Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Contactus ingens nauium Holladi- earum eum Classe Fridenci.

ss DE BELLO BELGICO

fruuntur, ut cogar de prosetro exitu dubitare. His, atque in eamdem sententiam aliis visus est Aloysius, impendens Friderico discrimen maximum praedicendo, ab eiusmodi conicensione dcho rari : sed nil profecit apud animum propositi tenacem. I GI T v K nono Calendas Iunias , cum tempus nauigationi se offerret opportunum, lectis Peditibus mille quingentis in octo triremes impositis , e portu Slusensi siluit Ostendam versus. Quod conspicati procul Hollandi, qui erant in excubijs, existimarunt eum velle ostendanum portum obsidere, ac Foederatorum nauibus aditum intercludere. Longe ramen aliud erat Fri-derici consilium : opusque maius mouebat. Pagos nempe albquot in Valacria praecipua Zelandiae Insula flammis absumere constituerat: seu potius, ut alii tradunt, Insulam illam populari uniuersam , ac prorsus de uastare . At Hollandi duabus triremibus in Hostium Classem inuehuntur: altera Dordracena, quam Nigram appellabant , eamque moderabatur Hornae, atque Enchusae n Hollandia Archi thalassus: altera Zelandica, cui Cornelius Ioannis Goricomensis praeerat. Tres quoque bellicas naues praesidiarias adiunxerunt sibi: unaque Solem Orientem versus obliquato cursu iter intenderunt . Iam dies albescebat, cum Fri-derici triremes ad eum deuenere maris tractum , quem Nautae Vi elingam nominant, inter Zelandicam Flistingam, &Flandricam Stusam interiectum . Hic in Hostium nauigia inciderunt: quorum rria , quae velis magis, quam remis utebantur, quia destituerat ventus, stabant in anchoris. Eam opportunitatem, Velut a fortuna oblatam, minime omittendam censuit Fridericus, quamquam alid mente spectabat. Quare meliore conditione sua, de more sapientum Ducum, haud cunctanter uti voluit: quod N pluribus instructus erat triremibus, quae ventum oppe riri opus non habent; & surgentis radios Solis non aduersos oculis patiebatur, ut Hostes; sed auersis excipiebat. F OE D E R A Ti triremium numero longe maiore percillsi,quod necessitas temporis monebat, nauigia omnia compulerant in unum: ut ibi quoque coniuncta virtus fortior ad resistenduata foret: atque irruentem Hostem in anchoris expectabant. Impressionem Fridericus secit & prudentem, & validam. Binis triremibus suis singulas sere Hostium naues aggressus est. Ipse praeiertim Praetoria in triremem Nigram inuetius. Magnis utrinque viribus certatum . Maioribus, minoribusque tormentis ferrei globi displosi nauium ingentia fragmenta discutiebant,qu rum ruina non leuiorem, quam ipsi globi, cladem importabat. E Nigra vero tr: remi, cuius rostrum Friderici Praetoriae rostio

102쪽

LIBER DECIM Vs QVINTVS. 97

a so3. mplicitum erat; lapidum quoque vis magna bombardarui ore spargebatur. Tormentorum is erat fiagor, ut alter Militum alterum audire non posset ris fumus, ut neque semutuo viderem. E Flis lingae moenibus, qdae aliquot inde leucis distabant, hellicus ille strepitus excipiebatur: atque e praecelsa eiusde turri confusum illum flammarum , ac fumi nimbum cerner erat. Solidas duas horas tenuit conflictus arrox: multum ex utraque parte sanguinis fusum:& nauigia cadaueribus oneratadamque Fridericus alteram e triremibus hosticis ceperat, eius Mili-

tibus in bellica nauigia transgressis: & malacia obsecundant , superior futurus certamine videbatur Bollandi nihilominus incredibili pertinacia se tuebantur, e Nigra potissimum triremi.

