장음표시 사용
111쪽
mitem ad caeterorum terrorem suspendi iussisse undecim e F T- deratis, captos dum Ostenda pro Iugerent in Hollandiam: cx omni numero captiuorum Hostium sertito educi totidem voluit, eodemque supplicio necari. Quem vero expugnauerat locum, nemine obsistente, validissime muniuit, ac tormentis maioribus decem instruxit: quibus assidue displosis Sylva Ducis iecta, viasque tanto impetu infestabat , ut vix ulla utrobique securitas esset. Ne in ipsis quidem Templis tutum perfugium crat, bombardarum nimirum ictibus Haereticorum manu directis: nisi quantum, qui ibi colebatur, iis, a quibus colebatur, prospiciebat. Ferunt enim, aliquando ferreum globum in sacram adem immissum , ad aram tendere visum , quo tempo re Sacerdos operabatur ; auertente tamen Diuina prouidentia ictum, in proximum parietem se coniecisse. Quasi reuerentiori acrarum rerum, ac personarum esset tum impetus ignis, tum ferri durities ; quam hominum vel ira, vel pertinacia. PER eos dies accidit, ut Theodorus Comes Triuultius, rela-2andi animi causa, digressus e Castris cum duabus Sclopetari trum centurijs, unaque Loricatorum : ubi leucam fere processis,
set, in Hostium insidias ex improvise incurreret. structae illae fuerant ad intercipiendos Catholici Exercitus pabulatores: abdiderantque sese Mosquetari; firmὸ octingenti sipra. mille , Equitesque sexcenti. Qui cum Archiducis Copias aduersum se enientes prospexissent ;riai non id fortui:b contigisse, sed ce tiri res de collocatis insidijs factos, dedita opera illuc properassea
neque prius explorato venientium itum uos ut in subitis rebus eonsilium omne dilabitur in magnum starim terrorem, ac perturbationem versi sunt: non inutilato inter ho mines eventu; ut
qui aliis insidiantur, ab omnibus sibi timeant . Id ubi Triuul
t in s animaduertit, ceu prudens Ductor, occasionem arripiens , atque Hostium formidine animos addens suis ; in eos trepidaim es quid agerent, ambigentes impetum facit quamuis mul ib superiores numero, inopinata tamen impressione perculses, eaedit, sugat, fundit; ac post breuem, sed acrem conflictum, trecentos ex ijs relinquit,qua grauiter saucios, ac semiuiuos,qua prorsus extinctos. Paucos in Castra captiuos adducit ; ut ex eis de consiliis Hostium, & conditione reriam cognoscatur E C tholicis septem tantum, aut octo vulnerati. Quod si duabus, tribus, ve centurijs auctiores Triuilitii Copiae suissent ;haud dubitandum erat,prae magnanimitate Dudici ris, virtute Militum,& consternatione. Hostium; quin omnis illa in insidijs posita multitudo internecione deleretur . .
112쪽
Dentices ad S inritam8. Octobris.
IQ7 Ar Fridericus Comes animaduertens, Foederatorum Castra optime ab omni parte munita; nec iam posse supportandis commeatibus intercludi: simulque expertus tentamento multiplici Sylva- ducenses in recusando Pragidio pertinaces, sine quo tueri Vrbem ab O sessoribus propemodum desperabat: de his omnibus certiorem fecit Archiducem. Is animo reputans,quanti minmenti esset Syluar Ducis vel possessio,vel iactura; ad eam Urbem retinendam nil opportunius duxit, quam illuc sese conferro ;suoque conspectu, atque adhortationibus experiri , num posset tantam Ciuium pervicaciam expugnare. Igitur quamuis multi id itineris dissuaderent , in quo & ab Hostium inlidijs,&a Sedi tiosorum excursionibus