장음표시 사용
181쪽
Arehidiaeis de illa sensu. 'brieuluin de o. studana obsidione.
. vidit Christianam exercendi beneficentiam Charisaiam. EM adem namque prosecti Milites, qui Mauritio blusam reliquerant,
rebus omnibus , quarum summa penuria laborabant, liberali eius benignitate sunt adiuti. Fames praesertim eos adeo attriu .rat, atque extenuarat ut spirantia cadauera, non homines , vividerentur. Atq ue in ipso Slusa Damum versus itinere quod tamen duarum spatium horarum non superabat supra sexaginta exanimes cecidere. Alij Dami perierunt in dies,quod eorum imbecillitas simma nulla potuit ope sustentari. Tantam quippe aliqimentorum inopiam Obselli toleraverant, quantam unquam fuisse in celebri qua uis obsidione memoriae proditum sit. Neque ab humanis carnibus eos abhorruisse, inde orta supicio; quod obseruatum est, pueros aliquot obsidionis tempore desideratos. Magni momenti ad res Hispani Regis, Archiducisque existim ta fuit Slusae iactura: tum quod portu commoda erat, positio-
me , manuque validissima: tum etiam quia cum ea triremes decem penitus instructae, ac tormenta qua maiora, qua minora
centum amissa sunt. Foederatis vero ad Flandriae ingreuum Stus, opportunior,quam ipsam et Ostenda.Laetior tanta fortuna Mauritius, gloriatus est : Trimestri tantum patio, nec magnasanguinis, pecuniaque iactura, alteras Orienda potitum: cum alteram Hostis ne ιriennj quidem spatis, tot millibus animarum impensis, tamque -- ;mani auri profusione, cepisset. AEGERRIME contra tulit Archiduae amissam Stusam : &st tim ab Ostendana obsidione se retulit Gandauum; ea prorsu , ac penitus Spinulae imperio, ac moderationi relicta. Expugnationi, quae iam iam successura credebatur, non parum ossicere visa est Slusae iactura. Quippe nemo sibi persuadere poterat, Mauritianum Exercitum, a victoria tam recentem, ac de more secundis rebus ferociorem, nouis quoque Gallorum, Germanorum, An glorumque supplementis roboratum;non rapide Ostendam ve aus aduolaturum reoque ardore Catholicos obsessores valde numero diminutos, tam longa, & laboriosa obsidione iam sessos, ac nouissima sitorum clade fractos,invasurum. Periculum etiam ab intestino tumultu imminebat: cuius aliqua erat in Equitatu suspicio, non vanis indicijs confirmata. Quique tumultuati pridem fuerant, a Castris Ruraemundam repetere voluerant: concordiam iterum abrumpere, aliaque damna interminati, nisi . extemplo, quidquid debebatur stipendij persolueretur. Accedebat postremo, quae solet expeditionis cuiusque neruos incidere ;pecuniae ingens penuria: cum quae transmittebatur ex Hispania, con satis eskt magnis impendijs. His adeo causis adducti, qub magia
182쪽
Topeius I ninio. l. I. Et ex literis Archid. ad Regem. Thura. lib.