In qua cum Hornanus maris Praefectus occubuisset, eius Lesatus Hartius, graui vulnere saucius, tantum animorum prae I ferebat ; ut ignem pyrio pulueri se admoturum minaretur, ac sponte una eademque se clade cum Hostibus inuoluturum an-εὰ, quam in eorum potestatem veniret. E c o v autem sibito aflante nauibus vento,atque uti consueuit, reflante Catholicis belli fortuna, Foederati non modo tribus,icinis nauisijs, ad inuadendum iam expeditis, sed alijs quoque Pauld ante tolum spectantibus, cum ob malaciam se mouer

non possent; Spinulae triremes aggrediuntur, &nouum quasi confiictum integranti cumque naues celsiores essent, e siperiote loco tormenta in eas ictu certiore displodunt; quibus ingen- hem breui tempore stragem edunt, & seros, ac transtra caes rum aceruis sternunt. Iuvabat Hollandicas naues ipsarum agilitas,& Nautarum in eo mari summa peritia;ut in omnem partem nullo negotio circumagerentur, & qiacunque vocaret neces itas, illico verterentur, vento potissimum secundante. Tri- remes contra pigriores ad circumflexum erant: quarum non

admodum promptus, nisi tranquillo pelago, usus est. Frideri- Euseium sua Praetoria unam ex Hostium nauibus urgebat: cuius in eam puppis incubabat. Ex illa displosa minor bombarda Ω- Crum vocantin serreum repente globum ad Friderici latus illi diti eius impetus dexterum illi bracnium avellit: ensis manubrium, quod manu stringebat, in faciem im pingit, & caput lethaliter

rauciat . Quibus omnibus eodem tempore vulneribus, ac malis obrutus, paucas intra horas edidit animam generosam. In hunc

modum Fridericum Spinulam caesim phrique scriptorum lit xis consignarunt. At Viri fide dignissimi duo, qui, dum haec scribo, adhuc inter vivos agunt; quique ambo, dum ea gexeban tur, erant in Belgio: nempe Diticus Hernanus, Regius Quaestor

mniantis Uassis Nollandieae Prae stetus occiditur. Foederati petiἐπι-cti res ut virea. Priderisiis a mulisus vulneribus oc cumbit. Eius mortis uar ratio certior.

103쪽

Eiusdem pira obia

Postrema verba. Eius erostlim.

Exercitus, & Philippus Vandersteinius datis epistolis ad Philip

pum Spinulam Balbasorum Marchionem: dignum Ambrosio Parente Filium, diserte restantur: Fridericum cecidisse ab una ex eis actum bombardis, quae vulgo Petrariae ab eiaciutandis lapidibus appell*ntur. Addit Hernanus, ex eo tormento Vulnera viginti septem Friderico insidia, quippe lapidibus totidem, percusso. Vt primi Caesaris caedem, memoria seculorum inclyram, quatuor vulneribus Spinulae nex superauerit . Si quidem militarium Virorum decus est acceptorum vulnerum multitudo. Ad haec subiicit Vandersteinius: petrariam illam bombardam e Nigra triremi suisse exoneratam. Seseque ad extremumo perhibet oculatum testem , qui conspexerit eamdem triremem Flistingam ex eo nauali praelio redeuntem valde quassatam , di sanguine redundantem. Eodem die, quo Fridericus excessit, antequam e Slusensi portu se mari committeret,animi noxas Confessione expiarat ; seque Diuino alimento praemunierat, quasi Tutelaris id Angelus,imminentis periculi conscius,suggessisset. Sub ipsum vero exitum vitae adstanti conscientiae suae Moderatori , quaerentique, ecquid nouissime dicendum succurreret: responsum hoc dedit aeternitate memoriae dignissimum. a mea, meique Regu sisnt, ea commendata sunt Marchiani Fratri: animus autem mem Christo Iesu, cuius pro Fide libens occumbo. Atque in haec verba animam vere Christianam efflauit. V ist ille suit, praetcr generis claritudinem, opulentiamque Familiae, omnium consensu , maximae in rebus bellicis expectationis: nec minoris in Hispanum Regem, cuius militabat auspi-c ijs, fidei, atque obsiruantiae; inque eiusdem rationibus tuendis,& gloria propaganda, studij, atque ardoris: ideoque in Aula Hias panica, ubi multum fibi beneuolentiae&conciliauerat,&com firmabat in dies; magni nominis,atque existimationis. Prae ments excelsitate, spirituumque ingentium impetu, quibus tu d mcillima quaeque perrumpebat, tum obiecta pericula aspernabatur ; animosior, quam vel ipsius priuatim saluti, vel publice Hispanis rebus expedijsset. Ad iram quoque procliuis: quam tamen, ut sortitudinis cotem, in militari Viro non improbane sapientes. Simulandi prorsus indocilis, dissimulandi vix patiens ;ad bellicas artes magis, quam ad aulicas factum se declarabat. E x TiN C To tam seneroso Regiae Classis Praefecto, eiusque

locum tenente Aurelio Spinula nondum ex Hispania reuersor triremes unius summo imperio destitutae, a suis quaeque moderatoribus regebantur. Vtque diuersa capita non in eamdem sen

tcntiam coibant; & quoniam sine Duce praelium persequi, erat

log. Gentis uinulae.

