장음표시 사용
261쪽
mentitium ac superfnum fuerit in Duparticulm deponunt, qua, minm valida, ha rursus ad alio, donee ad minimas o ignobilissimas fuerit deventum. Fit at rem hoc in vesicά, non selum quia pars ignobilis est, sed etiam quia excrementi-
itu serosi qua humori recipiendu ae
expellendu a natura opifice est dicata cui humori, vel a toto corpore, vel ab aliqua ejus particula aliquid cottidie adjungatur, quod simul ad vesicam una eum sero istac profuit , e, ibi . paulatim congestum , coagmentatum , ac quasi coagulatum , tandem tu lapidem lapidescit, aemesica ori tum occludit. Accidit tune stranguria , vel 9suria , fervorque ac mellicatio in mriendo ab agroto persentiscitur. Coa omnia θ tomata, vir hie Amplis in , tamdiu percipiebat, donec
humor ilia tenax, ac lenim rursus in totum e vesicά esset propulsus. Vesica etiameim ob senectutem , ac ex humorum talium receptione, debilis erat reddita. Ideoque proprium alimentum non bene concoquebat , neque probe digerebat. Pra-
terea or aderat diaths, ae dissos iis a parentibin orta. Ha igitur , meo salubtuo accuratiori iudicio sunt caussa, quorsum
262쪽
SPICI L. DE CALCULO. 2sssum hoc malum per circuitiu itasve redierit. Hac sunt, Clarissime Collega, eruditorum ornamentum is seculi nostri δε-cus, qua super magni Hipp. citatum A Aphorismum dicere breviter decreveram.
Vale, ct studiis nostris favere, me
amare perge. Dordrechti x III. Ianuar. cIO IOC XLI.
Viro summo amico D. IOHANNI BEVEROVICIO,
Senatori, Medicoque Dordrech-tano primario,
Cum magno SALMAs Io de calculiarenulis certanti. qua magnas turbant certamiana mentes,
Ais agitat doctos quastis erebra viros. De misera caelum is terram miscetis Crescit in moles calculus ille suas. Iam nego Pompeios , nego peccaυυμ Cethegos, , Non mihi iam Gracchi, non Catilina
263쪽
1 ς Io H. BEvERO VI cIr Illi de toto moverunt praedia mundo; Ipsa triumphantis portio, Roma fuit. Daut vobis hac besia nihil, dum Lindis utriquePlm satu, atque alio gloria parta modo est. Si Batavo qui quam magnin , Salma.
Dum Patriam tundent aquora , semper erit. Et tua te, Beverosici, si credis amico,
Dum Patria stabunt oppida, fama vehet.
Hoc gaudete pares pretio, pacemque qui . remque Arripite, O pronam pellite barbariem. Scribite in adversas, quibus es mens tan
Et populo lucem continuate meo. Sic sic vestra mea decorabunt tempora lauri, Et longum vobis esse poeta velim. Olim crassastias dedit ignorantia rixas. Nunc tantum doctos pax decet is a COR N. BoYvs Ao. 16 I. HIST0-
264쪽
vir I acus Casiaubonus corpus gracile & siccum
temperamento ex bilioso in melancholicum plurimum declinante. Ignei vigoris & coelestis originis animam continebat fragile ergastulum, quod exili, nec importuna mole haud grave,hospi-
tem sui plane juris esse sivit. hinc factum , ut literis deditissima
mens, parvam admodum habuerit sui domicilii rationem. Ita vir magnus non impalluit modo, sed poene inaruit chartis. Paucis,vel fere nullis magnis morbis obno-Xium , transegit illud, quod ipsi Deus indulsit aetatis curriculum. Et
265쪽
Et castigata corporis exsucci conformatio, fecit ut ea non senserit, vel leviter expertus fuerit incommoda, quae vitam sedentariam iit plurimum consequuntur. Arenosiam aliquando' aburram deis posuere renes, non sine aliquo urethrae, inter me jendum ardore. Nihil tamen effatu dignum, vel quod sedulam, aut iteratam medici postularet opem. Coelum, solumque mutavit saepius, ab ur
bibus & principibus viris doctri
nae non vulgaris nomine humanissime invitatus,& exceptus honorificentissime, ut pateat ipsu non uni assuevisse victus legi. Tandem a Iacobo primo Britanniae rege accersitus, in florentissimo illo regno vixit per trien nium. Pensum a maximo rege accepit grave, at humeria, qui antiquorum nodis atque aenigmati