periculum immineret:&sylua- ducenses ad accipiendum Barsidium adducendi valde dubia spes foret: in viam tamen se dedit, An tu erptaque digressus Bruxellas contendit. Hinc Traiectum ad Mosam, postea Rura mundam peruenit. Secum vero deduxit, praeter aulicum comitatum, & plerosque Principum Virorum, Equites mille quingentos, & sena Pe ditum millia. Rurae munda praemisit Alexandrum Marchionem Maiaspinam, Equitibus quadraginta stipatum, ad Comite Fridericum ; ut ab ipso de rerum statu edoceretur. Verum i itinere praeter opinionem in Seditiosos circumcursantes incurrens , ab ijsdem captus suit, atque ad Mauritiana Castra perduinctus. Neque hic insensa praestanti Viro fortuna stetit: sed aliam post paucos dies longe maiorem in eumdem aduoluit calamita
Ex Vrbe Gravia, in quam transmissus a Mauritio Captiuus fuerat; inuitatus ab eodem fuit in Castra, ut solemni conuiuio cum alijs Foederatorum Proceribus exciperetur. Datum id Viri nobilitati, ac militari praestantiae: simulque magnanimae con suetudini Ducum etiam in Hostes humanorum, ac liberalium. Proficiscebatur una cum Oli uerio Tempelio orbechil Domino, ac supremo apud Foederatos Castrorum Praefecto: qui per annos supra quadraginta in Gallia, Belgioque militando magnum nomen collegerat. Dum ergo ad hilaritatem mensae vel inter arma, & quidem inimica, Malaspina contendit : Sylvadu censes e moenibus conspicati, atque ambos hostes rati, quippo ad hostilia castra properantes; murale tormentum exic Plo in eos dixigunt, ac displodunt. Ferrea pila inde emissa Tempelium ita perculit, tu statim extingueret: Malaspinam vero utroqui abrepto pede ad terram strauit. Quamobrem in Castra Foederaiorum deuectus,ac diligenti medentium curae commissus,spem liquam iecit vitae prorogandae, A L-
113쪽
Ollanidae obet sitione Mauricii
ALs Eaetus Archi dux ineunte Oct obri ad Comitis Friderici Castra peruenit, summis ab Exercitu plausibus exceptus, ct communis significatione laetitiae, festoque strepitu tormento rum; Sylvam-Ducis vero Richardotum Praesidem misit, ut de recipiendo Praesidio cum Ciuibus ageret. Sed obstinatis illorum animis id persuadere nulla potuit ratione.Perlustrauit Archiduxτum suis Proceribus Castra ,& munitionem omnem: Hostium suoque statione , propugnacula, quantum extra periculum licuit, obseruauit. Imo vicinitas utrorumque Castrorum per suasit Gastoni Spinulae Comiti de Bruar, uni e Principibus Viris , qui comitabantur Albertum, ut peteret a Mauritio per literas facultatem, Marchionem Maias pinam, in ipsius Station detentum, inuisendi. Qua benigne, ac liberaliter concessa, cum paucis eb se contulit. Antequam ad Castra perueniret , obuio. habuit honoris causa mistas a Mauritio Equites septuaginta estationarijs, α post paulum eorumdem Praesectum cum rhed undiquo operi , ob velata. Inuitauit is Comitem, ut una cum sociis eam conscenderet ; specie quidem itineris accelerandi, ac tempestiue ad prandium accedendi ; re autem vera, ne Castrorum ordinem , ac munitiones inspectaret. Quae causi Virum rerum peritum minime fugit. Vbi ad Praetorium deuenit, vehiculoque descendit, praelio lantem set coram habuit Henricunia Fridericum Iuvenem, Mauritij germanum, qui statim ipsum ad Comitem Fratrem honorifice deduxit. Ab hoc humaniter ,
comiterque more Gentis, ut Hospes, non ut Hostis, exceptus .
