Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

DE BELLO BELGICO

Spinulae solera ad Galliae Regem revis vlta.

ret Exercitus. Altero feliciter inchoatum in Transrhenanis hegionibus bellum continuaretur. Quod si adebat locorum opulentia Copijs alendis, sine summis impendijs, annonam abunde suffect ura. Idque Hostis ipse docuerat, anteacto te ore magnam inde pecuniam corrogando. Quinetiam trans Italam fluuium arma importanda: ut interius, vividiusque se peti Foederati sentirent , ac dolerent. Alter Exercitus per idem tempus motus Vahalim transduceretur: atque in Insula, quam Belauiam appellant , locus magni momenti quispiam occuparetur. Ita tui sum , ut duabus uno tempore pugnis instantibus hinc, atque iblinc Hollandia premeretur: quae anno se iam euoluente singulis dimicationibus obsistere nequierat. Maius prosectis, quam ad eam diem susceptum, si mouere opus, Archidux, atque Spinula intelligebant et ac maioribus adeo viribus non e Belgio Cath lico solum, sed ex Hispanicis quoque regnis,aerarijsque instruem dum . inamobrem maturanda Marchioni fuit, quamuis incommoda prae imbribus, niviburque tempestate, tam necessaria ilia Hispaniam prosectio. ut ipsemet coram Rege, regijsque Proc ribus , & magni nominis, atque auctoritatis Senatu, res deliberatas proponeret:regiumque non modo assensumsed subsidium

etiam tam Militis, quam pecuniae postularet. Igitur ipse Christi Natalis Pervigilio Brusellis in Hi aniam discessit.

: I N. hac secunda Marchionis prosectione id contigisse narra-tdr: quod & miram eius selertiam comprobauit: & excusare Finderatos potuit,si minus in Frisia paratos adorta sunt arma Cathodica. Namque cum iter ille per Galliam faciens, huius Rege antea erga se humanissimum expertus uti supra diximus in vene rari voluisset ; ad Regiam mensam denuo exceptus est. rest hilaritatem conuiuij ex eo quaesisse Artur Henricus: quam expedi. 4ionem in proxime sequentem aestatem meditaretur . Spinula probe intelligens, sapientissimum Regem, & bellicarum artium peritissimum, persuasim habere, prudentem Ducem Hostium amico dicturum , quod non esset facturus, ut quod facturus erat, obtegeret: respondit quod re vera decreuerat: in animo es Rhenum traiicere , ac bellum in Frisiam transportare : Obiecit Rex mirabundus e qui consideret id exequi; cum neque ultra, neque citra Rhenum locum haberet, qui transitum daret sici--lem, aut reditum tutum. Perstitit ramen in dicto Marchio: & Rex in opinione fallaciae.Quamobrem is Fuderatos Belgij secum -etiam foederatos per literas monuit, ut contra reuersurum Spi- nulam , eosque aggressurum, de Frisia securi, loca quaelibet alia communirent. Vbi vero cognouit Rex, Marchionem peregisse

262쪽

1 so s. quae dixerat: ipsumque candorem eius suisse subdolum ; urbanitate Gallic1.dictitabat: Decipiunt alij fusum inmanis: Genuensis ille me decepit mera dicendo. Adeo iam simulatio dominatur, ut ei veritas ipsa subseruiat: dicendumque sit id quod est, ut quod

