Adenographia sive Glandularum totius corporis descriptio. Authore Thomâ Whartono M. D. ..

발행: 1659년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

in pla

cerata.

Varia anatomico.

eodem.

st 16 Placenta

sit a sanguine, nimirum ut enervis exstilulet; enervis , inquam, uteri. Cumque quicquid enervis superfluum effunditur, excipere soleant lymphaedumis , vel aliqua alia vasa quae eorum ossicio defunguntur, placentae uterinae profecto adinscribendae sunt, ut hunc succum in aminnion deserant. Quia vero reipsa vasa illa, quae hoc praestant, gelatinae simillima sunt; fateor ea improprie lymphaeduinium

nomine venire. Si vero usum eorum consideremus, cum iisdem plane conveniunt, S lymphaeductus merito dicuntur. Concludo igitur, hoc sensu ad chorium ejusque placentam spectare sui generis lymphaeductus : nempe, rami ficatam illam gelatinam modo descriptam. De actione & usu placentae uterinae, ut& carneae molis, anatomici inter se digladiantur. Alii ignobiles plane usus huic

parti ascribunt, actionem nullam. Quorum coryphaeus est acutissimus Fabritius trapendens; qui asserit, 'carneam hanc molem nequaquam propter actionem suam esse utilem,sed emormatam,suisse,ut sit vasorum propugnaculum, eaque Cus odiat & fulciat. Verum eximius noster Harmaeus nobiliorem huic parti usum asserit; scilicet alimentum foetui nutriendo praeparare: alii adhuc ulterius progrediuntur , censentque hanc partem aliquo modo sanguinem praeparare S depurare , eamque ob causam , placentam jecur

. t uteris

262쪽

uterinum vocant. Hanc sententiam D. Arantius primus asseruit, postque eum D. Bartholinus, qui etiam de suo ulterius addit: placentam hanc, sanguinem praeparare, quemadmodum in adulto verum hepar ; adeo ut vim sanguificandi huic parti manifeste ascribat ; existimat enim hepar in adultis Hine officinam san-Eumis, idemque munus hic astribit suo hepati uterino. Aquapendens sententiam suam eo tue- 'tur , quod arterias & venas embryonis sistὸntiis carnea hac mole se stultas cum arteriis examin S venis uteri uniri & inoculari existimet. tur. In eumque finem opinionis e Dantii fundamentum refutat. Negaverat enim rantius, vasorum uteri unionem cum Va-ss umbilicalibus : voluit autem haec vasa per carneam molem dispergi, velut plantae radices in terram. Doctissi Harvaeus Arantii partibus favet. Ipsaque revera autopsia docet , arterias & venas umbili- cales com orificiis vasorum uteri minime conjungi : quoniam, ut supra diximus, carnea haec uteri moles in duas medietates ab invicem facile separabiles disterminatur ; quarum medietatum altera manifeste ad partes uteri, altera ad embryonis spectat. Vasa uterina omnia ad plaeentam dii ributa, in illa medietate, qua uterum ipectat , terminantur, R in eadem in capillamenta penitus absumuntur , neque omnjno in alteram medie-

263쪽

a18 Placenta

ratem transeunt. Similiter vasa umbilic Ita , quae ad medietatem placentae chorio assixam progrediuntur, omnia in eadem medietate in capillamenta exhauriuntur: neque transeunt in oppositam medietatem utero contiguam. Porro, si quis velit medietates haste leniter divellendo ab invicem separare quod factu facile esto videbit separationem fieri absque omni

diruptione aut laceratione vasorum, aut cruentatione partium separatarum. Evidenti argumento, vasa utriusque generis

respective terminari in medietate glandulae alterutri propria. Fieri ergo non potest , ut vasa umbilicalia cum vasis uterinis inosculentur , cum alterutrum horum genus , suis finibus, nempe, sua carneae molis medietate, plane terminetur : ut cuivis facile constabit , modo velit periculum facere , separando uterum cum glandularum ad ipsem spectantium medietatibus, a chorio & medietatibus glandularum huic assixis; in vaccis nempe , ovibus , aliisque omnibus animalibus quae carnea mole praedita sunt. Statuimus ergo , Arantii opinionem , quoad hoc , veriorem esse, illa doctissi Fabritii. Non negamus tammon usium ab eo praescriptum , scilicet, carnem hanc munire vasa in se distributa : Quippe, ex Orantii quoque sententia , vasa disseminantur in placentam, ceu radices in terram. Quemadmodum