Mox ad lautam mensam cum plerisque Sociorum ,&Anhaltiano Principe Germano, qui tum in Castris erat, adhibitus. S VPER mensa Principes, ac militares Viri varios de bello, de pace , de Principibus, ac principatibus, praecipueque de rebus praesentibus miscuere sermones. Multam Archiducum laudem, honoremque ultro, citroque iacta . Negare Maurit ius, Albertum in Urbem Sylva ducensem Praesidium inducturum; imo vel eiusdem moenia intraturum: ne vel Ciues offenderet, si ad illud admittendum cogeret ; vel auctoritatem suam imminutum iret, si rem tentaret minime successuram, Contra sentire, ac dicere Bruayus: meliusque de utroque successu sperare . Dς Spinula quoque Marchione facta honorifica mentio, deque publica spe ab Catholicis concepta rerum ab eo praeclare gerendarum. Hinc ad ostendanam obsidionem sermo delapsus : super qua Mauritius: Mirari se , dixit, Archiducem adeo prudentem , Principem , , Ducem animum induxisse, machinamevtu quibusdam in a potiri, magis lent ad aues includendas , qu im ad
114쪽
piendas Urbes, accommodata . Ingressum nauibus Foederatorum prohiberi non posse, alueum obgruendo . Vuod etsiper summam felicitatem eueniret ; alium sese alueum ad 'Urbem metam aperiri iussisse
magnarum nauium capacem,ac mentis fere omnibus opportunum. Et
quamuis Ostendae morbi lues multos mortales asumpsisset: adhuc tamen plures e micinά Zelandiά per eos aditus bubmisum iri. Denique se non falsum 'augurem , ab apparatu rerum mancinari; obsidionem itilam futuram annorum numero Troianae parem. auare conseultius mi-deri , ut e sibertus, si tanta Octenda cupiditate flagraret, eam abse iusto pretio mercaretur , quam ut armorum diuturna mi consumptam, ac prope nustam mel sibi, mel Eaederatis relinqueret. Ad haec postr ma,quae per iocum conuiualem dicta intellexit a Mauritio Brua-yus , non minus iocoso respondens , ex eo quaesiuitiisanti eam Urbem menditaret f Num autentis aureorum millibus f Longe pluris, subiecit Mauritius. μιllibus nempe quindecies centenis. Tanti faciebat sapiens aestimator non oppidum, sed eius positum , at que opportunitatem. Caetera, quae dicta suerant, vim obsidionis,ic machinas eleuando, qua decebat modestia refellit Bruayus Comes: Euentum ipsum, assirmans, , consilium Archiducis, styopera probaturum. Neque ad lictoriam expectandum se decennium: quandoquidem Ilium non erat, quod oppugnabatur; licet minime deesse Jιnt AHtriacus e amemnon, Hollandiu Bestor, atque Italus Achilles. Hac hilaritate sermonum perducto ad exitum epulo, ad Ma-laspinam visendum prosectus est Bruarus, comitante Mauriiij Fratre, Exercitusque Proceribus uniuersis. Duas horas cum coseors im colloquutus, & aliquandiu cum eorum nonnullis, qui secessionem fecerant; ad Mautitium se retulit, ut bona eius cum venia regrederctur ad suos. Honorifice dimissus est , eademque qua ducius rheda per Castra reductus: tum suo impositus equo,
cum soci)s ad stationes Friderici peruenit. P noxi Mo die Sylvam-Ducis intrauit Archi dux magnis Populi acclamationibus exceptus, tanquam ab instante discrimine, quin dc ab ipsa prorsus obsidione liberaturus. Ad sui corporis custodiam quadringentos Pedites duxit ex Hispanis, Italis ,
Germanis, Vallonibus delectos: Equites vero quingentOS: quorum ducenti crant ex Equitatu Gubernatoris Grobbendoncliij. Equestris huius comitatus partem in Urbe retinuit, ducentos nempe Gubernatoris Equites, dc centuriam Hastatorum: reliquos ducentos extra moenia remisit. Cognitis verb tum ex Urbis Praefecto , tum ex Richardoto, obfirmatis in recusando Praesidio Ciuium animis; ab iaciendis ea super re verbis in ventos
abituris , supersedendum censuit: ac dissimulandum interea ne-
115쪽
Hostilapro qua culti occupari la bet
gotium , cui nondum a rempore maturitas accessisset: tum id se felicius peracturum ratus, cum per occasionem necessitas extorqueret a Sylvaducensibus , quod negabant. Igitur eam unam
in praesentia sibi curam incumbere prae se tulit, ut rationem aliquam, ac viam indagaret, qua solueretur obsidio. Multa vero versanti animo, atque in bellicis conuentibus disquirenti, pr
sesitum quiddam fuit, quod Hosti ad receptum compellendo
