Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Copiae eontractae ad Rheni expeditiones.

structi processerunt, vel ad maiorem celeritatem, vel quia nantibus arma illa grauiora impedimento suissent. Quod utilicitatem ingressus pari ardore, ac diligentia Catholici promouissent; eos nullo negotio potituros Oppido fuisse , ipsi postmodum Oppidani professi sint. Sed qui struxerant insidias aliis, ab eorumdem insidijs uti frequens est sibi maxime metuebant Et quamuis in hac improuisa aggressione cuneta seia prudenter administrata dicantur: speratum tamen successum defuisse nonnemo credidit, quia Doctor nullus aderat magni nominis, atque exilii mationis; qui animos trepidantibus adderet, virtutemque languentem vel lola praesentia confirmaret. C A p Ti e Catholicis aliquot; inter quos unus e Societate Iesa

Sacerdos, quatuordecim vulneribus saucius. fatholica Religionis nudisse Militibus adiunxisse fitebarere: ae sterasse in Oppido recu-ptrato, Remanaque Fidei riadiso, primum se sacrum facturum. r-bitrari mero st, aiebat, idcirco Deum oppugnatoribus non concessisse Octoriam, quod illis constitutumsisset, nemini parcendo, Postes omnes internecione delere. Tanto suo periculo docti Slusenses, tum Oppidum uniuersum communiere;tum eam praesertim portam, qua Hostis intrarat, lunato propugnaculo praestituto. At Cabilonus cum Exercitu reliquo citra fossam exitum tentamenti prinuolatus ; ubi eum infelicem cognouit, nullamque spem superes se quidquam proficiendi, se cum suis inde recepit, non sine aliquorum iactura, qui in circumiectis alueis traijciendis, aestu marino resurgente absorpti sunt. Comes vero Fridericus, qui cum bis mille Peditibus Damensem aggerem insistebat, ut Oppido capto,Arcem aggrederetur:postquam multa iam die nihil actum comperit, ipse quoque migrauit. AEgerrime tulit Archi dux tam dextram opportunitatem Stu se recuperandae e manibus elapsam: eumque exploratum habuisset, id Ductorum aliquot vitio factum; in eos ad aliorum exemplum,ac terrorem animaduertendum censuit. Quare ab Iudicibus causa cognita, sententiaque

prolata, in Bruxellensi sero Reetorius instructor, & Craucnenin Durgius Centurio capite plexi . IA M Q v K ad Rhenanas Catholicorum expeditiones, quas A ebidux , & spinula meditati antea fuerant, & Rex, Regiusque senatus magnopere probauerant; ingentes undique Copiae cogebantur. Tria Germanorum Peditum titillia,Equitesque quingentos contraxerat paulo ante Dux Brunsvicensis, ut Populos ditionii suae tumultuantes compesceret. Sedatis vero tumultibus, eas

in procinctu Copias Albertus ad stipendia Regis Catholici tr duxit . Preterant illis Ioannes Comes Embdanus, Georgius Loc-

272쪽

i. c. et in us Frisiua,qui alias eidem Regi militauerat; & Ioannes Et oestus Hierus. Magnum quinue supplementum Exercitus,duo nempe Hispanorum millia duxerat ex Italia Ioannes Brauus do Lacuna Tribunus. Nec minus existimationis Catholicis armis attulerunt accessu suo Alphonsus Pimentellus Beneuentani Comitis Hispani Filius: & Marchiones duo, Sigisnundus Estensis,

MFertii dus Bentivolus :&Marius Frangipanius ex antiqua hobilitate Romanus. -: cor. ST1τvT v Miveris aspinula cum Archiduce fuerat quod pauist ante significauimus ut ipse cum altero duorum Exerc, Mum recta in Frisiam properaret: atque Isalam transmittere combis: matiis, in Velauiam irrumperet et quae regio patens atque Vl-Hisibi. . traiecto finitima, urbi Hollandicae magni quidem ambitus, sed non satis munitae. Qiram si caperet . sibique firmaret; maxima