104쪽

Ex ipsorum

LIBER DECIMVS QVINTVS. sy

in apertam ruere perniciem: saniore consilio tutam salute speratae victoriae praehabentes, in Stusanum portum se receperunt . In eo certamine desiderati sunt e Catholicis trecenti; atque inter eos Centuriones primi nominis duo, Polydorus Cataneus, Vincentius de Balneo, & supremus Instructor Augustinus Arconatus. At Foederati quingentos fere amiserunt, eumque prae caeteris, quem diximus, Archithalassum . Ita Friderici Spinulae mors multo sanguine Hostibus sterit:atque unius Ducis iactura compensata Catholicis fuit caede multomm.Tanti tamen aestimauere Zelandi, eius selius Hostis se sermidine liberatos, Foederatori

qui continenter videbatur Ipsorum ceruicibus immInere: ut ad de nummi e cusi.

palam faciendam ingentem laetitiam suam ex hoc euentu ; eam demque perenni memoria in posteros transmittendam: argentea, aereaque cudi numismata curauerint, quorum in parte altera binae Belgicae triremes erant cum totidem praesidiarijs naui

bus expressae, hac addita inscriptione . CEDUNT TRIREMES NAVIBUS: in altera triremes Hispanicae visebantur cum epigraphe: VICTAE PEREMPTO SPINVLA.

Quam vero secundus, ac laetus Foederatis; tam aduersus,& luctuosus Catholicis,ac praesertim Hispanis, Friderici interitus fuit. Satis id manifesto declararunt frequentes ex Hispania literae Ex eadem Hisp p sim datae, praecipueque a primarijs Regni Administris: Ioan- μ' 'ne,& Francisco Idiaqvijs, Petro Franquesa,Gaspare Cordubensi, qui Regi a Consessionibus erat, Mirandae Comite, atque ipso in Aula potentissimo Duce Lermaeo. Ab his ingens Friderici desiderium significabatur, tanquam exim ij Bellatoris, ac maritimae praesertim rei prudentissimi Ducis; nec miniis Christianis virtutibus instructi, Catholicaeque Religionis Defensoris acerrimi, ac postrem ὀ regalis obsequij, Regnique Hispanici flagrantissime studiosi : adebque in uno Viro querebantur multiplicem factam fuisse iacturam. Denique in ipso Rege, dicebant, haud leuem extitisse ex eius obitu dolentis animi sensum. A et longe acrior hic sensus ad Marchionem Fratrem , tantatum in Italia contrahendo Militi insistentem, cum mortis nuncio peruasit. Igitur extemplo ad Regem literas dedit, quibus 'Fratris extincti loco suam operam in eodem munere Regijs obsequiis offerebat. Nullaque interiecta mora, Belgium versus iti- spinul Marchioneri se commilit: ne Regiarum triremium ad manistratio, d i.

quem ipse antea conduxerat, Miles detrimenti quicquam interea paterentur. Celeritate usus maxima Brugellas ubi peruenit; regium responsum accepit, quo iubebatur&ea subire munera,