Iutast Mauritu Castra, &Seditioserum Stationem propu-ignaculum erat paludibus circumfusum . Id si ab Archiducis Milite teneretur , uterque posset Hostis re frumentaria, quae per viam illi proximam necessarib subvehebatur, prohiberi. Quo facto cogebatur ab obsidione recedere.Hoc ergo consilium amplexus Archidux, eius exequendi negotium Buquoio Comiti dedit: qui per eos dies ab Ostendana obsidione euocatus, ad Sylva -Ducis subsidium sequutus ipsum fuerat. Bis mille delectos Milites ex Hispanis, Italis, Vallonibus eum iussit secum adducere ; & sex, septem-ve tormenta comportare : traiectisquαν
paludibus munimento illo potiri. Paruit Buquoius imperio: &Copijs per mediam Vrbem traductis si quidem Friderici Castris, & petendis paludibus ea erat interiecta hisque ipsis trans
missis, ad locum destinatum accessit. Tutia dispositis apte bombardis quatere propugnaculum aggressus est, ut iusto hiatu facto, ad oppugnandum irrumperetur. Eodem verὰ tempore impetum fieri iussit Albertus bipartito in Castra Mauritij: ex altero quidem latere ab Inico Borgia cum Hispanis ; ex altero a Laelio Brancatio cum Italis. Vt videlicet hac duplici oppugnatione satis occupatus Hostis, ab ope ferenda periclitanti munimento distineretur. Sed artes hae in callidum Artificem parum valuere. Mauritius quippe non ignarus, quorsum imprediones ille dirigerentur ; ac probe conscius, quam valide forent sua
Castra aduersus omnem impetum firmata;statim ad munimenti subsidium maiorem partem Exercitus secum traxit. Iamque Buquoius oppugnationem instruxerat, atque ad murum crebra concussione disiectum irruebat: cum Hostium multitudine inopinato superueniente, ipsorumque tormentis Archiducis tormenta verberantibus;inanem ibi cernens operam suam, coactus est re insecta discedere. Huius munimenti omnino expugnandi conatus eam praebuit Archiduci, quam opperiebatur, indu cendi in Vrbem Praesidi j opportunitatem . Namque pissi paucos dies vulgari iussit, velle se maiores Copias ad iterandam eiusdem propugnaculi oppugnationem immittere . Quare Sy L
116쪽
a s o 3. uam-Ducis ingredi voluit millia Peditum quinque: quod alitea, nocturno tamen tempore, factum fuerat .Hi cum mediam
per Urbem procederent, quasi ex aduersa parte egressuri; ubi forum tenuerunt, ibidem fixere gradum, per speciem ad primam lucem tantummodo pernoctandi. Quae cum affulsit ; Archidux in concilium acciri iussit Magistratum, ac Primores Ciuitatis: atque ad eos de Urbe valido Praesidio munienda, pauca, sed ad perluadendum essicacia verba ferme huiusnodi iscit. Soluam-Ducu Catholicarum in Selgio urbium haudpo tremam, Ciata. quaque Hostis ditionis nitima eum s ibi perpetuo imminentem, atque inhiantem mideret: nulta ratione detere intutam, atque improtectam eiusdem incursionibus relinqui. Qὸd ad eam diem ab eo capta, ac de populata minime fueriι ; non tam deberi Ciuium armu, aut Urbis munitionibiti; quam sub si s extrinsectis admotis ,- sti tum ais 'alys debilitato, tum in alias partes distracto. Sed tamdiu posse illum Sylvam-Ducis oppugnare, donec ad extremum expugnet. Sic ubi diuronuerit Caelum, tandem fulminare, Id periculi non. alio certius munimento propul tum irr , quam numero Militum , ac TDirtute : qui
pectora pro moenibus Obsessoribus opponentes, eos ab Urbe distineant. que merῖ l trandum a sevibus hoc beneficium: qui mel per otia umbana molles, mel ciuisibus tantum negotys assueti , , bellici lasoris intolerantes sent, , ad arma tractanda minus idonei. Contra Hostem mero tot iam annos bellantem, tot etiam secundis 'alijs audaciorem, quantum roboris, animorum, ac militaris peritia requiri r Periclitari
se quidem moluisse tot dies ut ciuium propensioni Obsecundaret an posset sine malidiore Prasidio istroducto Urbs tua defendi. Sed malo pserum, o suorum non leui. iactura Militum didicisse ; extima Copiarum auxiliafuisse obiecta non minus Nosti ad caedem,quam Sylum Trivicis ad tutelam . Ea re non pulsum ab obsidione Mauritium,sed in ilia magis, magisque confirmatum. et num ergosuperesse et tui conseruanda; Hosti submouendo remedium, minus plerisquegratum eoab. ιε opinione , sid vinice pro ciens, atque omnino necessarium rut moenia praesidiario agilite abunde muniantur. Falsam eorum esse opinionem, qui e serent, id Prasidij mei graue ciuitati ab extorquenn pecunia . . . futurum , mel ἀ tumultibus 'riculosum . Utriusquese discriminispotii ' lirari securitatem. Omni quin e industria curaturum , ut eqs,tis rite de sua silendis, immunes abirent ciues,l'obseruata rigide diasciplina. continerentur Milites in osseis.