266쪽
s solvendis in niuriti erant , non impar. Theologicum aggressus opus, in Baronium ultra annum insudavit. Huic abstrusioris suae eruditionis specimini edendo, animum in varia distrahi, & pungentibus agitari non
novum, ubi de asserenda veritate , & pariter de famae discrimine agitur , praesertim in polemico scribendi genere. Quot evolvit
illo temporis spatio, patrum antiquorum voluminaὶ Quot horas in musaeo epularum immemor, δίveluti raptus in εk αν, trivit vir optimus, qui terram calcans pedibus, coelo mente affixus erat ZQilist insomnes transegit noctes, ut accuratissimum illud opus cuderet, & luci tandem daret,quod nunc in antiquitatis depravatores, quantumvis purpuratOS, pro-
stati Hic patillatim vires imminui,
267쪽
corpus magis ac magis extenuari,
dissipari spiritus, & debilitari ca
lor nativus, functionum omnium opifex, quibus cessantibus, vel saltem facultatum laesione depravatis, excrementorii quotidiana ger minatione succrescentium pro- Ventu, partes obrui, dc naturam tandem fatiscere Decesse est. Duodecimo circiter ante obi, tum mense, qui vel ante quieverant , vel fugaci praesentia, obiter saltem molesti fuerant, interm ejendum punctorii dolores,&urinae ardores redivivi, coeperunt virum fatigare, primum longio ribus intervallis, noctuque prae sertim importuni, ita ut dulcem interrumperent somnum, & experrectum adigerent ad matulam. Rubrarum arenularum pro fusio, caussa istius irritationis statuebatur. neque ullis poterat aeger
268쪽
incommodis a studiis avelli. urina tandem ardore dissicultatem pariens, subinde sistebat gradum,& non effundebatur, nisi mediocri saltem nisu , idque incurvato corpore, & facie prona. Tanta aliquando expultricis irritatio, ut qui parce olim , vel semel, tota nodie soleret urinam emittere, intra paucos menses bis, ter , quater, quinquies , sexies, & tandem infinitis vicibus cogeretur in eum finem surgere. Pectinis dolor,
grave ano incumbens pondus, inter m ejendum alvi exonerandae cupiditas. Exeuntem urinam comitabatur dolor, cum per totum canalem urethrae, tum maxime in
glande , cujus sensus erat quasi multorum acuminum simul pungentium . ingens in dorso aliquando calor, ad quem levandum, Vestem saepissime deponere coge
269쪽
batur. Vrtinae, ut plurimum pallidae , cum mucqso sedimento; post equitationem, vel violentius exercitium ambulationis, cum arenosis granis crassioribus, vel tenuioribus lapillis rotundis praeduris plurimis, quorum nonnulli granum tritici, plerique milii magnitudine aequabant. Ista symptomatum Syndrome , medicis calculi in vesica latentis suspicionem injecit. Quem cum cathetere explorare libuisset, nullus instrumento in vesicam aditus, sed ita praeclusa via, ut non obscura
tum obsidentis indicia. Inter numerosum istum Symplomatum concursum,quae vel athletico corpori pessi in dando , satis erant, sexto ante fatalem diem mense, in parte hypochondrii sinistra, inter albam lineam , s seu vesicn
270쪽
efflorescere coepit tumor , instar
juglandis primum, qui paullatim auctus ad pugni magnitudinem,
vel potius latitudinem excrevit, desinens in obtusum acumen; mollis erat, &qui fluctuatione, quae contrechationem sequebatur, aquam subesse certo indicabat. Sicuti liber inter tussiendum, vel respirandum , musculorum abdominis motus, materiam sub iisdem contineri , tumoris circumscriptio, eandem non in ventris cavitate vagam , sed in quadam cysti concludi, arguebat. Si durius impressa manu tractaretur
tumor, vesica in consensum tracta dolebat, & micturiebat aeger. Id quod a partium vicinia, & vesicae inter duas peritonaei tunicas
sepultae, cum tumore connexione fieri credebatur. Subsidebat