105쪽

ioo DE BELLO BELGI Co

ris curam censuit Rex in annum proximum res ruandam. Hanc eius mentem Italiae Centurionibus Marchio per epistolas euulgauit: & quos in Belgium deduxerat, remisit , centenis aureis nummis in singulos distributis .Dimitti quoque iussit ab Trib no Franciscio contractas aliquot Copias, earum Centuriones,ob factos sumptus, liberaliter remuneratus. Tantumdem diligentiae, ac largitatis in Barbansonij delectum exercuit. At quando Lucem burgius quamdam Legionem compleuerat, curauit, ut Archiduci militaret, cui cipplemento Militum opus erat. Is et ast haec Seditiosi, qui Hocstratam secusserant uti supra memoratum) ad numerum aucti Peditum bis mille, Equitum mille & quingentorum, in eodem Oppido se valide munierant: multumque pecuniae a finitimis Populis exigentes, aduersus eos, qui soluere recusarent, caedibus, incendijs, vastitatibus barbare tieuiebant. Haec ubi cognouit Archidux, unaque Regijs ex Hispania literis impulsus suit, ut nullo pacto, aud condition cum Seditiosis conueniret, sed eos proruis internecione deleri conaretur: haud mediocres ad hanc rem praecipue vires cosi ius sit, atque infrui. Carolo namque Lotharingo Au malae Ducimandauit, ut Euvites mille contraheret. Visterium Tribunum imposuit conducendae Germanicae trium millium Legioni.Vallonicam, aliasque diminutas anseri supplementis curauit. Duas quoque expectabat ex Italia: Hispanorum alteram, Inico Borgia Gandiae Ducis Fratre Ductore: alteram Neapolitanorum, cui praeerat Laelius Brancatius Hierosolrmitanus Eques. Copijs uniuersis, quae praesto erant, Peditum nempe septies mille, Equitum trium millium, Fridericum Comitem Vandem bergium, praefecit, iussitque quamprimum ad Hocstratam obsidendam

contendere.

Pos Tu vAM ad Seditiosis eius rei fima peruenit: Pedites quidem ad propugnandum Oppidum reliquerunt ;Equitatum vero eduxerunt: Bredamque ipsorum praecipui prosecti sunt, ad

auxilia Foederatorum ordinum imploranda. Foedus praeterea Seditiosi saedis, i, cum iisdem pacisci non dubitarunt in eas,quae maxime utrisque μ' --r ας δ' placerent, conditiones. Adeis nihil inausum relinquit, quae semel e cancellis rectae rationis erupit, caeca temeritas. Foederatis ' vero percommodum visum est hoc ad se Copiarum hostilium. transfugium : tum quod ipsi eo anno Militum penuria laborabant: tum etiam quia magno Peditum, Equitumque numero Erercitus Hostium imminuebatur: ac postrem 5 quod hi vel rani fere omnes erant, nec minus regionum, ac viarum , quam

armorum periri. Igitur oblatam occasionem aulia arripientes, faedus

Arehaeuae Copias

Levaradi

Gratius. Haraeus.

106쪽

scedus eum Seditiosis hisce conditionibus inierunt. etna Mao. ritio in fidem, ac patrocinium Foederatorum acciperentur, qui secesserant ab Archidum Exercitu Milites. Ut ab eisdem aduersus hvim arma protegerentur. Ipsi contrasub illo Duce per eum solidum annum in n. sis omnibus mil tarent. God si concordiam eum Archiduee reconciliarent ; ne qMatuor intra menses contra Foederatas Prouincias

arma ferrent. Denique cum Ηοψbatanum Oppidum, atque Arx nousatu tutus Urim receptus haberetur malidior quispiam ipsis addiceretur Faederatorum locus , atque alia quacumque ratione eorumdem securitati consuleretur. . Hi s ita constitutis, Mauritius Augusto mense inmore Copias ad Gerarudis-Bergam coegit: exortamque Gallos inter, a

que Anglos Milites seditionem oppressit. Castris inde motis, prope Gilsam oppidum arma cum Seditiosis Archiducis coniunxit ; unoque agmine ad Hocstratam obsidione liberanda perrexit. Iam enim eam Milite cinxerat Fridericus Comes,&munitiorem opinione, ac spe deprehenderat. Et quamquanta aggeribus,vimineisque loricis deuenerat ad Oppidi fossam: eam tamen peruadere magni, lentique negotij res erat. Altis quip- ἐ- i pe aquis abundabat, nec nisi post longum tempus exhauriendis. Oppidi tamen, Arcisque expugnandae spes minime desese it, si quae expectabantur ex Italia Copiae tempori adfuissent. Sed haec expectatio fraudata: & collatum Seditiosis a Mauritio subsidium speratam victoriam praeciderunt. Is aliquot principio leuiora praelia, aut potius velitationes cum obsitaribus miscuit, sed haud magno profectu . Quare opportunius duxit commeatus eisdem intercludere, qui Antuer pia, Lirinue deportabantur:

quando regionis eius natura, situsque viarum eiusnodi consilio apprime fauebat. His ergo pressiis angulti js Flidericus,cumque te sauciorum medicamentis,& sanorum Militum alimentis Exercitus laboraret: Centuriones, aliosque Copiarum Praesectos in concilium euocauit. ibi omnium consensu decretum,

ut in sequentem diem parata essent cum Equita u , Peditibusque tormenta :&si quidem Hostis, vel propius obsidentia Castra progrederetur, vel in eodem vestigio maneret: aduersus eum totis viribus iretur. Per noctem vero, quae praeibat, duplex Castrorum aditus opportuno Mosquetariorum numero custoditus. In altero ducenti erant Itali, totidemque partim Hispani, partim Vallones: in altero Itali pariter ducenti, Germani centum. Nihil Hostis interea mouit: nisi quod Exploratoresidentidem submittendo, sollicitam obstoribus eam nocteiria fecit. C v M

107쪽

DE BELLO BELGICO

ruina

catholicorian

C v M primum illuxit, rumor manavit, Foederatos aduentare. Quamobrem extemplo prodire coepit Equitatus. Et iam Pedites quoque sese ad iustum praelium adornabant: cum Equites, qui necdum educti fuerant uniuersi, retulere pedem; didita per Exercitum fama , Hostem quoque receptui cecinisse. Praesenti cura releuatus Miles procurando vacabat corpori: & quietenta, quam nox minax interciderat, solidiorem ab die requirebat. Sed

repentinus tubarum, ac tympanorum strepitus arma rursus rapere cogit, atque in Hostem irrumpere: quem iam facto agmine ingruere passim rumor vulgabat. Igitur Bellae Marchio Legionis Neapolitanae Tribunus, & Simon Antunius Hispanicae, statim ad eum conuolarunt ingressum, quem Itali cum Hispanis custodiebant. Italos aggreditur Hostis tredecim Equitum turmis. Quem illi strenue sustinuerunt, accurrentibus tempestiuo in auxilium Hispanis, Germanisque. Tum mosquetis tria eum displosis retrocedere coegerunt; cum praesertim eodem rempore ipsis agglomeraret sese Catholicus Equitatus. In hunc

modum Hos is ea die a Castris obsidentibus pulsi gloriam filis

se praecipuam Italicae nationis serunt. A et Bidericus Comes, cui summum incubabat expeditionis eius imperium, trobe intelligens, medium se ab Hocstratanis illinc erumpenti Dus,&Foederatis hinc oppugnantibus interceptum; non posse sine nouo subsidio utrisque resistere: cumquerortium iam diem Exercitus commeatuum penuriam patere rur : imb& per summum insertunium Equitum statio conflagrasset: non diutius periculose cunctandum censuit; sed quamprimum incolumem ab obsidione Militem reducendum. Ergo in posterum mane discessionem indixit. Id vero consit j tam occultum esse non potuit, quin eius notitia tum ad Hoc stratanos, tum ad Foederatos perueniret. Quare primis Ordinibus digres sis, dum postremi, qui sub Lucio Dentice Tribuno aggeres custodiebant, abitum parant: ecce ab Oppido facta tribus partibus eruptio discessuros adoritur. Illi ex aggeribus egregie se tueri: donec a Friderico iussi sunt, eis destitutis, reliquum Exercitum

tequi Hunc impune abire non patiuntur Foederati : sed terga premunt, postremosque ordines acriter insectantur. Bellae Marchio, cuius statio proxima Hosti erat, centum constituit Italos, qui una cum totidem Hispanis , totidemque Vallonibus sub suos a premo Instructore aditum tuerentur, donec uniuersus Exercitus demigraret. Parte alia suae quoque Legionis Centurionem cum centum viginti Mosquetariis colluςauit,ut Hostem pariter

