Ioh. Beverovicii Exercitatio in Hippocratis aphorismum de calculo ad N.V. Claudium Salmasium equitem & cons. regium. Accedunt ejusdem argumenti doctorum epistolæ

발행: 1641년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

nonnunquam,& paucis post diebus ad pristinam redibat dimen

1ionem. In misero isto statu vitam languidam mensibus aliquot traxit: donec instante ultima &fatali hora , sic acceleratus fuit viri piissimi interitus , ut sereno die, animi recreandi, & corporis exercendi gratia , rheda vectus, decem Anglica milliaria percurrerit. Reversus domum, noctii minxit frequentissime, aucti dolores, aucta cum γου, x, urinae cruentae cum sedi. mento mucoso , quod maxime

tenacis δί vitreae pituitae simile aliquid puris admixtum habebat. Invaluit inter m ejendum desidendi cupiditas , exclusi calculi exiles quam plurimi , aucta uno

verbo omnia. Invasit febris, quae

antea per intervalla inaequalia, licet levia, non tamen sine aliquo

272쪽

horrore, & inordinatis rigoribus Occupaverat. Pugnatum iis, quae acrimoniam lolii demulcere,mu- cum incidere, eique facilem, lenitione viarum , exitum procu- Iare valebant. Vano sane labore. Si quidem urinae tunc olidae, turbidae, instar lixivii, aut cerevisiae profluxerunt, sine levamine: cum mictionem novum exciperet illico mejendi desiderium. Ardorem internum sibi molestissimum dicebat aeger, & calidissimae reddebantur urinae , etiam ad tangentis manum. mucus erat dimidia lotii pars , aliquando etiam quicquid reddebatur, mucuS erat, tam tenaci filo cohaerens, ut vix divelli posset, & ex matula in pavimentum, lubrico & continuo

contextu emueret. Notatu autem dignum , quod post redditam ingentem istius albugineae

273쪽

pituitae quantitatem , hoc sympto in aper duos vel tres dies inducias dabat, nova egestione fa-

ista , denuo ut ante recurrens.

Tam diris cruciatibus excarnificatum tenue corpusculum ad dies xx duravit , continua febri tabefactum , perpetua emuentis lolii,& suis alvi vacuatione, pumice siccius redditum , urinae foetore, quem ipse oris spiritus redolebat, infectum. Donec tandem felix animula, sui carceris impatiens, cui ab ipsis conformationis primordiis , iniquis conditionibus alligata fuerat, vocante supremo rerum conditore , ad suam migrans originem, corpus humo, amicis lacrymas , literatis raram eruditionem , omnibus probis eximiam pietatem imitandam reliquit die Veneris Kal. Iul. c I

II et XIV. aetatis anno LVII.

Secto

274쪽

SPICI L. DE CALCULO. 267

Secto autem cadavere , post exquisitam singularum partium perscrutationem, sequentia fidelibus oculis objecta fuerunt.

Vrethr. e inditus catheter argenteus , nulla arte, nulla vi, valuit in vesicam adigi, ita ut secta per perinei longitudinem urethra, manifesto apparuerit . -

δες σωμια, meatum occupans, fo

ris intro resistens , sed ab interna parte foras obsequentius, collo vesicae appositae adstites, glandulae prostatae dictae, quadruplo majores, quam naturalis ferret conformatio. Vesicae corpus contractum , crassum , & admodum spissum , interna sui parte rugis quamplurimis, & veluti cunicuistis exsiculptum , quorum cavernulae lapillis, infinitis rotundis scatebant: collum interius, quod

declive, levi canaliculo sine ulla M a pro

275쪽

protuberantia naturaliter in urethram desinit,introrsum tumens,

elatum instar podicis gallinae, vel colli interioris uteri ; ita ut in ambitu esset, veluti silicus, seu

cavitas, per quam circumduci poterat digitus , cujus magnitudinem facile admittebat colli orificium, per urethrae retractionem sursum factam formatum , quae virgae in arrigendo incurvationem invehebat. Ad sinistrum latus perforatum fuit vesicae corpus , de pervium rotundo foramine , quatuor digitorum apices admittente in saccum sivem ν vesicae,vel addititiain vesicam, quae urina turgens , capacitatis erat ad vesicam sextuplae. Habuit

