Ioh. Beverovicii Exercitatio in Hippocratis aphorismum de calculo ad N.V. Claudium Salmasium equitem & cons. regium. Accedunt ejusdem argumenti doctorum epistolæ

발행: 1641년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

r64 IOH. BE VERO v I cII seam lectorum. Crambe recocta. Inceis

pere quid Chymici, nec in sceliciter. Quorum vestigiis insistens non ipse modo diu ligenter omnia investigo, sed quantum est ubique eximiorum Medicorum in consilium adhibeo. Inter eos etiam Clarissimum Morellum, collegam tuum, de utrique amicissimum Naudaeum saddere liceat) nostrum. Hujus Syntagma de Studio militari, aut horis munus, vidi, legi, probavi. Et quid non ego, probatum optimo cuique & doctissimo , celebratumque a nobili poeta Borbonio, cujus ego viri ingenium & ingeniosos versus

unice suspicio. At judicio Grotii, nihil sublimius. O ineomparabile patriae decus, quamvis patriae, ut videtur, non natum Z Vates esse potuit summus vatum, de amicorum Cl. Heinsius , cum ante xxv I annos imagini ejus inter alia su scriberet :Depositum caeli , quod iure dataυia

Horret, ct haud credit sepeperisse sibi.

De libro Gallico, quem OGrs, Batavice accipiam, si R. P. Mersenno tradideris, qui sua mittere solet Zulichemi topa

chae, Principi a Consiliis, mihi amicissi-

172쪽

mo. Pro essigie tua narnas habeo gratias , eamque inter gratissima habebo κειμηλια. Recte scripsit Lipsius noster na tura no trahi ad simulachra & essigies magnorum virorum noscendas, & illa corpora, seu hospitia, quibus coelestis se animus inclusit. Videntur etiam, ut olim Miltiadis trophara Themistoclem, ingenuas mentes excitare ad eruditas virtutes. Hinc & laudabili veterum more in bibliotheca mea eruditorum vultus pictos, aut sculptos servo, inter quos etiamnunc tuum, Erasmo, Grotio, & similibus heroibus junctum. Meam dum sculperet egregius artifex, imperfecto operi

immortuus est. De alio postea non cogitavi. Hoc tamen tibi, & amicis, qui1ham miserunt, debeo, amicitiae fovendae μνη-σαωον & monitorem Thesaurum sanitatis, jam quater excusem, seripsi lingua vernacula, quare non mirum ad vos non allatum esse, ut nec librum eodem sermohe superiori anno editum de Excellentia sceminei sexus, quem Latine prius conscripseram in gratiam nobilissimae heroinae, Annae Mariae

a Schurman, virginis ad miraculum eruditae. In lucem dedi cum aliis ejus Epistolam

173쪽

igς Io H. BE VEILovICI tstolam de vitae termino, quam brevi alia sequentur. Spero occasionem fore, tecum ea communicandi. Edidi olim En comium Medicinae a puero conscriptum, cui addidi Montanum Neutrum dignum oculos tuos subire. Quod amice mones non semper verum esse, uno rene obstructo, alterum statim ceusare ab officio, recte sentis; neque ego id asserui. . cum lapius contrarium tecum observaverim. Notavi tantum, veluti rem notatu dignam, me id cum Val.

lesio , in quo hoc frustra reprehendit Pereda, & aliis, qui citantur, non semel vidisse. Pro exemplo Myronis, referam duo alia, animadversione, ut mihi vide. tur, dignissima. Scripsi pag. cxx. qui ex suppressione

urinae soporantur Comate, perpetuo eos sopore urgeri, ob venenatam qualitatem ab urina cerebro impressam. Quae si nondum penitus cerebro communicata,

sed tantum invitetissimnum, somnolentus aeger, sisbsequente urinae profluvio, sanitatem recipere potest. In vivis adhuc est, qui ante biennium sere vixerat, vir quinquagenarius nephriticis & arthriticis doloribus valde obnoxias. Inciderat