non est dici credatur. A NN vs inibat millesimus sexcentesimus sextus, Belgici belli tam diuturni, tam exitialis utrique Partium postremus, ant duodecim annorum inducias; quibus tractandis, ac decernendis duo consequentes anni,tertitque tres menses saluberrime impensi sunt: cum Catholici Belgae, eorumque Principes optimi, locorum quatuor adeptione gaudebant, eiusque auctorem spinulam summis in Caelum laudibus ferentes, in spem veniebant, maiores hoc anno factum iri progressus. Neque id temere: tum quod victorijs patefacta iam via, & animus Militibus,&scientia Ducibus ipsis experimentis augeretur: tum quia validiora expectabantur ab Hispano Rege, Senatuque adiumenta, postquam re didicissent, quam prona,&fructuosa ea foret expeditio. Aecontra poederati, ne Populi desponderent animos , atque in posterum opem conferre ad bellum recusarent; eam iacturam verbis eleuabant. Archiducem, atque Histanos, aiebant, in tenui multum laborasse: ac posts as mires exhaustis, mix Oppidula quadam ignobilia cepisse, qua nullo negotio recuperari possent. Se mero digniora multa suis labor ibin ,sumptibin,pericula emolumenta proponerer nec nisi ad primi nominis urbes,magnique momenti Arces adsepirare. geldriαι se, Antuerpiasque , capita Prouinciarum, non Oldensatias, aut V aehreMonchas nescio quas bello tentare. βuamobrem tantis conaribus pares pecunia, Militumque apparatus instruendos: ut ingentibus ausis menta non inferiora respontirent. Q v o N i A M vero maritimae Gentes, ac pro interfusarum Vrbibus, Oppidisque aquarum copia pene marinae, naualibus ma gis, quam terrestribus bellis & pollent, & gaudent; validam , si unquam alias, Classem adornarunt e quatuor & viginti nauibus; eisque tum Belgas, tum Anglos Milites imposierunt: ut Hisb niae maritimam omnem oram infestarent, ac praecipue ut redeuntes ex India naues auro, argentoque onustas, vel interciperent, vel pessumdarent, vel appellere prohiberent; magno ainponentes lucro, neruum illum Belgico bello tam necessarium praecidere. E Zelandia cum Classis haec siluisset, vento destituta, calaia. non nisi post longum tempus Gallaeciam attigit: cuius litorali maxime loca depopulata e t . Caeteris Hispaniae partibus multu terroris attulit,parum damni. Cumque de Classis Indicae aduenta iam desperaret,& commeatuum inopia premeretur i se in Belu

gium retulit. Eh A et

Dicterium Regis de ipsin De rebus gestis

toni m.

Nollaudi Classem

parant eontra Hispanosa

263쪽

α13 DE BELLO BELGICO

Eiusdem eonidia

accipiuntur.

Iii Cdrilium Sta ita ad cribitur. Philippii Quartus

A r spinula ubi ad Aulam Hispanicam peruenit; quibu4 yb

Rege amoris, a Magnatibus, Proceribusque honoris argumentia, ab alijs omnibus acclamationibus, plausibu que fuerit exceptui, procliuius erit , quae recentissime gesserat, recordami, cogitatin ne complecti, quam cuipiam literarum monumentis mandare.

Collata vero cum Archiduce de bello prosequendo consilia postquam Regi, regioque senatui patuere, mirum in modum prinbata cunctis, & collaudata sunt. Quod tamen maximum rei ne- sinium facessebat,ingens erat summa pecuniae ad tantum aggre cierulum opus, ac duos alendos Exercitus necessaria. Elemnia pratur id, quod ex consueto Catholicum Belgium contribuebat , opus erat ex Hispania aureorum millia trecenta in singulor men

ses suppeditari. Sed tanta in Marchione fuit ad persuadendum

efficacitas, ac tantam ad vim pecuniae corrogandam industria ι ut rem tandem in Aula coniecerit: atque ad Belgium repeten,