inde Foederatis inserre continenter incommoda. Eodem vero rempore Buquoio cum altero Exercitu transmittendus Uahalis erat: atque arma in Betauiam, quae Geldriae Prouinciae pars est, inuehenda: in e que magni momenti Urbs aliqua occupanda.Nouiomagum prete caeteris animo obuersabatur;Urbs eiusdem Ptouincis praecipua ad Vahalim sita, cuius expugnationem emolumenta maxima sequebantur. Neque plura deerant eius. vim Belauiae Oppida, uti munitionibus inualida, sic interceptutichia. Quod si trans ambos fluuios Exercitus uterque depori actur ; pronum erat Copias omnes ad Arenacum q uod iam Ar- Ambin. Memium vocant in unum cogere, Hostemque propius pete do compellere,vel ad praelium haud aequis conditionibus ineun- dum, vel ad urbes, atque Oppida regionis eius deserenda: quiabus parum munitis potiri paruo negotio licAet. Toti denique. illi terrarum tractui imposita tributa quantum arma Catholica Lbleuarent, tantumdem res Foederatorum attererent. His ita sapienter prospectis, uterque deducendus erat Exercitus. RECENfEBAT in suo Buquoius Peditum decem millia , Equites mille ac ducentos: rerumque omnium ad bellum facientium abunde erat. In Exercitu vero, quem spinula deducebato Peditum duodecim millia, duo millia Equitum numerabanturia carrorum supra tria millia cum ingenti commeatuum, bellicique omnis imbumenti copia, cum curulibus molis, & clibanis viijsque machinis ad susceptum consilium opportunis. Militaris hic apparatus consueto maior, ac varietate operum instructior, magnas primo suspiciones Hosti, mox etiam timorem, , inusitatum iniecerat : cum ea praesertim tempestate non tantum

sibi suppetere virium probe sciret, ut in aperto campo Catholiali 1 cis

Mehidueis, ae Spinulae de bello

constra.

273쪽

Foederati sua lora eis posset obsistere. Quare in eam potius incumbendiim sibi eua existimauit, ut fluminum ripas omnes, quacumque traiiciendum Hostibus erat , Vrbesque, atque Oppida oppugnationi magis obnoxia, munimentis validioribus firmaret. Igitur ad riapam Vahalis, qua Belauiam praeterlabitur squod in eam partem vis maxima Catholicorum incubitura videbatur in propusnaeula plurima super aggeribus ibidem surgentibus excitata.Vnicuique propugnaculo Militum manus imposita,& Vigiles in ipsis a ' geribus e cubantes. Ita vero alterum alteri vicinum erat, ut ubiu i primum necessitas urgeret, sine ulla mora sibi inuicem opem surrent. Plura quoque nauigia Militibus, ac tormentis instra, , suuios ultro, citroque iussa percurrere, ut ubique Hostibus traiectionem audentibus obstarent.Circumiectis praeterea Pagis, Oppidisque imperatum,ut summa vigilantia, omnique ope comniterentur transitum Catholicis Copiis intercludere. Haec longo tractu Custodia supra Vahalim longiore supra Isaiam collocata. Demum ne quid ex parte Foederatorum desiderari posset indu, striae militaris: tantum etiam Militum contraxit Mauritius; ut reliquis obstaculis superadditi, & quo vocaret opportunitas, d ducti, nulla sinerent ratione Catholicos pedem ultra suuios α-

ferrea

Nainus solum hi humanae artis obices usitati Spinulae pne- claris conatibus oppositi: sed squod mirum videri possit) praeter morem, ac tempus, ipsa elementa, temporumque conditio ,εω, repugnarunt. Anni quippe tempestas ea fuit, ut tam infesta im- imbribus horrida. bribus, tam saeua procellis a multis retro annis nulla memorar tur . Iam tum ab ipso anni primordio ventorum, pluuiarum, ,

ac fulminum, ad eam diem inaudita, vis ingruit. Romae Vat, cana Basilica, de Capitolinum Franciscanae Familiae Coenobium, tacta de caelo, cum ingenti Mortalium terrore.Continuatis quo-TMia .lita vi ridie imbribus in eam Tiberis altitudinem excreuit, ut supergressus ripas, vias Vrbis , ac sora se su perfunderer. Cumque impetu rapidissimo irrumperet, ad quinque passuum millia obuia quaeque corripuit, ac pessumdediret ut quae intulit damna,nonniud cies centenis aureorum millibus resarcienda censerentur.In Belgio vero, Germania, Gallia, Anglia, ineunte vere, horribilis

rurbo excitatus innumeras pene arbores extirpaui plurimas turres , aliasque cuiusuis generis aedes euertit: atque in oris mariti. mis ingentem nauium, ac Nautarum stragem dedit. Grando imbri commista supra Antuerpiam cadens, non modo turres altriquot deiecit, sed tantam vel uni maximo Templo pernicem imuerit ; ut ad compensanda dispendia supra duodecim aureorum