magis bellandi veteres erant , rerumque peritiores , in eam ve niebant sententiam, ut obsidio solueretur. - AT Marchio non ita sentiebat: neque eis , alijs-ve dissicultatibus obicistis consternari passus est animum suum. Ιmo maiorem exinde ardorem, impetumque concipiens; tam vultu serenus , quam corde intrepidus, ad omnia, quaecunque opus erant,
instruenda atque administranda totus incubabat: & laboriosis diebus peruigiles etiam noctes in militares curas adiungebat . Pecuniam festinanter si is nominibus conquisiuit: de Seditiosis debita stipendia dissoluit. Quamquam hi, ne ab alijs facinoribus suis discreparent, vel ea, quam postulabant, conditione Vcepta , manere noluerunt in Castris. Adeo qui longius aliquando aberrauit , aegre redigi potest in rectam viam . Bina quoque stipendia Equitibus numerauit: totideinque Peditibus promisit, parte aliqua in antecessum erogata. Nouas Copias ad Ostendana Castra sibmist: mandauitque Tribunis,ut ad Oppidum quamprimum expugnandum, diligentiam,ac vires omnes adhiberent. Equitatus partem Blancobergam migrare iussit,Ductore Triuultio: cui vehementer iniunxit; ut eum locum probe communiret: ut Hostium consilia indagareti ut ad se frequens regrederetur, ad renuncianda quae fierent ; deliberanda, quae forent opus. Reliquum , quem apud se habebat, Exercitum ad Damum persistere voluit, eumque aggeribus,ac munimentis valide circum in
sepsit: Comitisque Buquoij speistatae satis prudentiae bellicae
eommendauit. Illud etiam edixit: ut Milites cuncti,praeterquam Ostendae obse res, in euentum omnem parati essent:& siquidem Mauritiani Damum,aut Blanc obergam inuaderent, utrumque locum constanter defendere ot : sin aliam inirent vianu , coactis in unum Copijs eos aggrederentur, atque. ad pugnam lacesserent. Cumque aliqui suggererent; optimum factu vide
ri, si ad Mauritium viribus omnibus opprimendum, Miles ab ipsa Ostendana obsidione euocaretur; non sine graui indignatione respondit: Id consilij qui darem habendos esse sui Principis pro
ditores. Ossendanum obsidium sua cura , cui demandatum esset, reseruandum . Spem sibi esse, breui felicem exitum habiturum : simulque repugnare se pse H ι , si contra ingrueret. NEQUE' vero his aut praeparationibus, aut mandatis Marchio conquieuit: sed optime gnarus, quid possit praesentia Mo- deratoris; modo Damum, modo Blancobergam,nec infrequen'tius ad Ostendana Castra se transferobat: ut quod de hoc ipso Historicus ille scripsit) Tres homines is uno corpore habitare crederentur : ubique cuncta cognoscens, & circumspectans, ubiquo Z ouid
In ea Narehio constans. Eiuslem industriae.
183쪽
rui lirare obsequi si erga Frmium.
quid opus fac o foret, aut secum ipse , aut cum belli Consilis
rijs deliberans. Vt humanus animus S in corpore uniuerso , dcin qualibet eius parte totus est: sic ille, quasi mens Exercitus,&eum uniuersum regebat imperio,& singulas eius partes frequenter, atque assidue perlustrabat. Acies vero circumiens, ex iis , quos inueniebat militaribus operibus maxime intentos, huic mi- Η aui. nerem, illi maiorem pecuniae sum mam, pro cuiusque labori ,
ac meritis, eroga Dat. Quin etiam lauciis iis pendium unum mantecessum solui iubebat. Hinc amor in eum Militum incredi. bilis,&obsequendi studium adeo promptum, ut non labori, non periculis, non sanguini, ac vitae parcerent, ad eius imperata celeriter,ac sedu lis fa cienda. Atque his in citatisti mu lis Obsesibres, ab omni parte magis ac magis promouebant in dies.
Iam que duo lunata munimenta in conspectu posita Vallones:t iidem Itali occuparant.Sed e posterioribus unum,inter muniendum , ab Hoste receptum est, ex inopinato adoriente Signiferum ei Custodem impositum . Ad idem recuperandum impetrauit is quidem a Melaio Tribuno centuriam: verum ut maxime conaretur, acerrimeque pugnaret,nihil consecutus est aliud, nisi ut inde recederet vulneratus. Proxima vero nocte ingonii facta eruptione, Italos aggressi sunt Ostendani, atque ad tormentorum locum usque progressi. Sed eos contra tam fortis, ac strenua stetit Italica virtus; ut Hostem magna attritum strage repelleret. Nec multo post cuniculo succensb, qui subter munimentum erat modo memoratum; illud in suam rursus Itali redegere potestatem. Id vero dum communirent , ictu mosqueti percutius in tibia Meletius, illinc se recipere coactus est. In eius i cum suffecit Spinula Iustinianum, qui iam ab accepto vulnere
H A vo minor Hispanorum erat tam sortitudo, quam gloria . E lunatis namque munimentis ipsi quoque alterum ceperunt, alterum capere conabantur. Animaduertist interea Marchio; ab alio, quod H spani prius occupauerant, propugnacul Q ad mari . . . timum quoddam munimentum breuem esse traiectum,nec val- : tde tormentorum ictibus obnoxium. Quod si caperetur, in pro
clivi futurum & vetere oppido potiri, & portum Hosti adimere,& subsidio aditum intercludere. His emolumentis stimulatus , eius expugnandi curam Germanis demandauit. Tentarunt
illi quidem eo sibi viam facere suffosso cuniculo: sed quia sabu- .