H A C oratione, insidentibus Vrbem Copijs armata, persuasit demum, quod contendebat, Sylvaducensibus Archidux,opportunitato sapienter usus, astu quidem adhibito, sed Ciuibus L. Jutaria et berae illorum voluntati se debere professiis, quod ar-
117쪽
sdivin. Nauritius ob dionem solvit .
ostendanae obfiis dionis cotinuatio. Ioannis de Ri In ea industriae.
morum terrore , suasionis dulcedine temperato, fuerat consequutus. Illi quoque paratos sese ad omnem sui Principis nutum exhibentes, ac sponte dare visi, quod iam negare non poterant, simili prudentia vim necessitatis verterunt in laudem obsequ:j. Ribertus igitur praesidio Vrbis imposuit tria Militum millia , partim e Germanis, partim e Vallonibus. Eamdem ab omni parte munitiorem voluit, & bellico quouis apparatu, reque frumentaria in longum tempus instructam. Munimentum eriam,cuod Arcis loco esset, prope Sylvam-Ducis, qua Grauia 3pectat, excitari mandauit: ut in posterum non magis ab oppugnatione arceret Hostes, quam a contumacia Cives. In hunc
modum obsidio, ad expugnandam Vrbem instituta, profuit ad eandem praesidio, ae propugnaculo validius muniendam: eliciente de more commoda ex damnis Diuina prouidentia. Quare Mauritius eo comperto, atque inane iam intelligens tenta mentum quodlibet suum, instante praesertim cum s equenti bus pluuijs Nouembri, paludosis suarum Stationum locis inse-stissimo; Castra inde mouit, quae fuerant cum ipsorum admiratione Hostium munitissima. Archidux pariter utroque suo V
to potitus, & sylvae-Ducis praesidio firmandae, &siluendae obsidionis ; quasi geminata victoria laetus, artera de Ciuium perrinacia, altera de Hostis incursu ; retulit se Bruxellas. Exercitus vero partem ad Ostendae obsidium, partem in hyberna dimisit.
At Seditiosi cum Hocstratam anguitiorem viderent, quam ut commode omnes caperet: a Foederatis postularunt , ut Grauiam sibi concederentiniusque loco Hocstratam acciperent; ea tamen
conditione, ut si quando sibi cum Archiduce eonueniret, e dem loca inter se mutuo restituerent. Hac facta permutatione, tormentisque, ac rebus alijs, quibus habebant opus, a Foedera tis instructi; nullis excursionibus, rapinis, damnis in Geldria praesertim, ac finibus Coloniensis ditionis pepereerunt. Ita peccare in publicum bonum est, fouere peccantes. IAM vero nos ad se reuocat Ostendana obsidio, cuius imperium , ut antὸ diximus, Ioanni de Riva fuerat ab Archiduce
demandatum. Is igitur in eam toto pectore curam incumbere: ac praecipue quadratum,& planum munimentum ab eo,mim, peratum, ad summum perducere. Climque tres Hostium receptus extra moenia structos, quos sipra memorauimus, exploratum misisset ; comperit validos eos quidem esse, sed Milit non satis instructos. inamobrem Idibus Aprilis, per noctissilentium, illos invadi iussit. Quo facto, &Praesidiarijs omnibus, qui sere Angli erant, atque Heluetu, peremptis, cum modica
118쪽
suorum iactura, receptuum potitur. Postridie vero Obsessi , ut amissa recuperarent, ingenti multitudinς eruperunt: sed magno suo detrimento in Urbem repulsi sunt: quadringentis nempo Militibus diminuti . Supra occupata receptacula mandauit Praefectus Castrorum Riua uombardas aliquot collocari; eiaque munimenta Hostium quati. Quin & ab risdem ad quadratum propugnaculum corbium seriem duxit, in speciem dimidiatae lunae, ut libertatem ultro citroque commeandi ab hostilibus tormentis protegeret : fisesbusque ramalium , ac terra ingesta quosdam obstruxit interiectos hiatus. Ipsum verb propugnaculum lorica circumducta ,&subinde in angulo prominente, rormentisque instructa communij t. Ad sinistrum eiusdem latus, qua spectat mare, aggerem supra indicatum in altitudinem, ac longitudinem auxit, pluribusque bombardis onerauit: ut pars Ost endae, quam vetus Oppidum diximus appςllari, vehementius concu