264쪽

titerina. 'dum igitur terra sustinet atque firmat radices in se fixas , ita quoque admittimus molem hanc firmare capillamenta vasorum in se terminata. Non autem concedimus Aquapendenti hunc u- sim placentae esse nobilissimum , nullumve aliud munus eidem assistandum esse. Arantius e contra, usum nobiliorem, quam oportuit, huic parti attribuit; multoque magis Bartholinus , qui vult hepatis veri ossicio fungi in embryone. Quod ad Arantii opinionem attinet, carneas hasce moles depurare sanguinem; ex eo convellitur, quod desint vasa per quae impuritates hujusmodi excernantur, desit etiam receptaculum in quod rejiciantur : quod vero Arantius videtur respondere, ipsam placentam hisce impuritatibus & excrementis ali, adeoque non opus esse ut extra corpus eliminetur, sundamento pro sus destituitur. Etenim nulla pars corporis tam est despicabilis , ut meris eXcre mentis alatur. Tum porro si pars haec impuritatibus aleretur , tantum abesset, ut sanguinem depuraret, ut eundem potius coinquinaret. Siquidem pars quaelibet, cui vis alterativa conceditur , nititur sibi assimilare materiam a se alteratam. In super, nullas impuritates, nullas sordes,

sed omnia nitida , dulciaque & delica to succo referta in hac parte deprehendi

Aran ita

quoque corrigiatur. Diuitia

265쪽

υterina. . . *3 Cl. D. Glisonus in anatomia hepatis ;cumque ipis mammae, & placentae par tes sint tum chylo tum lacti simillimae, facile conceditur , eas chylosam sanguinis partem lactique simillimam , ad se

allicere posse. Quo dato, dico certum esse, mitissimam huius sanguinis partem ut in mammis, ita & in placenta , seph rari a parte acriori ; & hanc a venis uterinis exsugi, & ad matrem reverti : illam vero reservari in glandula, quemadmodum lac in mammillis let, ad usum scelus. Etenim eodem plane modo , quo lac in mammillis conficitur, alimentum

hoc embryonis in hisce glandulis praeparatur. Est enim illa hujus glandulae medietas, alba, mollisi spongiosa, similisque substantiae mammiliarum; &proin pterea credibile est, consimili officio defungi. Atque hic obiter notandum est , substantiam hanc sanguini generando,oflictove hepatis vicario obeundo quod Bartholinus voluit ) esse ineptissimum.

Quod ad succum alterum per nervos Altera delatum attinet, ille ejusdem generis estenm succo nutritio partium spermatica- ' 'rum, & respondet maxime album ini in

ovo quo respectu albugineus dici potest,& spermaticus) quemadmodum altera pars alimenti, vitet lo. Et ut succus vitel- 4 Iinus nutritioni sanguinis foetus, ita albugineus , spermaticarum partium, dicatur.

Sciendum enim est , succum priorem

266쪽

Placenta per arietias ad placentam delatum, si s

paratim consideretur, minus generosum esse lacte in mammillis genito; quia lacillud non tantum succum chylosum ab a teriis , sed & spermaticum e nervis affusum in se continet. Verum placenta prae ter illum a sanguine secretum, alium Cliniam a nervis quoquo selectum excipit, adeoque si totum luccum a placenta prae paratum concrete sumpseris,lacti in mammis genito per omnia aequipollet. Nam in utrisque non tantum arteriae sed & nervi quoque suum succi genus, ut dixi, similiter suppeditant. Earum Materia haec lactea hoc pacto,in carneae aue. - mos medietate utero propria collecta ,

iis ehosii inde per modum transudationis, inalteis plaeeu- ram medietatem chorio adnatam, deriva- n. tur: nulla enim intervenit membrana in tercipiens transitum inter has medietates , sed inter se immediate perviae sunt. Immo vero protuberantiae unius in alve las alterius prosunde insinuantur, cumque

utraque spongiosa sit, facillime succus ab

alia in aliam transudat. bibis, Lacteus hic succus , hoc pacto imme-α abs dietatem glandulae chorio adnatam rece Ρrut r- ptus, partim a venarum extremitatibus , partim a chorti lymphaeductibus abd x. Venis. citur. I. Uenae , non tantum sanguinem, quem arteriae scelus effundunt in placentae parencuma, reportant ; sed & una

magis spirituosam dicti succi partem, illam

267쪽

titerina. 233lam nimirum, quae maximam cum sanguine cognationem habet, quaeque vitello in ovo respondet. 2. Lymphaeductus , 1. misvel gelatina quae eorum vices gerit, alte- p dum rum succum albumini ovorum similiorem kabdueit ad funiculum umbilicalem , ubi ille succus per innumeras minutulas papilinias sive asperitates sensim exsti ilat in amniicavitatem ; scelus hunc succum per os in ventriculum haurit, ubi ulterius elaboratur , & per lacteas ad mesenterii glandulas transmittitur, ibique selectissima ejus portio separatur ad partium spermaticarum nutritionem & augmentationem; adeoque duplex laetus alimentum habe. mus , alterum vitello, albumini alterum respondens , duoque Vasorum he-nera , quorum ministerio ad istum dedu

cuntur.