ab infestandis recedentibus Copijs distinerent.utrique suo mu-

108쪽

LIBER DECIMVS QVINTVS. ros

nere diligenter,ac strenue perfuncti. Nec minore vel industria, vel virtute opus erat: cum Hostis ab omni parte immineret. Accedebant viarum angustiae, quae ordines explicari non patiebantur ; neque locum dabant Equitibus , ut latera tegerent Peditatus . Aumatius ramen Dux ab tergo relictus cum Equitatu suo hostilem impetum pro virili sustinuit: at non sine suo derrimento. Quinquaginta namque ex eo numero partim caesi, partim saucis. E caesis praecipuus fuit Carolus Savinius Rosinae Dominus, Loricatorum Ductor, mosqueto ictus in capite : magnae iuuenis expectationis in rebus bellicis; Filiusque non degener eius, de quo alibi multa, Christiani Roseaei, in Archiducis Exercitu sipremi Castrorum Praesecti, atque in Hulsiana obsidione interempti. Ex angusto viarum expediti, in ordinem se Milites restituere, eoque continenter obseruato, reliquum itineris peragrarunt, quamuis aduersa, incommod que tempestate: atque Herentaliae demum constiterunt.

MAvxietius laetus obsidione soluta, quamquam non sine suorum aliquot iactura ; Hocstratam primo se contulit: ibiquo honorifice, ut Liberator, exceptus. Tum Oppido simul, atque Arce validiore Praesidio firmatis ; cum suis Copijs, ac parte maxima Seditiosorum, ad proximam urbem Sylvam-Ducis aduolauit. Iamdudum ad eam occupandam intenderat animum, ubresque ι uti supra demonstratum: &quia confinis erat Bommeliae, locisque alijs ditionis Foederatorum; quod illa potitis liberum erat uniuersam Brabantiam excursionibus infestare. Igitur eo rapide prosectus, quarto decimo Calendas Septembris costra bipartito collocauit. E tribus namque lateribus, in quae totius Vrbis ambitus sermatur: alterum, ubi Pagus est nomine Fibma, Seditiosis obsidendum commisit; simul monitis, ut Hostis vicini motum omnem obseruarent, eumque ad pabulandum prodeuntem interciperent: in altero, in quo porta est Vuchtensis appellari, stationem ipse cum suo Exercitu posuit. Has vero partes Vrbis praeoptauit Mauritius: quod ibi ad leucam, & a plius aquae stagnant ἱ neque alia, quam una e terra prominent Ossertur adeuntibus via,quam custodiendam sumpserant Obsessores. Ab utroque vero latere breui tempore munitiones e uuctae. MAcuhM Archiduci sollicitudinem,ut alias, hoc tentamentum iniecit; non modo quod incertus erat, an idoneae sibi suppeterent vires ad Sylvaducensim obsidionem soluendam simul, atque ad Ostendanam continuandam: sed eis magis, quod

pulsum paulo ante Sylva-Ducis Praesidium, eodem introducere diffi-

Caroli Roseaei

mora.

109쪽

dissicillimum foret, Urbem vero sinὰ illa tueri periculosum. Quippe moenium amplitudo Defenstrum multitudinem requi- at ; & eorum, qui magis bellicis, quam ciuilibus negotiis assuevissent. Mandat ergo Friderim vandembergio Comiti, ut cum eis Copijs, quas Hocstrata reduxerat, adiectis duabus, quae iam in Belgium venerant ex Italia, Borgiae, Brancathque Legionibus , ad Sylvam-Ducis propugnandam, quam celerrime pergat. Mouit extemplo Vandem bergius cum duodecim Peditum, tribus Equitum millibus: ac triduo postquam Hostis accesicrat, ad Urbem clim peruenisset, tertium eius latus, quod per temporis angustias nondum ille tenuerat, prope Pagos Dongam,&Hintumum occupauit. Inde inire cum Ciuibus commercia studuit ad de sensionem necessaria. Et maximo quidem opere conatus est euincere, Et validum in Urbem Praesidium acciperetur . At Sylvaducenses in eo recusando animos obfirmauerant. inod ubi compertum habuit Mauritius, in spem venit, futurum Cives inter, ac Subsidiarios dissidium: atque ex eo tumultum in Urbe saei lὰ oboriturum , & in diuersa trahentium, studia factionum: quae cuncta suis consilijs admodum obsecundarent. Quare munimenta sua roborare validitas, atque aggeribus , sessis, receptibusque accurate firmare, ium qua parte syl-uam-Ducis respiciebant,tum qua vergebant in Agrum circumiacentem rac sensim opera Vrbem propius admouere. E x aduerso Fridericus, i usta indignatione ob repulsam Prinprudenter, atque opportune dissimulata, ne Ciuium voluma uia tates magis abalienaret reisdem animos facere ad sustinenda sortiter obsidionem , quae minime diuturna sutura esset. Nullis interea laboribus parcere, nullam industriam ad urbem propugnandam, ad obsistendum Hosti, praetermittere. Magno praeter tim obstaculo obsessoribus erat, ne propius ad Urbem accederent,receptus quidam opportuno loco a Marchione Bellae extructus, de communitus. Quare cum locum alium Vandembergius

