibus post doctissima' eruditorum certamina

constat, nonnullos nonnunquam illarum genealogicarum catenarum articulos excidisse. Quare de fide ordinum genealogicorum, quos ab Ara-hibus accepimus, Pauca monebimus. , , f. 7.

DE FIDE GENEALOGIARUM.

I. Ismaelitarum gene viri ordines serfecti tantum et absoluti sunt, Ii ad Chrisum natum

redear.

Ae primum statim deprecor, ne quis ita de Arabum genealogicis ordinibus sentiat, ut ipsi

sequiorum Arabum nonnulli atque cum illis Po-cockius, et Salius, qui eum exscripsit in commentationibus Corani anglicae versioni praemissis, et ad hune diem fere omnes, nec Putet V. c. ab Adrano inde Usque ad Mohaemmedem Arabes omnes, ab Isinaele oriundos, in tabulas genea-ὰ logicas

30쪽

logicas esse relatos. Non mirima profecto, Po-cockiuin et qui post eum scripserunt tam praeclare de Arabum genealogiis statuisse. Ita enim

Arabes sequiores, qui catenas genealogicsts ex aliorum ore exceptas litteris consignarunt toto in negotio genealogico functi sunt, ut nullas, quan tum mihi quidem constat, temporis annorumque notulas adueerent, in quo Arabes maxime

ab Hebraeis discrepant. Moses quidem, gentis suae morem secutus, genealogiis historiam illustrauit; cuin autem genealogiis solis parum lucis' inferri historiis probe cognoscerer, Chron lO-giae tantum, quantum pro artis huius tm temporis infantia licebat, inseruit genealogiis, nati

uitatis et mortis annos notando. - Nec Vitupe

randa seqiliorum Arabum, qui genealogiis chronologiam prorsus nullam inteXuerunt, quae videri posset, negligentia, cum Veri nihil disti. milius sit, quam si Arabas antiquiores annorum numeros genealogicis ordinibus adiecisse arbitreris, quibus nihil labilius nihilque memoriae humanae molestius; nec si annis genealogias illustratu voluissent, sperandum erat, fore Ut in hac omnis. rei chronologicae difficultate atque ambiguitate, certam aliquam nobis exhibeant chronologiae

rationem. f

SEARCH

MENU NAVIGATION