C A P. XXXVI. De mmmis. Ammae, mammissae & ubera in diver- Earum

sis animalibus partes congeneres de- η signant : volunt autem mammilias viris, mammas mulieribus , ubera brutis propria esse. Et videntur quidem mammillae, utpote exiguae, viris deberi. Nihilomi- .nus apud authores idoneos nonnunquam mammillae mulieribus quoque adscribun

sita

268쪽

Si ae sunt in muliere. in medio pectore , super musculos pectorales; in aliis autem plurimis animalibus, sub abdomine& inter femora. Verum simia & homo sylvestris, orangouia dictus quae λ-la animalium, prater hominem , scelus suos inter brachia gestant) ubera habent in pectore. Aiunt etiam , Elephantum . Vespertilionem & Balaenam , ibidem ha bere. Ratio situs harum partium in mu- , liere, est venustas, quae eidem inde ad venit, & commoditas lactationis. Infans

enim recens natus, haud more brutorum ambulat, sed ulnis maternis comprehensus; mammiS admovetur.

Sunt & alia animalia, quibus in pectore mammae nascuntur , ut nimirum Elephas, capra Lybica & vespertilio ; quae tamen non gestant foetum. Animalia solidi peda,& ruminantia vel cornigera, inter femora. mammas habent; quorum foetus statima partu pedibus insimini, quod matres inter lactandum non decumbant e ut

equa, asina, vacca, ovis, cerva, dama ,ca

pra,camelus,&c. Animalia digitata & multipara , in medio ventre, scilicet 'acio ab inguine ad pectus in cuniculo usque ad jugulum duplicem mammarum seriem

sortita sunt; quae omnia decumbentia, ubera foetibus admovent: ut leaena,ursa,canis, selis, mus. sciurus, cuniculus , &c. Si vero haec in solo inguine mammas gere rent, propria crura inter decumbendnm

269쪽

De Mammis. 23 ssoetum accestum ad mammas nonnihil praepedirent. Mulieribus mammae binae sunt , ut & Nomeras papillae, nimirum ut latus lateri confor- partimm. miter respondeat,& ut alternatim infans a latere in latus inter sugendum transferatur , ne corpus ejus uni lateri nimis affue-scens, quoquo modo incurvetur. Simia,

homo sylvestris,capra Libyca & vespertilio quae volucrum sola geminos formatos i ullos parit& lacte nutrit binas mammil- . ''φ'as pectori appensas gerunt. Pisces etiam celacei generis, qui soli foetum lactant,binas mammas papillasque obtinent. Αnimalia quae inter femora gerunt ubera, vel binas, vel quaternas papillas nacta sunt. Quae autem mammas habent in medio Venire; plures, impares, S incerti numeri papillas obtinent. Ovipara Omnia, penna ta scilicet aquatilia & reptilia uberibus carent, quia non lactant scelus; at cetaceum genus hic excipias, nempe balaenam, ph eam , delphinum , Orcham & phocaenam,

cujus ubera bina cum binis papillis & tubulis quoque lactiseris amplis, illis vaccarum simillima observavi. Animalia multiis para caetris paribus plures mammas habent. Verum vaccae, equar, oves , cervae,

damae & caprae,quae unicum scelum ut plurimum excludunt, bina tantum ubera ob tinent, quanquam nonnulla ex his, ut vaccae , quaternas papillas nacta sunt, nempe bimas alterutri uberi appensas. Magnia

270쪽

De Mammis. Magnitudo mammarum pro aetatis dic

crimine variat, in recens natis earum tantum vestigium cernitur; deinde in parvulis virginibus, primo papillae extuberant imox sensim excrescunt mammae ad dimidii mali amplitudinem & figuram, & tunc fratrari vel seroriari dicuntur; in vetulis flac-Cescunt, in praegnantibus' & lactantibus

mirum in modum augentur.

Figura hemisphaerica est , substantia mollis, omnium glandularum maxima, compacta & albissima; nimirum in foemiis nis, nam in vaccis flavescit: constant ex parenchymate glanduloso , spongioso , continuo, uniformitqr versus papillam acuminato , in distinctos globulos non divise, nisi praeternaturaliter affecto. Verum in scirrhosis & cancrosis tumoribus nodosum deprehenditur. Parenchyma ejus, inquam , spongiosum est, S a parte ad partem pervium. Imo omnes ejusdem porositates, quas , tubulos lactiferos, in vacincis valde conspicuos, vocant in papillam

seu ductum communem terminantur.

Papilla vero ipsa quaedam quasi productio tum cutis tum parenchymatis est, stilicet, in formam oblongam pendulam teretemque. Etenim medulla papillae gla dulosa est & ejusdem substantiae cum ma-mae pare hymate. Tegitur autem & munitur cute tenui similiter in locum producta. Extremitas autem papillae non uno so

ramine sed pluribus soraminulis & prope

invisi

SEARCH

MENU NAVIGATION