dum, quamquam nonnisi post melassis aliquot, se dederit ilia

viam. Ne vero Rex ab se indonatum eum in hac etiam iecunda reuersione dimitteret;sub discessum,in supremum Hispanici Imperij senatum,quem Status Concilium vocant,cooptauit. Quippe ut fossi maior rerum gestarum gloria Marchio quotanni. in, trabat Aulam Hispanicam: ita ouotannii indidem rerum gesta,rum praemijs sic se maior egredie Datur. D v M ibi Spinula moraretur, pro suo more, atque innata munificentia, Magnatibus, & Regijs Administris conuiuia pene regalia frequenter instruxit . Qui spicndor animi Reges maximos adeo delectauit: ut quum postremo Hispaniam petijt, Philippo Quarto regnante; ac designatus ab eo fuit Insubrue Gubernator ;non dedignata sit tanta Maiestas sponte sua Marchionii domum adire, ae paratam ab ipso mensam accubatione regia cohonestare. Hoc benignitatis ostentum diserte narrauit magnae Vir auctoritatis, de existimationis Gaspar de Braca monte S Gurmane, Pegnarandae Contes, dum Neapolitano Renno pro Rege prαosset ; summia quoque mimeribus egregie persundiqε, magnique Hispaniarum Imperis Administer cum paucis electu la vero recensuit inter multa praconia, quibus tres spinulas Marchiones;

Ambrosium Parentem. Philippum Filium, Paulum Nepotem, merito , ac sapienter ornauit in frequenti colloquio cum simili virtutibus Antistite Iulio Spinula, Laodiceno Archiepiscopo,

Pontificium Neapoli Nuncium tunc agente: qui postea Pontificis etiam Nuncius in Aula Caesarea, deque Apostolica sede ρο- tin e meritus, ab Alexandro septimo Pontifice Maximo, & rapientissimo Virorum, ac virtutum aestimatore, dignissim Epro

Apr. 16 9.

264쪽

Botereius I. In Genua 'Desdrapvove cap. q. fessi

LIBER DECIMUS OCTAVUS. 239

RavERTgNs in Belgium Marchio per Italiam, reuisere Genuam Patriam voluit ab ipse gloriosiorem ; eique conspectum, suum optatissimum dare. Verbis autem exponi non potest, quantam uniuersi Ciuitati laetitiam aduentus eius attulerit. Gloriabantur omnes tali, ac tanto Ciue, qui militiae suae primos annos non mensibus , sed vi ijs metiretur. Laudibus efferebant Spinulae Marchionis magnanimitatem,prudentiam, sedulitatem. Vt iure optimo Parmensis alter fuerit in Historijs appellatus.Gratulabantur eidem constantem praeter solitum selicitatem: de qua postmodum Genuensia Patritius, praetanti Vir ingenio, sum m iudicio Hieronymus de Marinis typorum perennitati hoc mandauit Elogium. Ambrosim Spinula multas Urbes munitissimas expugnauit, integras Prouincim in potestatem redegit oemper mictor ,

certe nunquam mictus; triginta ferme annis in illo Duce eximia mi tuti ancillante fortuna. Qui vero memores erant Historiarum, recentissima haec decora cum antiquiore Spinulae Gentis gloria componebant. In mentem quippe redibat Opicius , siue Opicinus Spinul , Vir magni nominis,'opibus, armis haud ιπο- teus tuto uidam His1oricorum scriptum reliquit)cuius Filia Argentinam ex omnibus Italicis Foeminis elegit in Coniugem Theodorus Palaologus, Andronici senioris Graecorum Imperat 'ris Filius: eiusdemque soceri ope Montis-ferrati ditionem facilius tenuit. Ex hoc nata connubio Iolanta, seu Violantis stemporum .