174쪽

Spror L. DE CALCufo. Is in omnimodam 'urinae suppressionem, cum continuo vomitu,& vehementi dolore , in utroque hypochondrii latere, utrinq; ad renes extenso. Post usum clysterum, tuum , decoctorum, & pulvenam diureticotum , quinto demum die paullam urinae guttati m reddidit.Eodem mane cucurbitulam utrimque paullum infra loeum dolentem ter ina ponere curavi, quibus se inanifestam attractionem,& motum quendam calculorum percepisse , postea mihi assirmavit. Affligebatur interim dissicili respiratione , voce rauca , & somnolentia, sed momentanea. Conquerebatur ipse urinam jam pectus transisse, S jugulum petere, se jugulando. Ego etiam, cum circa vesperam plane pronus esset in somnum, verebar, quod ispe videram, ne eget illi Nox hac perpetuo una dormienda: Qu re adstanteri qui somnum pro augurio salutis habere .lent, monui res aegri periculosissimae aleae plenas esse, eumque jam inter sacrum saxumque stare. Nam certe, quibus ἰχvim somnum af

175쪽

- cunctis sita res in cu1 deferri est,

Vivantne, an tristi exitio absumantur Achivi.

Sed inagnam partem,etiam cum domesticis, querelarum & ejulatuum desinentes, κουφως ab ειν videantur, absique sensis extinguuntur, atque ita, ut inquit poeta, Illis dura quies oculos, ctferreus urget Somnus, seu aeternam clauduntur lumi

na noctem.

At noster assumpto bisex a poetemate, &summo mane undecim guttis olei Iuniperini cum vino Rhenano, paullo post calculum excrevit oblongum & acuminatum , quem magna urinae crudissimae copia sequebatur. Hinc dextri hypochondrii cruciatu liberatus, perseveravit tamen dolor sinistri, cum cotinuo, & vehementi vomitu urina interim copiose,& libere profluente, cruda admodum,&quae veluti ramenta ureteris haberet admixta in ad diem undecimum, quo eumae cedenti, illo se mane omni dolore levatum esse referebat; nisi quod de Aes- ir conquereretur. Inditio in vesicam

malum jam descendisse. Quare ut hosti

fugam adornanti pontem sternerem, iterum

176쪽

iterum pulverem exhibui diureticum, qui post tres horas duos calculos expulit pisi magnitudine, & pari mox intervallo alteros duos ejusdem fere ponderis. Hinc cessante vomitu, aliisque symptomatis, funesto inprimis veterno discussis , pta

sentaneum, quod ei imminebat a consanguineo ejus, vel fratre, & qui hie pe, ut dicitur Colutho, δεινάπιο μυεμπιν, mortis comes, bono suo fato disierimen evasit, & nunc Rhenano Liberi patris flore, cujus mercator est, reliquas deformis aegrimoniae maculas absterget. Sed ut Coma hoc, quando non excedit urina, frequenter induci videmus: ita ra-ru', & nescio an ab ullo unquam literis consignatum, e suppressa nauci Convulsionem quo spexisse videri possit Hippocrates in Coacis, ubi dicit urinam suppressam, maximeque cum capitis dolore, convulsionem minari) atque Coeciatatem, quibus puerum correptum vidi,& curatum. Senatoris Dord reclitani filiolus , quinque annorum , cum triginta

sex horis nihil urinae reddidisset, in Convulsiones incidit horrendas cum alta voci ratione,&statim a primo paro xysmo

simul Coecus factus est. Cum Ochiduum

177쪽

tam misere tortus, & viginti quinque ei citer παροξυσμῶς passus esset, tandem calculus, hucusque medicamentis promotus , e virga exectus fuit, quem copiosus urinae fluxus comitabatur. Nihi laminus ab eo tempore quater adhuc convulsus fuit. Non die exhibui mane,

etiamnum c eo, purgans; circa vespem ram, visum recepist, quem postea, cum rursus convelleretur, perdidit, atque mox