los una erat solum, ac minime sustinens ruinam camerae impendentis ; iter ingressiiris aperire non potuit. Quare Spinula Oppu- ο gnationem initituit: ad quam Bellatores adhibuit ex omni Natione
184쪽
ico . tio ne lectissimos. Hi tam acriter, strenueque rem gesserunt, ut breui tempore cum ingenti Hostium caede, ac Tribuni praesertim, locum ceperint . Aliud adhuc supererat ante sessam munimentum. Quo ijsdem irrumpere.nitentibus obstitere Germani, cum dicerent, Eum suae cura designatum locum , ad quem occupandum aliarum auxilio Nationum sibi opus non esse. Quamobrema Marchionis imperio, recedentibus ali)s, ipsi primo suffodere Cu-Fdimella. niculum: tum eo succens' ingentem edidere ruinam, per quam impressione propugnaculum tandem cum iesigni Ostendanorum strage tenuerunt.
Hi s ergo sertiter aeque , ac siliciter gestis; Itali primi omnium fossam traiecere :& nouae munitionis propugnaculum sibi aduersum aggressi sunt. Duos sub illo cuniculos in magnam altitudinem effoderunt ; eorumque beneficio ad illius fastigium, euadentes, Hostem inde propulsarunt. Verum dum eo se promsus, ac penitus potitos arbitrantur, hostiles artes, alias deprehensas, animaduerterunt. Intercisum videlicet in medio pro- ιbi. Pugnaculum, cum alio receptu, alia fossa, lateribus, & muni-riunculis alijs. Quae tamen omnia eodem impetu, atque alacritate recentis expugnationis, irae quoque maioris incitatione, ob improuisum obitaculum victoriae ropente oppositum ; perruperunt,ac superarunt. Caeteras quoque partes recentis munitionis,
e regione sibi obiectas , pari studio, nec dispari sortuna Hispani, & Vallones occuparunt. Quare iam Oppidum in potestate se habere sibi Catholici persuadebant: cum praeter omnem optato nem noua ipserum conspectui sese obiecit munitio : quae spe victoriae si minus abstulit, distulit quidem certe, haud leuiore
cum molestia: quando aeque ferme discruciat animum dilata spes, atque ablata. Ingens erat Oppido ex ea parte circumductus Tmeimne agger aduersum ictus hostilium tormentorum : cui sua non deerant obiecta latera, non praeiacens fossa, non lunata exterius munimenta. Repenrinum nunc obicem victoriae,quae prope erat in manu , Spinula conspicatus, nihil ab re improuisa deterritus; iubet extemplo Legiones omnes, ad impressionem in aggere faciendam,e suo quamque latere,paratas esse: locisque iam occus
patis disponi bom bardas. INTER haec fama percrebuit: Mauritium vaIide munita Slusa, semel, atque iterum colligi sarcinas, & moueri castra iussisse, ad inserendum Ostendam subsidium, si qua posset. Non tamen id
emetere ausum, probe conscium , quam recte omnia praemuni- 'i ra fuissent a Spinula ; quaque ille animi alacritate promptus es ici ad pugnam . Eius virtutem, eiusque Militum robur expertus T a nuper
Nouum obstaeu sum expugnatio ni. Maurit u non au .
185쪽
RPitiir de satiem da deditione.