namque vetustas, Scriptorumque varietas corrumpit etiam nomina, vel confundit) iuncta matrimonio fuit Sabaudiae Comiti Aymoni, vel f ut alij nominant) Amedaeo Quinto: qui praeter alias Principum laudes,de Christianae pietatis operibus cum Uxore certabat. Animis quoque obuersabatur Vberti spinulae gloria, qui Catharinam Filiam nuptum dedit Luchino Vicecomiti,cuius imperio non Insibria tantum , sed Cisalpina Gallia pene paruit uniuersa. Quinetiam ab eisdem genita altera Catharina honestata coniugio fuit Francisci secundi Estensis Bertoido nati, Primcipis Mutinensis. Neque obliuioni dederant Opicium alterum , qui Vxorem duxit Beatricem Filiam Friderici Antiochiae Prin

cipis Regem aliqui appellant in qui Friderici Secundi Impera

toris Filius fuit. Ob tot, ac tantos principatus , quos assinitatibus complexa est una spinularum progenies r ob suum sanguinem mistum sanguini Caesarum tam Orientis, quam Occidentis solis rob insignium Hetruriae, insubrisque Vrbium per annos plures dominatum: ob Classium, & Maris Praefecturam non semel ab eidem possessam : ob alias praerogatiuas, quibus resertae sunt, non Genuenses mod), sed aliarum quoque Nationum Holc k a. . do.

gium rediens Genuam reuta.

Magnis ibi laudibus, re plausibus

exeipitur. Prietarem eius Mlogium ab Hier nrmo de Matinis. spinulae illustres

Altera Catiuaina. latus alteri

265쪽

sphiularum

totas ira Maa

'itercipere molis

tur.

DE BELLO BELGICO

si oriae a plerisque Scriptorum merito recensetur inter potentio. res totius Italiae Stirpes. Haec igitur vetera honestamenta spinularum Familiae recentibus ab Ambrosio Marchione honoribus cumulata immane quantum Genuensis Vrbis gaudium, acclamationes, & plausus multiplicarunt. Atqui neminem tetigit propius haec gloria, neminem perfudit uberius haec voluptas, quam Genuensium Matronarum sortunatissimas,Marchionis Matrem Polyxenam, & Ioannam Vxorem : quum in conspectu, complexuque habuerunt illa Natum , haec Coniugem ; qui unius, aut alterius anni spatio fama sui nominis ,&rerum gestarum gloria implerat Europam. Sed haec mutua, domesticaque solatia, di communem Propinquorum , Familiarium, Ciuium laetitianti cxuberantem temperare placuit Diuinae Maiestati. Postquam enim e Liguriae, Insubriaeque finibus excessit Marchio , incommoda valetudine uti coepit, ac tertio quoque die febre tentari. Qui morbus toro eum itinere Bruxellas usque insectatus, alios quidem omnes de tanti Viri salute sollicitos habuit: at genero-1um ipsius animum abst errere, aut ab instituto cursis reuorare non potuit. Quinetiam eius mulgata mori cis ritas Fatauis creu

rsit, gaudium , ut quidam eorum scripsit. AN τ si vero quam in Belgium Marchio perueniret ; statuit Archidux iterum Terra iij vel industrum,uel fortunam experiri.

Quamobrem eum Rhenum versus immisit: ut locum aliquem flumini circumiei tum occuparet: qui nempe suturis expediti nibus viam faceret. At is nihilo benigniore , quam alias, sorto usus, dum Tungros praetergreditur, Urbem Leodicensis Agri, Foederatorum Equites aliquot obuios habuit: qui eum, ac Socios aggressi, partim caedunt, partim capiunt: caeteros in sugam vertunt. Ipse cum alio saucius aegre Traiecitim ad Mosam se recepit. Postquam a vulnere conualuit,Venionam inde migrauit: ubi Copias nonnullas adiunxit sibi, Rhenoque transmisso oldensiliam deuenit. Factus de re certior Mauritius vicinorum locorum Praefectos commonefecit,ut sibi praecauentes, defensionem pararent. Sed nunquam satis cautum esse mortalibus solet . Cum explorari finitima Oppida Terratius iussisset,Bresortium in Comitatu Zut phaniensi minus valide munitum comperit : adeoque quamprimum inuadere constituit. Igitur Turrio Lingensi Gubernatori consilium aperit, atque auxiliares ab eo Copias petit. Ille coactis mille, ac trecentis Peditibus, Equitibus quingentis, eo se celerria me confert. Et quoniam , quae illuc ducebat militaris via prope rollam erat, a Foederatis insessam, ab ea caute declinavit: ac praeter anfractus longioris itineris, nocturnum quoque tempus - Hosti

Graius I.

