Adenographia sive Glandularum totius corporis descriptio. Authore Thomâ Whartono M. D. ..

발행: 1659년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

seminis

aenera probatur.

1 6 De Prostatis. ergo, si castrata animalia, hac destituta

frustra coeant; eo ipsb vero quod in irrito hoc coitu , semen aliquod emittant, evidentissimum est, esse etiam alias partes seminis generationi dicatas,praeter testiculos. Si autem vesiculae seminales & prosatae semen generent ; necesse quoque est, tria esse materi eminalis genera. Natura enim eidem operi effciendo partestam diversae constitutionis nunquam CX- struit. Neque enim fieri potest , ut tanto discrimine sejunctae, in eodem munere exequendo convenioni. Verum natura semper facit quod optimum. Earum ergo altera si supponatur aptissime instrui; alte-τa, quae ab hac differt,in quantum differt, ineptior ad idem opus necessario erit.Quom iam igitur natura tria genera partium di- sinctae constitutionis generando semini formavit ; sequitur , esse tres distinctas species materiae seminalis a tribus dictis partibus venitas. Videmus partes corporis diversas admodum esse, ac dissimiles; quare, minus verisimile est , omnes extina eademque similari materia confici posse. Et quamvis si ulla harum trium partium suo muneri defuerit) generatio irrita fiat, non tamen inde recte insem tur , partes reliquas semen nullum gignere. Et consequenter argumentum a castratis animalibus deductum, non evincit , Prostatas Iemen nullum conficere.

Quod

232쪽

De Proflatis. I97

Quod hanc rem extra aleam ponit, CH ipsa vasorum harum partium terminatio; quae ita comparata est, ut una earum nun quam in alteram se exoneret : sed peculiari ductu in urethram quaelibet desinit, distatque in nonnullis animalibus exitus prostatarum ab exitu deserentium & vesicularum, octo minimum pollices : in aliis. quoque animalibus, nempe, tauro, ces O , ariete, capro, erinaceo , porcello Indico, &c. satis evidens distantia inter horum vasorum insertiones deprehenditur: quod abunde demonstrat quamlibet harum pamtium peculiari muneri destinatam esse; &cum omnes in communem meatum, urethram nempe, materiam quam generanti

deponant; patet quoque eas uni generali officio incumbere; nempe generationi seminis, quanquam specie diversi , secundum diversam organorum constitutio

Quod ad alterum argumentum agοηορο prostatas rhaea laborantibus petitum attinet. Quan- non esse quam Bartholinus supponit, Prostatas esse me g. sedem gonorrhoeae, id illi tamen haud sa- πε r' melle concesserim. Etenim frequenter accidit, ex repentina atque intempestiva go-norrhoeae suppressione a protenter astringentibus facta, ipsos testiculos intumescere. Quod vix fieri posset,nisi ipsi ex parte sedes gonorrhoeae forent. Propterea enim intumestunt, quod materia intempestive, restricta, in eos .regurgitet. Quare Veri

233쪽

Iy8 De Prostatis.

similius est , gonorrhoeam non unam ta 1um partem generationi seminis dicatam , affligere ; sed omnes tres. Quod apparet ex testiculorum tumore , & carunculis circa vesicae collum excrescentibus. Si vero daremus Bartholino, hanc partem esse gonorrhoeae sedem ; non propterea inde

evincitur, eandem semen non coquere.

Enimvero non sequitur : gonorrhoea Iaiaborantes per triginta annos, caetera sunt sani; ergo materiam seminalem non profundunt. Quanquam enim materia e

fluens non est semen persemim,a partibus tamen seminis generationi dicatis elabitur. Fieri porro potest , ut tractu temporis, Vitiosa humorum colluvies ad partes debilitatas confluat, &per earum ductus eva- Cuetur. Utcunque enim hae partes in statu sanitatis, generationi seminis , ex naturam

instituto, inserviunt; fieri tamen potest , ut gravi hoc morbo diu afflictae & debilitatae , haud amplius semen conficiant, sed crudum quendam succum, qui a colluvie

dicta , cum toto corpore undique confluente permixtus, excludatur foras. Quo casu majus impendet periculum toti compori, ex restrictione talis fluxus , quam ex ejusdem continuatione. Neque miran dum, si quis caetera sanus ultra triginta an

nos tali fluxu laboraverit : Quippe , hae partes hoc modo affectae , genium siuum quasi exuunt , & sentinae corporis loco sunt. Quis miretur si ope sonticulorum a-