millia

274쪽

millia exigerentur. Catianda Insula, quam supra memorauimus, parum abfuit, quin irruentibus magno impetu fluctibus ab Oberetur. Cumque iam Ver in AEstatem vergeret ; Hyems tamen uticism maxime sevire. Quotidianis pluuijs, & plerunque apruino mane ad noctem, Caelum assivere, terne tractus inundari ;viae omnes, dc campi stagnantibus aquis obruti, vix iter agentibus locum dare. es integros menses intempestiuam hanc tempestatem tenuisse ferunt. Vt mirandum admodum fuerit, tam adu*rso tempore tot Foederatorum obstaculis obsecundante , tantum in alieno, quantum mox enarrabimus, arma Catholica P mouisse. Icietvst quarto Calendas Iulias Bruxellis discessit Spinulata, magna Principum, ac nobilium Virorum caterua comitante:e

demque die Tillamontem peruenit. Inde Traiectum ad Mosama trecentis Equitibus, totidemque Peditibus deductus est. Tra- iecto digrcssus tertio nonas Iulias Rurortam tenuit: ubi Tribu num Melatum expellauit, qui cum Equitibus mille, carrisque Quingentis ponὸ sequebatur. la cormentis octo Veniona deueretis, ac sexaginta lembis ad eoozexendos pontes usui suturis, octauo Idus Iulias ad Rhenum accesssit. Ibi coactas in unum Copias Spinula recensuit: atque esse numernm comperit Peditum octo millium, Equitumque bis mille. Simul Edictum promulgari per Exercitum iussit: ut quidquid ibi Reminarum esset, ad C remitteretur Praesidia, unde fuerant eductae; duabus tantum in singulas Cohortes relictis, linteis eluendis, victuique para do. Atque ut hoc veteris disciplinae militaris fuit: ita illud Christianae charitatis, ac prouidentiae; cum singulis impartiri Foeminis mandauit, quae quidem spectarent ad Pedites, unum quotia die cibarium panem munitionis vulgo vocant j quae vero ad Equites, nummum aureum in singulos menses.

His ita constitutis, biduo poli Rhenum Copias transduxit. Post alterum vero biduum,assiduis,ac vehementibus pluuijs iter interpellantibus, Dorsthenam aegre peruenit, ac vicinum fluuium Luppiam traiecit. Ad quartum inde diem Enschedam tenuit. Hic sese illi adiunxere Turrius Tribunus, atque Embdanus Comes cum Peditibus bis mille, & quingentis e Lingano Praesidio eductis, & quadringentis ex Oldensilia Hibernis. Iam

continentes multorum dierum imbres fossas omnes impleu rant, Vias alte obruerint, campos inundarant: neque tamen ὀCaelo perpetuo ruere cessabant: ut miseri Milites aquis utrinque insectantibus imperatum iter aegerrime molirentur. Spinula iussu, ductuque, cuius animus omni dissicultatum obiectu maior

erat,

inulae ad RAentun profecti Eliis disseiplina militaris. Militum labor,rcincommoda.

275쪽

spinisae sollicitu Lachemio potiri

erat; Ensehedi digressi, Vix post diem unum , noctemque, di partem diei alienus moram attigere 1 cum tamen Oppiti chore. duo vix octo passuum millibus inter se distent. Accedebat ad uia feommoda Militum insilens in summa aestate vis frigoriso vel mentia ventorum .inod si vel stigori depellendo, vel humori,

quo perfusi penitus erant , exsiccando saccendendus esset ignis, nulla sbppetebat idonea materies , nisi cespes terrae cuiuidani spongiosae, quam turbam Indigenae appellant , alendis ignibus, instar lignorum , in eis regionibus uuratae: quae cum id re iis aquam penitds combibisset, plus simi , quam flammae, sus cendentrum vultibus offundebat. Vbi vero tam labinia istinere fessi, exhaustique viribus ad Stationem, quieti capessendae, se conserebant, in solum non omnino aridum sese abiicere cogehantur, disti amentis adhuc humentibus incumbere. Neque mi, nor equorum, quam hominum pernicies erat e quisimul hum re ab imbribus , aquisque, quas vado traijeiebant; simul sudore, ab insolitis laboribus , petretu que in eluet indo abluto conten'tione, madeficti, in languorem, ac morbum procliues erant cHi C rerum euentus magnae spei tam aduersus, optimisquo cenatibus, cunctisque provide praeparatis oppositus , Marchio, nis animum licet proposito, incoeptoque minimcireuocarer, sillicitum tamen, anxiumque non habere non poterat. Obue sabatur quippe superimpendens periculum , tam florentis Exe citus grauibus aerumnis, ac malis, quae patiebatur, atterendi, ac morbis inficiendi: itineris sincepti mora ob viarum dissicultates prope insiperabiles; cuius tamen terminus selix a celeritate pra cipue sperabatur: Hosti contra spatium oblatum ad loca omnia munienda, sque dimicationibus instruendum: Isala deniquo