nuperrime fuerat ad Calsandam: suique tot annos suturi in gloriosis belli laboribus, aemulatoris potius, quam Hostis, in illa
arena prima iecerat tentamenta. Ibi periculo suo, si orumque didicerat, quantum posset ille consilio, quantum Soch manu va lerent: optimeque conuenire cum Ductoris solertia constantiam Bellatorum . Quare consultius duxit Slus .nsi expugnatione gaudere : nec partam ex ea gloriam in discrimen nouum obij cero. A et Catholici ad Ostendanam toto pectore incumbentes,pro sciebant in horas: perinde quasi armorum quoque motuβ pr re finem incitatior foret.Viribus namque omnibus,ex Marchimatis imperio, conuersas in nouum aggerem nuperrime detectum,
An tunius, ac Menesius cum Hispanis lunatum ante eum munimcntum iam pene totum occupauerant: totum alterum tenebat
cum Italis Iustinianus, eiusῖemque aggeris fossae incubabat. Ncclonge ab eodem aberant cum Vallonibus Turrius,Thoricurtius, Cabilonus. Iamque etiam Billius Comes,&cum suis Germanis Lucemburgensis dimidio veteris oppidi potiti erant: quod ita reliquae parti si erimpendebat, ut eius quoque capiendae, di por tum, & ingressum subsidij intercludendi spes esset haud dubia , . In hac propinquitate victoriae nouam, eamdemque nouissimam eruptionem Ostendani secerunt: in qua neruos suos omnes,&conatus extremos adhibuere. Germanos prae caeteris adorti sunt. Eos tamen adeo promptos animis, paratos armis, virtute, con
fiamiaque strenuos offenderunt; ut breui tempore, ingenti accepta clade,retrocedcre fuerint coacti. Nec minus passi sunt paulo poli a marino aestu , praeter solitum assurgente, detrimenti. Quare partim ab irulante inde periculo, ne quod modicum terrae supererat,inundantibus aquis obrueretur: partim ab Hostium ivirtute, qui magna iam parte oppidi potiti, reliquae animosius imminebant; constantiaque tam indefessa, ut neque dies, neque noctes ab operibus, armisque cessaretur: ad extremas &spei, de animorum,& ipsius loci, quo se tuerentur, adducti angustias ostendani, aliquando tandem de facienda deditione cogitarunt. Ici TvR Daniel Hertranius Marqueti Dominus, Oppidi Gubernator , militiae Praesectis in consilium euocatis, rebusque omnibus diligenter expensis, de illorum consensu, dataque a Mauritio, Foederatisque ordinibus facultate, potestati Hostium ante se permittere decreuit, quam vel maris discrimen, vel eorum, victoria plenior peiores sibi relinqueret in paciscendo conditio, nes . Eisque dimissis, quos deditioni refragaturos censebat; duodecimo Calendas Octobris proclamari iussit ex eo latere, quod cum Hispanis Aut unius oppugnabat, ut de deditione ageretur.
186쪽
Accepta ea vox a Catholicis, qua par erat, animorum alacritate, plausuque post tot, ac tanta plusqua in triennalis obsidionis mala, continentesque labores. Vtrinque Obsides missi, quique de conditionibus colloquerentur: ab obsessoribris Thoricurtius Vallonum Tribunus,&Matthaeus Ottannius supremus instructor Antunianae Legionis tab obsessis totidem Tribuni Achtho-uius ,& Gueldrius. Res illico ad Marchionem perlata , qui rum Brugis erat. Is e vestigio ad Castra reiiersus, ut cum Tribunis, alijsque Praefectis Militum de conditionibus deliberaret. Pollulabant Ostendani principio dierum aliquot inducias. Verum illas omnino Catholici pernegarunt: aliis in eo sibi fraude mala impositum, exprobrantes. Tormenta quoque ut auehere secum liceret, rogantibus, duo tantum, vel ut alij tradunt , quatuor concessa . In haec tandem conuentum est: ut Praefectus ,& Milites emigrarent cum omni commeatu, ac supellectile, signis e plicatis, tympanis sonantibus, incensis semitibus, alijsque dari silitis Hosti a victore in argumentum rei sortiter gestae. Daci Mo Calendas Octobris prosecti sunt Milites quater mille ac taecenti, ijque validi,'vigentesque: ut inimico Exercitui prospectanti admirationem pariter, maioremque ex victoria lae- . titiam crearint: quod pauciores ipsi numero superassent plures. 4Marchio verb, ut quos virtute deuicerat, humanitate quoquo subiugaret; ubi Slusam versus egredientibus transeundum per obsidentium stationes fuit: Marquetum Gubernatorem , ac Primores Hostium lauto, splendidoque conuiuio accepit : magna omnes comitate astitus est: equos eisdem abunde s uppeditauit carros ad impedimenta supportanda com modauit. Quam eius, Principe dignam viro, magnanimoque Duce, benignitatem, ac muni licentiam appositio contrarij conspectiorem fecit. Namque
Seditiosi subsidio Slusae ab Archiduce mitsi, in insidijs se perfide
collocarant, ut ostenda digressos adorirentur:- magnam his perniciem attulissent, nisi Bu quoius Comes tam insanum, atque iniuriosum impetum cohibuisset. Ostendant Slusam ingressi a Mauritio liberaliter habiti sunt:actisque pro re sortiter gesta gratijs, in varia Oppida, reficiendis a graui, diuturnoque laboro corporibus, distributi. Hic demum ostendanae obsidionis exi. tu, fuit: hoc Ambrosio Marchioni Spinulae primum operum bellicorum, nouem fere mensium spatio gloriosum ad fine
perductum. H v iv s tam insperatae sema victoriae,quaeque tamdiu mortales tenuerat expectatione supensos ; tum per omnes Europae partes cum admiratione celebrata,tum etiam Scriptorum fere cun etorum aEius conditiones dirue tandem Ostenda. Narchionis benignitas erga vi- Seditisserum in humanitas. Talis victoriae masnaruuo.