266쪽

Gratius lib.

IIBER DECIMUS OCTAVUS 1 r

d IMU Lllendo captauit.Profecti cum illo erant Guillelmus Ver-dugus Oidens lia Pratfictus, ipse T liu et ac duabus ante ortum Iam is ad dresortium steterusit. Pr eluit c teris Terra-lius. mirus pyloclastrorum machinatolicum iis, qui Oppidi ρογsae eiusmodi machinam applicaront, - li v vj imum peruenere,ab Excubitore rogatu quinam gen-xium, atque unde adessent: e Goliano praesidio se venisse , rem erunt, Hispanorum incursum si tantes: ideoque obtestari, ut quamprimum admitterentur: eos quippe a tergo instare. QDumque inuicem colloquuntur , pyloclastrum valuis admouetur :&repente porta dilajcitur. Ex eo impetu Vigil intelligens,inon eos esse, quos se simulabant, extemplo ad arma conclimat. Interim eiustem generis machina portar interiori aptatur: eaque pari modo dissi alta, quamquam simul uno Tormentariorum occisi, altero saucio. Fragore illo excitati iam aderant Praesidiarij triginta : sed ab Hostium maiore numero oppressi, sere omnes

perempti. Alij vici'um propugnaculum ingressi, inde bombardis, & sclopetis infestare Catholicor. Hi tamen intrepidi pergere : pontem ex asseribus compactum, q uem ad eum finem aduexerant, insternere : per eum ad vςrsatilem oppidi pontem iam, eleuatum accedere. Eumdem pyloclastro,& vicinam portam euertunt: atque Oppidum tandem intrant. QMdraginta se De- senseres ingrediemi ous opponunt. Verum ab his strenue repulsi coguntur in Arcem se recipere , quo prius serme omnes cons gerant, tam Praesidiarij, quam Oppidani cum suo Gubernatorα. y 'Gosem O Lauico. Narrant aliqui , minus eos promptos ad sui, Oppidique propugnationem fuisse,quia cum Bacchanalium tunc agerentur dies; licentiae, insaniaeque diurnae laboribus festas, commessationibus grauesn saltationibus delassatos altior,quam oportebat, somnus exceperat. Itaque fictio fuit, vino, somnoque prope sepultos opprimere, ac debellare. Sic de voluptate,quae

sepotem induxit, militarjs industria peruigil triumphauit..,COMPvLsis in Arcem Hostibus, Catholici totius Oppidi

potiti, aggerem aduersus eam citra eiusdem fossam erexerunt rut sese ab eorum,qui obsessi erant, infestatione tuerentur. Cumque tormenta quatuor in oppido reperissent; eaque e region

Areis ad illam quatiendam collocassent: eis uti se non posse doluerunt, quia nihil nitrati pulueris inuentum est. Prouid equi

pe Gubernator totum in Arcem deportari iusserat: ut eum Hosti . .

contra se subtraheret, & sibi contra Hostem reservaret. Quareo 'illo instructis quatuor bombardis continenter in oppidum L minabant . E Catholicia vero Turrius retusto ibidem cum mille

267쪽

Ad Arem expiγrnandam subsidium utatur. subsidium aliud Obsessis. suceurrie etiam Henricus Prideri

cus.