iterum recuperavit, & immunis deinde ab his malis jam aliquot annos mansit. In hoc videtur urina non irrigasse Cerebiὶ substantiam, ut in Comatosis: sed vapores ejus tetra qualitate punxisse, & irritasse membranas,indeque excitatum cerebrum , quod sibi noxium sentiret, adnisium excutere ; hinc isti motus convulsivi. Nullam autem hic suisse obstructionem ex eo liquet, quod Careitas subito irrueret, & subito solveretur. Haec sunt, Vir Celeberrime, quae statim respondere visum doctissimis literis, quibus me humaniter appellare dignatus

es. Eas cum meis & aliorum cis paucos

dies typographo tradere decrevi. Quare optarem tuo exemplo pluribus in urbe vestra, omnia doctrinae emporio, deme

178쪽

SPICI L. DE CALCULO. III& publico bene merendi esse animum.

In primis excellentissimo: D. Moreau, cui responsionem meam a R: P. Mersenno traditam e Te vix dubito. Vale, Vir magne, & me tui observantissimum , tuo amore, & eruditissimis scriptis, tu coepisti, bene perge. Dord rechti ii 1. Kalend. Sextil. C II ID C X L.

, Medico Barismensi, i

CLarissime vir , Cum primum olim

Bononiae salutarem perillustrem Barioletum, statim quaesivi euthm mini ecquid novi siem excellentissat num Plassium. Ab eo tempore , nescibi an Theodori Buggan, mihi itineris ex Italia jueundissimi comitis primo per i fato, an sinistro meo, in amicitiam tuam me non insinuaverim. Cum unici nunc supersimus Barioletianae disciplinae apud nos alumni, grati animi esse put i , 6 casionem, qua viri optime de nobis meriti, vel post quatuor lustra, renovaretur memoria, non omittere. Illam tandem H i offert

179쪽

offert egregius civis vester Vinant qui me hodie consilii, petendi caussa aece sit, & tuo se uti solere retulit. Omnia in illo nuper signa Calculi renum , dolor acerbissimus primum lumborum , mox

lateris epigastrii, nausea, vomitus, urina pauca, modo aquea, modo cruenta; sed, quod mirum, nulla, levato dolore, dyM- Tia. Hanc tamen frequenter observare solemus, cum calculus vel arenulae ex angustis ureteribus, ubi acerrimos disten dendo cruciatus excitarant, in ampliorem vesicae capacitatem emergunt, & ad

exitum stimulantur. Dubitari possit de Colico dolore, qui assinitate, quae ei cum Nephritide intercedit, etiam exercitatis quandoque imposuit; nisi urinae obstarent cruentae. Haec messis tua, Vir doctissime, in quam non immitto falcem meam. Dignus profecto te vindice nodus. Quem solvere, & quod ratioris iaceleberrima experientia de Calculo observasti, mecum communicare ne eaveris , rogo. Dordrechti x v. Octobr. cIo Iac xxxvri Dolor

180쪽

Dolor nephriticus quis facile evanescat,& revertatur. Calculus renatis quan doque nullum dolorem parit.

IOHANNI BE VERO VICIO

G REG. PLASSIVS S. D.

TAntae molis res non erat, Vir Clarissime, ut in amicitiam meam venire, magnum aliquid aestimares; cum A limini tua servire iamdudum expeterem, dolerems mihi benevolentia tua aditum hactenus fuisse praetusum: qui utinafausissimo omine, ex occasione D. D. Barao- leti, o Erigat , laudatis a memoria virorum, se pandit: quorum alter nobis in arte Medica olim presuxit ue alter vero, aliquantisper socius collega immatutariori fato abreptus est. Vtriusque aurem recordatio ut jucundiffsima, ita es Delicissima mihi fuit si eo maxime, quod am citia tua portum secursu nunc innaviga- me liceat. Foeliciter sane Vinantim noster, quanquam suo malo infaustim, hujus rotansam profuit: quam nescio quo alio m do aptim arripere posui spem, ui docti mi ingenii tui ac eruditionis particeps redde-

SEARCH

MENU NAVIGATION