187쪽
181 DE BELLO BELGI Coctorum , qui varijs linguis eius aeui memoriam posteris prodi
derunt, monumentis perennibus illustrata. Eorum unus assirmare non dubitauit: unquam obsidionem contumaciorem fuisse : nullam Urbem maiore mi oppugnatam, nullam fortius propM- gnatam :n suam pitu sanguinis haust um: n quam plus artis, industria adhibitum : nusquam plus molitionum, munitionum, insidiarum . Alius. in cam dem ferme sententiam . Nullam unquam antiquiorum Saeculorum obsidionem, quantumuis tempore longiorem , huic pro comparari: si continua diuersigeneris certamina, nouae inuentionis munitiones , 9 machinas , innumeras tormentorum displosiones
s quas unico mense quinquagies millefuisse molunt) , immensium cae-Jorum utrinque numerum qui ad centum quinquaginta fere millia ascendisse perhibetur quis confideret. Nec defuere qui scriberent: IHanc toto terrarum Orbe famosam obsidionem meterum factis tenebras obduxisse: in qua non deparuά area, neque de tumulis, aut sterili tantum puluere ut poctice dictum fuit sed desupremo dominatu, , gloria certatum est. Eam plerique cum Carthaginiensi, cu Tyria, cum Troiana obsidione contenderunt: adeoque Ambrosium spinulam, qui eam dena tam fortunato exitu coronauὶta palmaribus illis nominibus, Scipioni, Alexandro, Agamemn ni adaequare non timuerunt. Cusa quoque in Belgio ea de re , utpote maxime praeclara ,&memorabili, diuersa numismata . Iactata dicta, quae incoeptae , ac terminataedobsidionis annos in-Husis maioribus literis numeros significantibus designarent. Aliud eiusmodi fuit. Osten De nobIs paCeM. Vnde millesimus 1excentcsimus primus Annus, quo coeptum obsidium , supputatur. Aliud in haec verba reddentia millesimum sexcentesimum quartum, quo feliciter absolutum. cstenDaM InitIa DCla. Neque inficetus versiculus eodem artificio compactus per hom, num ora vulgatus fuit, ad loeum respiciens alias a nobis mem
ratum , de spina pedi Belgici leonis infixa. OstenDa erasIt fatatas SpIno La θIna M.
Ex quibus ingenij lusibiis luculenter apparet, quantos ea victoria motus in numanis mentibus, quantos clamores, & plausis in Belgicis potissimum Populis excitarit. ET multa sane fuere, quae tam obsidionem , quam victoriam insignem facerent, atque in omnem futuram aetatem commemorabilem . In obsidione quidem accidisse non pauca seruntur, quae morem usitatum praetergressa & quamdam habent admirabilitatem , & nouitate sua curiosas pascere possunt legentium, mentes. Gle id fuit, quod Militi contigit ostendano. Panem is Obsioribus ostentabat, ut Oppidum penuria minimc labos xarer 6 o 4.