Peditibus Verdugo, ad Lingensim suam praesecturam, interea detrimenti caperet , reuersus est. Verdugus adiecit anismum ad munimenta quaedam occupanda, quae circum Arce erant , ne fibsidus inserendis aditus ab eo latere pateret. Misis praeterea , qui Velasium Rumrtar munitionibus praesectum, de rebus ad Bresortium bene gestis, ac de praesenti sulphurati pulueris necessitate penitus edoceret. Quibus compertis, Velascus confestim suppetias adornauit. Germanum Centurionem cum Peditibus quadringentis Bresortium iussit accurrere. quorum sinet

guli angustis conclusas sacculis denas pyrsi pulueris libras dese

D v v hoe Obsitaribus auxilium fistinatur, longe maius, celeriusque infertur Obsessis. Batemburgius enim in Foederatorum Exercitu Equitum Magister,cum ad primum oppidi capti numcium Lauico scripsisset, se propediem subsidio adfuturum ; post unum,aut alterum diem peruenit: unaque Zelandiae Praesectus , alijque cum pluribus Equitum turmis, ac Peditum signis , C pijsque ex Grollano, Zutphaniensi, Doesburgensi, Doeteco- mensi Praesdijs eductis. Utque prius de rerum statu cognoscerent , praemisit Baremburgius in Oppidum Militem Rustici habitu: qui mox renunciauit, magna ibidem laborari tum pulueris nitrati, tum annonae penuria. Hoc audito alacriores, Equitatum in vias omnes distribuunt, ut venienti subsidio iter intercludant: Catholicos lunatum propugnaculum ad Arcis aditum obstruendum molientes, inopinato adorti sundunt, ac fugant: Mosquetarios ducentos in Arcem immittunt. Horum ictibus, ac tormentorum frequenti displosione vehementer infestati sint, qui Oppidum tenebant: adedque ex eis fere centum intersecti: reliqui ad vitam tuendam, in subterraneas cellas, foueasque re-rrusi. Qui vero fuerant a Velasco cum puluere Lbsidio missi, iam una leuca procul Oppido aberant; cum in vicinu m Hostem incidere metuentes, pedem retulere . sed qua via malum declis nare studebant , eadem cuti plerunque fio malum incurrerunt octoginta namque Hostium Equites ab Thoma Fillerio ductos habuerunt obuiam: a quibus quadraginta occisi: totidem capti reum caeteris ipse Centurio fuga Rurortam versus elapsus est. Alij quoque oldensiliam profecti sunt, eumdem puluerem imposetantes . Verum pauci euaserunt in Oppidum r plures in manus Hostium deuenerunt. Accessit postmodum Henricus Fridericus cum turmis Equitum sex & viginti, ac Peditam pene iustum, Exercitum conficiente. Oppidumque cum reliquis Foederat H

rum Copijs ita circumuenit , ut Catholici iam fierent ex Obsesso ribus Obsessi. Facet

268쪽

F a C T v s interea de re tota certior Archi dux, iusser i ad subsidium properare Meletium cum Equitatu, cumque s ais Legionibur Borgiam , Iustinianum, Sarmemum. Om De. Copiae, Quamuis Rhenum versus magna celeritate deto distaς, tamen ante Hostis aduentum praesto esse potuerunt. Q re qui Breior

itum tenebant ; instrumenti bellici, Militum, S iam propo Tmmeatuum inopia laborantes, ac spe deposita, possu permiessa Hostibus vias ullum subsidium induci: continentibui pinere;

maiorum , ac minorum ictibus tormentorum dideas ti, atque in dies numero diminuti, ad Oppidum deserendum mςntem verterunt. Igitur cum Hoste circumsidente veniunt in colloquium ideditionem facere paciscuntur cum his conditionibus: ut liberis e redi liceat cum armis: carrique ad extinctos, ac saucios convehendos commodentur. In uni conditione variant,imo sibi maxime aduersantur Auctores. Aliqui namque tradunt, universam

eos praedam ex oppido collectam, quae quinqu/ginta milliu aureorum pretium superaret, una cum tribus signis, captiuis