saccus iste tunicas tres, seu mem branas , cum vesicae membranis

276쪽

tur cum insignibus nervis, veni S,& arteriis. Situs talis , ut totam Gm αμ ου partem sinistram occuparet, usque ad ossa ilium; instar vesicae, in ipsa peritonaei duplicatura latitans. Figura ejus inaequalis , ita ut infra foramen infima sacci pars propenderet plurimum : sicuti superior peritonaeo assixa firmiter , multum supereminebat. iuraque vestica lotio turgens plenissime. Ast in addititiae fundo infra foramen pensili, ingens saburra putris & olidi muci, sive phlegmatis vitrei,

quod cum tanto nisu & dolore amisero aegro profundebatur. Vesica ipsa neque ulcerata , neque inflammationis prae se ferens vestigium. Addititiae interna membrana erosa variis in locis, atque ob inflammationem rubra, livida , nigra , gangraenae proΣima,

277쪽

quae mortis certissima , & inevitabilis caussa fuisse videtur. Vre. teres lati, urina turgidi: sinister inter sacci tunicas gliscebat profundius, uterque autem desinebat in vesicam veram, paullo supra collum. Ren dexter totus purulentus, anus sinister. Partes caeterae sanae, exceptis pulmonibus, quos corruperat dc denigraverat

ferina & perennis fluxio a capite, in ipsorum bronchia & substantiam continuo stillans, quam prodebat ordinaria tussicula, Ain ultimo hoc morbo , consueta rauce do ingeminata , etiam us que ad aliquam dissicultatem vocis edendae. . Vitiosae istius conformstionis in numero, situ, & meatu monstrum, quoniam doctorum animis exercendis satis est, atque

amplum aperit campum .disqui 'sitioni

278쪽

s pie I L. DE CALCULO. 1 I

sitioni medicae ; in hac lubet eX- patiari planitie, cum ut credant quotidie nova Occurrere,quae sub antiquorum specie nobis imponere possunt, de conjecturae acumen fallere, tum

ut in observando seduli, in praedicendo de judicando cauti , in operando religiosi, atque a pericul sa festinatione alienissimi esse discant. Fatendum ignotam fuisse tot malorum caussam, & deceptos medicos Omnes, quorum

alii calculum praegrandem adesisse, alii ulcus in vesica , quidam

tumorem aquosum, partim inter musculos , & peritonarum existentem, occupare autumabant. Rara non sunt artis, & in conjecturis , quantumvis artificialibus, parum est fiduciae. Errorem suum confiteri ingenui es . In rebus inauditis, & nulli visis decipi non M turpe.

279쪽

turpe. Observata licet prognosi potius, quam therapeiae idonea)posteris pandere non inglorium. Equidem ab ipsis conceptionis primordiis vim τ'αpκ ia in

hoc subjecto, insistenti utique &

gravi errore lusisse arbitror, dum concurrente nimia ad vesicam fingendam a parentibus decidua

materia, eam cum & cum

foramine in hoc additamentum ducente , formavit. Eodem plane modo, quo lienes, δc testiculos duos, & tres, sextum quoque digitum non semel vidimus. Ita seminum confusorum & sanguinis materni affluentis supersinquantitas, una cum vegeto calore,formas e potestate oblatae materiae educente mohstra gignit. Porro credibile est, istud additamentum , primis annis vel exi

le admodum fuisse,vel etiam ipsit

280쪽

SPICI L. DE CALCULO. 273

vesicae sic agglutinatum , ut vel nihil excipere, vel exceptum statim refundere in naturalem alveum valeret. Incrementi autem

seu dilationis ipsius primordiatum coepisse verisimile est, cum vir pius penso gravissimo nimium intentus , dies noctesque libris assidens, permultos menses tranSegit, tum siquidem lolii reddendi immemorem quotidie , imo quavis hora reddebat animi d naturalibus ad sublimia avocatio.

Ita ut a corpore veluti abstracta mens, nec incommoda sentiret, neque muniis necessariis Vacare,

vel ad corporis vilia ossicia se demittere dignaretur. Si ii, quibus

mens aegrotat, dolorem non sentiunt, quid ni vesicae pundus negligetur Quoties in ferventioribus studiis, calor & spiritus ad rationis arcem vi quadam rapti,M ue cere-

SEARCH

MENU NAVIGATION