234쪽

De Prostatis. I99

Iiquot aut aut ulcerum saniem profundentium aliquis, diu vitam, caetera fanuS, protrahat Haec inde quoque luculentius confirmantur λ quod foeminae etiam qua' promstatis destituuntur, gonorrhoea laborare possint. Quae in illis proculdubio a testiculis cum careant aliis organis seminis confectioni idoneis ) necessario provenit. Imo vero in iis quoque frequenter gonor rhoea haec diu durat; tandemque in fluorem album , enervato testiculorum robore , degenerat. Quod idem prope est , quod viris accidisse diximus. Ambo enim hac via corporis colluviem deponunt. Examinatis jam , partimque rejectis a- d, ' liorum sententiis , verus harum glandullarum usus adstruendus est. Primo , non negamus , eas posse inservire lubricationi u-rethrae, quod idem ossicium forte etiam vesiculis seminalibus pari jure tribuatur. Verum hic usus non est praecipuus; sed primario inserviunt generationi materia cujusdam seminalis diversii generis, ab illa, qua in testiculis aut vesiculis seminalibus conficitur. Nam ut diximus , materiae seminales in his tribus partibus contentae, sensuum indicio , diversae sunt, & ab organis diversimode constitutis praeparantur. Nam materia, quam testiculi conficiunt, multo nobilior videtur, lacteique magis, quam reliquae, coloris est: in vesiculis seminalibus materia serosior & magis pallida cernitur: in prostatis autem magis

235쪽

aoo De Prostatis.

crassa, lubrica ac viscida deprehenditur. Verisimile itaque est, haec tria genera m a teriae seminalis ad complendam gener tionem ex parte maris requiri: & si ullum ex tribus defuerit, generationem frustrari: sn aliquid eorum imperfectum fuerit, im persectionem hanc ad istum inde geni

tum traduci.

Observatio chirurgorum , qui lithoto miae operam navant, hoc ipsum confirmat; nempe illos , quorum prostatae in calculi majoris & asperi extractione mulintum lacerantur, steriles & insoecundos in posterum evadere; forte ex laceratione hac, callus , ipsi loco effluxus materiae scin minalis e prostatis in urethram, inducitur. Verum iidem quoque obserrant, sectoS , quibus vesiculae seminales ex lithotomia similiter dirumpuntur, ineptos etiam ad generationem reddi. Unde sequitur tum prostatas tum vesiculas seminales ad gene-

rationem essicaciter concurrere, &utranque in hunc usum materiam sui generis

praeparare.

C A P. XXXII. De glandulosa substantia corporum ner-γosorum deque Glande penis.

Eius δε- C Aro glandulua eorporum nervo rum scriptis. in homine aliisque animalibus,quibus exilior penis contigit, sensu vix percipi potest. Verum in pene equi evidentim-

236쪽

Curo glandulosa corporum, M. et Ui

me conspicitur. Sunt enim corpora nervosa quasi binae capsulae vel solliculi oblongi; muniunturque undique exterius craua,alba, nervosa, firmissimaque membrana , quae tempore erectionis plurimum inflatur ι sanguine spirituoso in eandem vi magna assiuente ver arteriam penis: ex qua plenitudine induratur. Ne vero capsulae hae impetu sanguinis nimium distendantur , fibrulis vel nervis innumeris transversim a latere ad latus decurrentibus coercentur & colligantur. Fibris vel nervis hisce intertexta est caro glandulosa, de qua nunc agimus; quae quodammodo infarcit capsulas, easdemque extra coitum a nimia considentia & flacciditate tuetur. Tempora vero erectionis, sanguis partim in has glandulas, partim in cavitatem liberam harum capsularum effundi

tur.

Glans penis, ob glandis similitudinem , trium corporum nervosorum

extremis adnascitur. Est figurae turbinatare coloris, dum flaccescit,lividi;dum intumescit, rubicundi. Tenuissima membrana tegitur. Intus constituitur ex glandula fungosa& nervis subtilissime intertextis,undoexqqisitissimo sensu praedita est : meriti si simoque creditur voluptatisVenereae sedes, primaria,in eundemque solum usum videtur efformata : nam incalescens una cum pene intumescit. In ea germinant fici, α verrucae Venereae,

237쪽

etas De Testibus C A P. XXXIII. De glandulis Prolis propagationi desiliatis infoeminis, ae primo de Testibus.

xa, G Landulas Prolis propagationi in Ghlaridis- vientes maribuS proprias hactenus peris Dirum di- pendimus : Supersunt illae, quae mulieribus Wisio. appropriantur ; eaeque emim generationi, partim nutritioni inserviunt; generationi, testes sui generis, umphae seu alae, clitoris, earunculae Ῥrtiformes.m sitim Tenet muliebres quanquam glandulosim ιIij sistat , ab illis tamen virorum plurimum Arium ab discrepant. Primo enim intrinsecus in cavirilis πι- tate abdominis reconduntur, nempe haud

'inris procul ab uteri sendo, cui alligantur; pamaia. ligamentis latis, partim vasis deferentibus. Secundo, figura quoque differunt, . quae ovali minus apte respondet: Est enimantica & postica parte lata & compressa ;& superficie inaequali & tuberosae quanquam vidimus in vimine emaciata, turgicos & aequali superficie praeditos. Carentia etiam epididymide & parastatis. Tertio , substantia testium foeminarum vesiculas quasdam spermate lympido plenas ua se Continet; qua ratione, magis accedunt ad vesiculas seminales , quam ad testiculos

viriles. Ruarto, Foeminarum testes minores sunt. Denique una tantum tunica

propria & valida integuntur,.