hon paucis restitueru coactos; de Verdugum ipsi in relinquere Obsidem, donec omnia praestarentur. Alii contra, in conuentis fuisse , ut praedam omnem liceret auehere . Quod si maximum supra omnem memoriam dici posset in Hoite victoro liberalitatis exemplum : nisi tamen id facere compuliuet imminentium a tergo Catholicarum Copiarum metus, qua adiose uenda miscyus obsidionem adigς ς ' . - is r aBRE s o a Tl o liberato, cum ingens in procinctu esset ratorum Exercitus ad eum finem collectus, ac Mauri j iussu ad Embricam Castra metatus suspicionem iniqcit Velalco, ne ad Rurortae munitiones non ita longe dissitas inuadendas traduceretur. Quare ingenti sollicitudine, ac diligentia occurrens periculo, locum uniuersum pluribus lunatis propugn culi communiuit Aliud munimentum iuxta Rhenum erexit, cui nomen a

mota factum; & quidem editiore situ, ut si unquam Elisabethae,

Alborti-ve Arces Hostis occuparet, inde tormentis eas quatere

commodum esset Pontem qudque Rheno imposuit, quando

dirutus erat, qui fuerae anno superi're extructu . Omnes praeterea Copto Bresortium versus immissa , circum eg4 cum paratas habuit: tres nempe Legiones Hispanorum iub Tribunis Borgia, Antunio, Sarmento a Italorum duas Iustiniano, NSaneocruio subiectas: Anglorum etiam unam, Burgundionum alteram. Hoc Milite in omnem Hostis machinatiopem mitructus, expectauit, dum Mauritius suum in Statiunt rcdoςςre p.

Quod ubi factum, suum ae ipse dimisei Anglitam

iBresortium a pn

deratis recupera

tura

269쪽

Foederati Brabastiam

inlectam. Terra iiis sIus, potui leuin. Copiarum dispois

giae , Sarmentique Legiones retinuit: quia ipserum hyberna n, i s omis longe distarent. Qv o tempore Catholici Frisiam inuadebant; Foederati quasi

par pari rependerent, Brabantiam infestabant. Namque Bredanus, & Bergae ad Zomam Praesectus quingentos circiter Equites, Peditesque trecentos emisere: qui Mechliniam versus excursi ne facta, Pagum incenderunt, Diuae Mariae ad Varam appellatum . Haud tutior Flandria fuit a Slusensium incursionibus. Neque maius ab Hoste, quam a Militum tumultu periculum. SL

quidem Vachiendonchae deprehensi fuere Praesidiarij , qui non inter se modo, sed in alijs quoque Praesidijs seditionis semina ia-Cerene, postmodum eruptura. Verum qui tum ibi aderat San- georgius, re diligenter inucstigata, cum Decurionem quemdam Praecipuum machinationis auctorem comperisset ; ad si clam a cersitum, pugione transfoditi aliosque duos eiusdem sceleris reos frangulari tu stit. Ita paucorum poena,correctio cunctorum suit. .

TERRA Ovs in Urbibus, Oppidis-ve inuadendis animosior, quam felicior, a Bre fortio pene simul capto, & amita non reta dari se si risit, sed incitari quae ingenia sunt hominum confide tium) ad nouum aliquid audendum. Vt enim in ludo, quo murorem quisque iacturam facit, eo magis ad ludendum irritatur, spe recuperandi quod perdidit: sic in bello non minor est victis

impetus ad arma retentanda, ut damna resarciant, quam Victoribus, ut lucra continuent. Igitur vicina Stusa cupiditatem Te ratio iniecit adoriendi. Cumque eam explorasset, atque intercipi Ius M.ffacile posse cognouisset: id Archiduci significauit, operam suam

promittens, ut Milites in Urbem inducerentur. Placuit conatus tibi . Alberto : utque optatum exitum nancisceretur, Friderico Cois Grami lib.