188쪽
rare restaretur. Ecce autem excussus tormento globus in panem irruat, eiusque dimidium absumpsit. Ita militarisiae alatia non sine moderatione multata Alium Oliendae Civem bombardarietus ita perculit, ut statim exanimaret. Dum verD ut ad tumulum efferretur, pheretro imponebatur, alia tormenti pila cadauer simul, &pheretrum tanto impetu periregit , iit in minusa
filista redigeret, ac dissiparet:quasi cui vitam bona barda dempserat, adimeret etiam sepulturam . Disploso pariter e castris obsidentibus tormento globus emissus Oitendanae bombardae os in
uasit. Haec onerata iam erat,& mox exoneranda. Succenditur
ab hostili globo pulvis: bombarda disploditur: eiusque pila una
cum ea, quae missa suerat e Castris in Castra retruditur. Adeo que pernicies geminata recidit in auctores. Scilicet terrestro
quoque fulmen, ad exemplum aerei, ludere plerunque solet, sed ludum crudelem . Et illud singulare in hac fuit Obsidione, memoriaque dignum : Ostendanos quotannis, dum obsiderentur , Obsidionis initae anniuersarium celebrasse diem festa displosione tormentorum: quasi se insuperabitus op nando, ingenti suae gloriae ducerent, oppugnari iamduduni cerpissis, expugnari nondum posse. Notabilis praeterea fuit. immanitas sum p uum , quis ut supra i indicatum in ex parte quidem Fcuderatorum superasso
dicuntur aureorum millia quadragies centena : a Catholicis vero longe maiores factos exiit imandum est in tot mill a Militum, &eorum passim intereuntium supplementa ; in opera tam multa,itam varia, tam sequenter vel incendijs, vel alluvione corrupta ; in machinamenta, quae tum fieri potuisse credebantur, cum facta cernerentur. Vi apposite non nemo Belgicis exercitatus bellis scriptum reliquerit. In ea obsidione His unum Regem pati nomnibus fecisse magnituditum opum , ac mirium Isarum , ρotentiaeque, eui parem edix a letititur Orbis terrarum. Id vel o conatum esse non ad imperis, mel dicionis accessionem, qua nulla futura erat , sed in spem gloria amplificanda: μtque suorum Hostium retunderet retrum, qui tot, ac tam potentes, Pa AZerre, qua tecte e nDarys, ac praecipuis Europa regnis cum Bataui conspirauerant , ad Histanam potentiam coercendin. Quam vero si premi Prinopes, atque ipsi belli Moderatores in eroganda pecunia largi, splendidique fuere : tam se Milites prodigos exhibuere sanguinis , auimaeque profundendae , adeo inusitato vitae contemptu , ut i quemadmodum consignatum literis est j de capite seo luderent: scientes, yrudentesque ruerent ιn 8ericula: mortem ultro lacesserent: atque humanum ingenium exuisse, ,
inoo autem sponat ad militaria opera,tum a Defensoribus,
189쪽
Inusitatae maehμαω an ea inlientae. Ignes venenati.
tum ab obsessoribus excogitata di ignes diuersis instrumentis emissi, atque artificijs attemperati, ultro citroque continentervolitantes, & hominum, rerumque stragem secum late spargentes, eam aspectantibus faciem obiectabant,quam e Vulcaniis Insulis aliqua, cum maiora eructat incendia. Imὰ quasi parum natura sua noceret ignis consector,& consimptor omnium; addis dere voracitati sammarum veneni malignitatem: ut non selum attactu corrumperent, sed afflatu quoque, ac fumo vertiginem, aut morbum comitialem crearent: adeoque omnes ea peste cor repti , viribus ad se tuendum destituti conciderent. Neque magis pugnatum est ignibus sub aperto Caelo per aerem palantibus, quam eisdem clandestinis, &sub terra serpentibus per esibilos cuniculos, atque ab utraque partium in alteram directos: quorum ea suit fi equentia, ut prope miraculum visum sit; tantum subfossionum feri potuisse in tanta terrae penuria,quae vix obses sis, atque obse Oribus satis soret ad consistendum, quaeque sabulosa esset plurimum,'atque arenosa : tantumque locorum ignibus suisse in medijs aquis non modo ab omni parte alluentibus , sed etiam superfusis identidem, atque interfusis. Iam ibia machinamenta, quorum vel nomina