Nac minori sedulitate Bu quoius Comes, ad Ostendana obsidionem reuersus,viam e palustri selo exstantem diccum v cari solitam j suoque dictam cognomine, proinouebat. Verum aluei ostium,aditumque ad Urbem neatro satis obice inter cludente ; non dubitabant hostica nauigia ingredi frequenter, ac-que egredi: quippe bombardis fulminantibus utrinque petiti
Nautae, vel ictus eis, quas optime norant, artibus eludebant, vel exiguam iacturam aspernabantur. Ob eam rem minores naues maioribus praeferebant: cum illae facilius in quamlibet partem actae globos serreos declinarent; θ quamuis deprimerentur , aut in manus Hostium venirent, non admodum graui detrimento forent. Portus quOQue minime altus, & breuibus, sy
tibusque passim impeditus, ingentium nauigiorum haud patiens erat. Quod si torte hia vel Miles, vel commeatus, vel instrumentum bellicum importaretur , ubi in conspectu mollendae venerant nauigantes, in lembos sese, atque onera transferebant, quibus & agilius inueherentur,& securius Oppidum intrarent. Quare in selli rebus iere omnibus necessarijs instructi, constanter obsidionem sustinebant. Quin etiam hostilia opera
in agni laboris, ac sumptus, assidua displosione tormentorum, pestundare nitebantur. Atque ut ea e fascibus plurimum erant, ligneaque maeerio coagmentata , quippe aquis, aquosisque locis imposita; nihil aptius ad eadem absumenda iudicarunt,quam pyrobolos, hoc est missiles ignes eiaculari. In plano vero munimento, praecipue bombardarum ictibus petito, cecidit ab eo
Et Comitis Bu- diligent . Hostium queque seduli sa
119쪽
Didaei Du angi, ct eius succetatis eaedes. Obsessi erumpsit, S acriter utrinqε pugnatur.
Damna onemn ab ignibus radetis .
nis Tribunus: cuius in locum suffectus est Antonius Zavallius , Legionis alterius supremus Instructor. Atque is pariter post paucos dies mosqueto disploso occubuit. H i s caedibus non exterriti , sed irritati magis obse res, noua in dies opera, tam ad sui tutamentum, quam in Hostis exutium moliri. Balansionis praesertim Dominus cum Burgundionibus sibi subiectis, &Fresinus Comes, & Nicolaus Catricius cum suis Vallonibus, cumque Leodicetili Legione Tribunus Malalsa circa hostiles munitiones quaedam fabricati sunt rec Itacula,quibus custodiendis duae quotidie centuriae e quavis Hiapanorum Legione imponebantur. Cumque manasset per Castra rumor, Ostendanos quoddam extra oppidum excitasta iuum munimentum lunatum ab latere Bredenens, eius expugnandi cupiditas, atque ardor incessit. Quare medio ferme Iunio supremus Hispanorum Instructor Ferdinandus Olmedus cum quadringentis partim Hispanis, partim Italis ad Stationem Bu quoij Comitis properauit. Dumque ipse Comes,& Instructor,& omnes sere Centuriones inuadendam munitionem speculantur,atque explorant:Milites vero ad propugnaculum Sancti Philippi dictum subsistunt: repentinam Hostis eruptionem facit,&Buquoij aggerem occupat: tormentis potitur: Germanos ali quot , & Vallones, qui commissum sibi locum deseruerant, obtruncat . Quod ubi viderunt Hispani, atque Itali, non expectato suorum imperio Praesectorum, qui illinc aberant; quando discrimen haud tolerabat moram 1, in Hostem tanto impetu irruerunt, tanta virtute pugnarunt, ut eum ad retrocedendum