stiti Uanden bergio, qui Flandriae Copijs praesectus Brugis dege- ibat, scripsit: iussitque opportuna Terratio auxilia supteditari. 136. Statim is mille, ac ducentos Pedites, qua Vallones, qua Hiber--ι nos eidem tribuit. Quibus cum ille Brugis digressus, intendentubus si tenebris, quod eo tempore mare subhdebat, regionem uniuersam aestu crescente obrui solitam , obiectasque paludes,&alueos aquarum, nulla interposita mora transmisit. IA M intempesta nox erat, cum in conspectum oppidi veno. Tu nt. Ante vero quam propius accederent; agmen totum in hanc sor mam disposuere. Primam aciem, & seontem Exercitus obti- V uridia. nebat cum quinquaginta Peditibus Formentus Centurio e singusque sciopetum gerebant rota instructum, ne semitis accensi lu- ce proderentur. Proxime sequebantur Hastati ducenti ; quibus praeerant Centuriones duo Helingerus , dc Cranchenburgius, & su

270쪽

LIBER DECIM Vs OCTAVUS.

Signifer Hibernicae Legionis. Post hos ducebat quingentos partim Lancearios,partim Sclopeia ios Claudius Reetorius Legionis: Bossuti Comiti subiectae supremus Instructor. Nouiisimum adimen e reliquo Peditatu Tribunus Cabilonus regebat. Hoc ordine distributus Miles iam Oppidi portam attigerat, quae cum vix ullo calle esset pervia, ideoque ab incursione Hostium securata, negligenti custodia seruabatur. Eam portam male custodita docuisse dicuntur Transfugae duo Cainolici , qui Foederatis militantes, aliquandiu Slusae morati; atque ad suos postea regressi, eius Oppidi recuperandi rationem aperuere. Forte accidit, ut qui pascebatur in proximo equus, ad conspectum inusitatae multitudinis,hinniret. Quo strepitu commotus qui agebat excubias, prodivit domo; ut si quid esset noui, cognosceret ratque eo tantum equo prae vestigandi celeritate conspecto, domum se retulit. Ex TEMPLO ex primo agmine viginti quinque tum Galli, tum Hiberni , atque inter eos nonnulli pyloci astris instruisti, sos. iam natando traijciunt: pontemque versatilem eleuatum aggrediuntur : catenas, quibus sustinebatur, ferramentis ad eum usum allatis disrumpunt: pontemque ingenti strepitu demittunt. Eo fragore exciti Praesidiarij magno numero aduolarunt di atque ad

arma, oppido toto conclamatum, accursumque est. Interea e

Catholicis Tormentari)s unus primae obiectς portae pyloclastrum admouet, quo incense eam ad terram assi igit. Tum secundam aggressus , tantum in ea soraminis patefecit, ut duo Milites una ingredi possent. Per hunc aditum qui erant in primo agmine irrupere : bc Formentiis, atque Helingerus ante alios. Verum ubi ad primam Custodiam peruenere; ab eius Misitibus acriter obsistentibus reiecti sunt vi tanta, ut Formentus, atque Helingerus illico perierint. QuPrum occasu adeo perterriti caeteri, ut lineas cunctatione terga dederint Hosti. In eo recessu cdm alter uig ret alterum , supra quadraginta in fossam e ponte delapsi, mersique sunt. Ei us terroris aggredientibus,ac magna molientibus insiliti, causam duplicem nonnulli tradunt. Alteram quod cum communis Horologij ferramentum, quod aeris campani pulsu signia ficare horas. selet, fortuito suspentum , eas indscare desesset: si- spicati Catholici dedita opera id factum, accessumque suum Stu sensibus proditum: segnius multo, timidiusque, quam res p 'si ulMet, cuncta gesserunt. Alteram quod ijdem Oppidum in-i rantra, non mosquetis, aut selopeiis , 'quibus opus erat ad oc

currentes Hostes propulsandos; sed hastis tantum,&gladijs in-ll structi

Felix rei pluui

SEARCH

MENU NAVIGATION