238쪽

Muliebribus. 263

Hae differentiae D. Cassiparo mi anno Innit. Med. l. a. c. 44. sufficere non videntur. Testes , inquit , muliebres, eum virilibus eollati , sunt eadavera testium.

Parvi enim sunt, exseri, O quod rei caput est L φαθυροι, ut Graeei dicunt , hoc es , non compacti ex uno solido eorpore, se ex multis sibi inmieem impositis , ut si quis ex

arena funem texerit, in quibus nonnis rarismi hnmoris aliquid continetur , tam δε- mini masculo similis , quam atramentum

lacti. Et qus potest esse similitudo , cum, quod Gal. urget , tanta si dissimilitudo 'Sed se ubi omnia bene habuerint , qua via in uterum venit y Imo e funditur extra iuiis , in quibus es. Luare dico audacter , Testes ni non minus sunt notae gratia , quam mammae, aut si ita vis, papillae illarum in viris.

Ex hac descriptione elucescit, D. Cassi

mi annum testes muliebres tantum nomine tenus , cum illis virorum communes agnovisse. Ait enim , esse cadavera te

stium , nihil habere similitudinis cum illis virorum , &tantum notae gratia foeminis dari, quemadmodum papillae viris. Quid sibi velit per testium cadavera , haud facile est conjectare ; nisi intelligat eos nullum testiculorum munus exequi; quod aperte in descriptionis sine insinuat. Si vero semen in iis generetur ; non dubium est,quin aliquali testiculorum munere defungantur : semen vero in illis genera-

239쪽

ri, videtur satis demonstrari posse exanimalium foeminei sexus castratorum sterilitate:sed de hac re infra fusius. Patet etiam ex ipsa voluptate, quam sceminae ex semianis excretione in coitu percipiunt, & ex consequenti contristatione, post nobilem allum succum excretum. Sed instat ille , eorum semen tam masculo simile esse, quam atramentum Iacti. Uertam semen , quod continetur in testiculis sceminarum,

non atrum est; sed limpidum & sbia corpulentia virili cedit. Ubi dicit, esse tantum Notae gratia , ut papillae in viris, id praeleerationem statuit: nempe notam ibi exstrui. ubi in vivo animali a nemine observari possit λ Cur non similiter notae causa foeminis conceduntur vesiculae seminales &prostatae Quod vero ad virorum papillas attinet;non improbabile est,posse eas,si ab

ingruente aetate suggerentur, excrestere ;Ec lac , quanquam minore copia, quam insteminis, praebere. Videmus enim in non nullis mulieribus, mammas adeo exsiccari S exarestere , ut vix illarum vestigia supersint. Porro ubi ait, testes muliebres exsuccos esse & rarissime aliquid humoris continere ; videtur mihi potius ex aliorum perperam intellectis observationibus , quam propria ex perientia illud asseruisse ;& forte ex Fallopii verbis non satis perinpensis errandi an am arripuit. Dicit ille,st nunquam foeminarum testes semine re

240쪽

-liebribus. abs fertos vidisse: verum de hac Falloii opinione postea videbimus. Interea loci notandum, Fassopium constanter agnovisse, testiculos holce, materiam quandam a queam in se continere. Ego etiam testari possum, me in nullis hactenus dissectis animalibus fatis sanis has partes exsuccas deprehendisse; tantum abest , ut rarista me aliquid humoris in se contineant. Praeterea asserit, testiculos hoste non esse compactos, nec sibi magis cohaerere , quam si quis ex arena funem texerit. Uerum certissimum est, quanquam ex pluribus vesiculis glandulosa substantia intemtextis constant ; eos tamen una continua& sibi propria eaque satis firma membrana

includi: omnesque eorum partes ita cca situlas esse, ut communi usui inserviant. Non autem semper ad unitatem & complementum partis requiritur, ut nullam particularum compositionem admittat ;

ita enim plurimae glandulae unitate destituerentur; quod ex plurimis frustulis apte commissis conficiuntur ; ipse vesiculae seminales in viris consimili compositione cum illa testium muliebrium exstructae sunt. Non video igitur, eur in hisce partibus , compositionem magis .compactam desideret. Denique , negat dari vias, per quasse exonerent in uterum; sed de nac re mox videbimus : Interea loci, ait, effundi extra , nempe semen, sed per quae vasa N ul-

SEARCH

MENU NAVIGATION