recentiori militiae, nedum saeculis peruetustis, ignota erant: Blindae, Candelabra , minora, & maiora farcimina, lignei receptus, doliola, rates,pontes pensiles, ac trusatiles, Castella mobilia in hac obsidione vel nata, vel celebrata, usuram sui ad omnem venturam aetatem transmiserunt.Neque illud in arctis obsidionibus selemne defuit: Ut literae , quia εerra, mari-ve non poterant citra periculum, libero caelo transimitterentur, sagittis scilicet alligatae. Ex huius obsidionis atrocitate, pertinacia, arduitate, in pro cliui est intelligere, quanta fuerit amplitudo victoriae. Archiducem Albertum serunt,celm primum ostendam obsidere aggressus est, in bellico Senatu quaesiuisse : quamdiu Parmensis Dux in Antuerpiensi obsidione perstitisset. Responsum a Consiliarijs emenses decem & octo. Ego mero sadiecit Albertus inparatin sum totidem annos impendere in Ostendanά. Tantae molis ducebat prudentissimus Princeps,reique bellicae peritissimus, Oppidum hoc expugnare. Nec sane salso. Quippe cum tam opportunum haberet mare, tot circumfluentes alueos, eosque & prosundos, & amplos ; fieri vix unquam posse videbatur, ut ei subsidium intercluderetur. Effatum vero satis celebre illorum .st, qui de munitionibus locoria miraeci fatim : Urbes, Ovidaque maritima agerria me ob eam rem expugnari. Nam si terrestribus Copθs invadantur; mari seu dium accipient : sim basse obsideantur idem terra inducetur. At
190쪽
is latus utrumque claudere militari corona , nonnisi ingenIis est, raraque in humanis potentia. Quod cum Scriptorum elui modi quidam doceret, Ostendam attulit in exemplum, quae dum scriberet, adhuc obsidebatur; aitque e Tamdiu eam sustinuisse, gi iam rumβι-stinere obsidionem, quod opportunita subsidi j omnino prohiberi non posset. Neque vero penuria rerum adacta ad deditionem suit rcum toto sere obsidionis tempore , ac praesertim ad finem, rebus omnibus tam ad victum , quam ad bellicum apparatum,oppidique defensionem facientibus, tam copiose fuisset a Foederatis Ordinibus instructa, ut alimenta praecipue viliore pretio vaenirent
Ostendar, quam in Hollandia, Zelandi que vicinis, unde illo
PRAETEREA munimenta multa erant, ac tam facile struebantur , ut uno euerso, vel capto, statim suboriri alterum videretur . Et quemadmodum in theatris una subducta scena, repente apparet altera : sic una munitione expugnata, aliam sibi inopinato obuersari Catholici agnoscebant vicinam retardare viactoriam. Nec munimentis solum de integro in dies excitatis obsidentium extremam operam ostendani eludebant. Sed paucis ante deditionem mens bus alterum quoque Oppidum, quo tareciperent, condiderant quod vel audere miraculo fuit in tantis locorum angustiis, ut spatium cadauerum sepulturae vix esset in inque illud nondum persectum, Hoste iam imminente, concesserunt. Imis vero quod ut credatur a posteris, laborabit annalium fides, quamuis plurium Scriptorum auctoritate firmata tertium adhuc Oppidum designarunt: cui nouae, oc paruae Troiae nomen secerunt. Quare vel ipse nomine, quam longa, & ardua futura esta obsidio, Catholicis indicabant. Qui post trien-nh Iaborum. ac discriminum tolerantiam, cum Oppido, quod unum sibi proposuerant expugnandum, iam se potitos existim rent; a principio sibi redordiendam videbant obsidionem alte rius; quin & tertij Ophidi: circa quae sex alios minimum an sinsidandum, ac pene intabescendum esset: adeoque nouem de amplius exactis annis , ad ipsim Troiam belli terminum veniem
His, ali)sque multis, ac magnis difficultatibus nihil retard tus cum sitis generosis Copiss Spinula, Ostendam toto impetu pressit,oppressitque. Tantum habent virium animae magnae:quae quod semel aggressae sertiter suerint, constanter ad finem usque persequuntur. Ob tam insignem, insperatamque victoriam immane quantum Marchioni existimationis,& gloriae apud omnes accessit. Milites primi Ducem suum tam fortunatum, quama a sortem