compellerent. Ad confictus fragorem ipserum quoque Praesecticon uolarunt: quibus animos, ardoremque suggerentibus, Hostes denique , trecentis eorum intersectis, profligarunt ; aggeremque, ac tormenta recepere . Multum ex hac victoria existimationis accessit Obsessoribus:&quorum ea manu parta, prouexit Archidux ad maiora. No M tamen ex illa clade ita ceciderunt animis Obsessi;quin paulo post iterum se portis effunderent, ad Burgundionum re. ceptum incendendum. Ignem itaque arte laboratum circumis positis fascibus iniecerunt ; ac frontem eius molis uniuersi concremarunt. Nec multis interiectis diebus in Fresini, Catri- cijque receptus illatis ignibus, magnam utrique perniciem inuexere. Omnium vero maximum detrimentum a flammis importatum planae formae propugnaculor in quod primo bombardas tanta vi exonerarunt ostendani, ut aliquot ex tormentis il
li impositis fuerint suis cum machinis disiectar tum artifices
120쪽
faminas tanto impetu, copiaque contorserunt, ut frontem eius omnem absumpserint. Moles quippe tota erat e lignea materie contexta. Vt incendium compescerent, multi Militum accurrerunt : sed exitio maiore, quam fructu. Nam & pleraque Vitam ibi reliquerunt: & propugnaculum adeo diffractum, atque consumptum suit: ut ad illud reficiendunt multum laboris, ac temporis suerit occupandum. Et tamen restituto bombardae rursus impositae, ac vehementior in oppidum instaurata concussio. Os TENDANI contra iactus ignium iterare. Verum damno
priore docti Obsetares cauerant, ut ubi primum fasces attigisset ignis; Milites, qui brachialia, serreasque chirothecas induerant , S cum scalis parati erant; illicd eis applicatis ascenderent, ac pyrobolos manu di scuterent. Hac industria cum artes suas deludi animaduerterent Obsessi, ut ab ea Milites absterrerent, multis maioribus, minoribusque tormentis moenia complerunt; illisque displosis in ascendentes ita collineabant, ut fere omnes perimerent. Sed non eo praesentis terrore mortis ascensorum coercita virtus, aut alacritas retardata. Imo pro uno, qui cadebat extinctus, tres, quatuor-ve, stimulante cupidine gloriae, silccedebant . Generosas quippe animas alliciunt vitae pericula, non deterrent. Ita supra trecentos pulcram hanc oppetiere morrem, r
atque ex ijs plerique signiferi, Praefecti Militum, ac Nobiles Viri ex Hispana potissimum, atque Italica Natione; quibus pro in
nata magnitudine animi, vita post gloriam est. Et sane sortium pectorum opus erat,id subire discrimen,in quo indubitata mors ob oculos ponebatur. Siquidem quicumquedcalas ascendebat, unus propositus erat scopus triginta, vel quadraginta Mosque- taxijs, quorum omnium ictus ut falleret, sperandum haud erat: neque credendum, unius vitam inter tot intentatas neces abire incolumem posse. Aggerem quoque Buquoij ex eadem siri momaterie compactum lata ali ex oppido ignes combusserunt rinis quo reficiendo multum pecuniae insum pium , multi mortales absumpti. His, alijsque compluribus attriti calamitatibus O sessores, iam prope spem omnem felicis exitus deponebant.. Vallv M obtulit sese illis in tempore, animosque labantes confirmauit ex Italia prosectus in Belgium , atque Ostendanae obsidionis sima illuc accitus Pompeius Targonus Romanus, Mathematicis artibus precellens, atque in machinis archit clandis apprime ingeniosis. Hic explorato prius oculis Ostendae situ, statuque rerum percepto diligenter ;& quid opus facto es set, examinato; Archi ducem adit: eique magna fiducia pollic tur,structurum se machinamenta,quibus ingressus inimicis nam P uibui,
Contra eos rein media. Obsidentium nra gnaminitas. mpe ut Targo niis aduenit Alais chuiator egregius.