prospexisset Hosti propinquiorem, quo si potiretur, aliquam intercludere posset importandis eiusdem commeatibus viam;eum quam primum statuit occupare. Eidem igitur Marebioni, cuius militarem prudentiam, ac virtutem adeo recens exploratam ha bebar, imperat; ut cum duobus Peditum millibus eum capere locum contendat ; secumque conuecta idonea ad fabricandum materia,validum ibidem excitet munimentum. Quod si ad opus

impediendum accurrisset Hostis ut sapienter existimandum erat) praesto esse iubet in proximo alia duo millia, quae ipserum subsidio statim aduolent. Facetiit iussa Marchio; unaque cum Alb

110쪽

embris.

Alphon si de Luna Hispano, lectisque bis mille Italis, Hispanis,

Vallonibus, ad locum designatum per noctis tenebras prosectus, eumdem mature tenuit, ac superimposito munire propugnaculo aggressus est. Verum id operis ad summum perducere, quamuis omni usus diligentia, ante non potuit, quam ad Mauritium eius rei nuncius perueniret. Qui non ignarus,quanto suis Castris incommodo moles ea fiatura esset ; inititutam interrumpere molitionem omni ope connixus est. Qv AMOBREM lectis extemplo ex uniuerso Exercitu Peditibus quater mille, animo, manuque promptissimis, S: maioribus Copijs ad serendam opem paratis; ipsisque Seditiosis ex altero Vrbis latere in auxilium accersitis, dataeque fidei commonefactis , ad coeptum opus disturbandum , Catholicosque, si posset, loco pellendos properauit. Eos ergo hinc Foederati, illinc dese tores aggressi, utrique magnam intulere cladem: illi inueteratis odijs, iraque recenti ob periculum commeatuum prohibendorum stimulati: hi vero tum ut Mauritio pollicitationem, atque operam probarent sitam i tum quia contentiones, ac simultates inter eiusdem generis homines esse solent saeuiores. Friderici Milites contra illis ob contrarios in religione sensus , ac rebellionem aduersus communem principem, insensi: his ob rein centius, ac non unum scelus, secessionis ab Exercitu, contumaciae in Archiducem, transfigij , ac foederis cum Hoste, inuasionis denique Commilitonum, acerbius multo indignati, rabie maiore quam viribus, in utrosque pugnarunt. Duas amplius horas atrox haec dimicatio tenuit. Quia tamen & oppugnantium longe maior numerus erat:&subsidio destinati terius, quanta oportebat, accesserunt: nec munimentum ad eam absoluxionem perductum, ut propugnari posset et Mauritiani tandem. loco potiti sunt: at non sine ingenti clade suorum: quorum circiter quadringenti , atque ex sis Centuriones aliquot periere. Ex Archi ducis vero Militibus caesi fuere ducenti: quos inter ipse Domitius Gracciolus Bellae Marchio maluit, Hosti sortiter obsistendo gloriose occumbere, quam sese recipiendo, cum posset, locum cedere Dignus hoc etiam nomine, cui magnificum funus in Urbe Sylvaducensi fieret; Tribunis Militum ad Diui D minici Templum esserentibus eius cadauer,ab Hoste remissum, atque undeviginti vulneribus insignitum: prosequentibus Au- malio Duce, Bartimontio Comite, ipseque Copiarum Ducto, re Vandem hergio . Multi quoque e Catholicis fuga dilapsi , plures saucij,ac mutilati: capti supra trecentos. In horum aliquot

statuit muricus par pari reserre. Audito namque, Bu quoil CO

Ingens eonflicti is MilituΑrehidueis cum Foederatis,4cbeditiosis. Vincunt Foeder ri Nare hionis Bellae caedes,& fimusia

SEARCH

MENU NAVIGATION