tantis aquarum accessionibus auctus, ut transiri vado nequiret. His anxius curis , institutum nihilo minus iter Isaiam versus perrexit, in eam praecipue partem ,quae inuentriam, Zutpha- Deumteriniamque spectabat. Inter has urbe, in aduersa fluminis ripa η' ' Mauritius castra postierat, ut quocumque res vocaret, statinia accurreret. Hic eum detinere studuit Marchio idonec Solraeus Comes ad loeum quemdam inta Suossam pertingeret , ubi ius

sus erat Isaiam transinittere. IMTansa ne tempus inseuctuose tereret, statuit spinula Loc cariereus.chemium expugnare ; exiguum quidem Oppidum, inualidumque tarphaniensis Comitatus, sed opportunitate situs non parum suis consilijs accommodatum. Cumque in id Copias omis Βωriuola nes impendere, contra existimationem duceret ; decimo tertio Maxebis ad

Calendas Augusti Inicum Borgiam eo delegauit, qui non ita priadem

276쪽

LIBER DECIMUS OCTAVUs. 17 I

ico. Hionia redierat, Arcique Antuerpianae praesectus f.erat; una cum Legione Cui praeerat, Sangeorgioque, Turrioque cum suis: qui omnes erant ad Peditu miria millia: Equites vero . quingentos adiunxit sib Ardinando enara. Ipse autem cunia icaetero Exercitu Borcheloum contendit. Ghoneque reliquit Ioa

nem Mediceum,& Lucam Cairum cum subienis Equitum turmis , & Peditibus mille quingentis ; ut id oppidum tuerentur, quod custodisndis designauerat commeatibus ; edque molas, clibanos , aliaque impedimenta ibidem ces locauerat. V τ primum Lochemium peruenit Borgia, castra posuit ; ip- α sciis iaciniata Saque noete otadionales vias obliquas ducere ad unum oppidi latus aggressus est. Cdmque postridie renunciatum Spinulae iiii . sit, conari Mauritium Lochemium versus immittere Subsidium ;eddem Em anum Comitem cum ipsius Legione praemisit, quinque tormentis,&commeatibus instructum, iubenseas Copias in Stationibus muniri. At Borgia propius immineritia oppido contendens, ab altero latere aggerem duxit; illinc Hispanis, hinc Italis certatim allaborantibus. Dum vero tormenta disponuntur, Pompeius Targonus E Tormentariorum Prae stis unus,anica memoratus, vulneratur ab eis, quae displodeba tur ex Oppido. Collis erat Loc hemio proximus, eique superimpendens . In eius vertice Catholici munimentum excitarunt, nὸ

forte ab Hoste subsidiario insideretur. Et quamuis assiduis bombardarum ictibus segeses peterentur ab Oppidanis : Hispani tamen obsidionalibus vijs iam ad lunatum portae munimentum accesserant, quod erat ab Desenseribus destitutum : Italique apgere suo ad fossam peruenerant. Tum ad tormenta displodenda processum est: quibus 5e aliquot interempti Desenserum eo-Scaualeare. Tum dem torinenti fulcra perfiacta. Igitur post ictiis quadraginta, de sua defensione desserantes, colloquium postularunt: &conditionibus utrinque sancitis, Oppidum cum quinque tormentis dediderunt. Egressi sunt serὸ trecenti cum armis, signis, atque impedimentis , ad quae deuehenda carros etiam Borgi Mariblo ad commodauit Qui sine Vir militari virtute insignis , cum tertio stitii dis Vbi - λο- obsidionis die potitus Oppido solet , magnopere suit isspinulae Vtum Archiduci, tum Regi per literas commendatus . Quibus . officijs&sua mercede virtus ,& publica beneuolentia Marchio cumulabatur. E Catholicis extincti non stipra decem, ad quadraginta Lucij: quorum praecipui Mellinus, & Ricctardus Centu

riones . .

H Ag C inter Solrae Comiti mandauerat Spinula, ut Isaiae trai ctum tentaret, clim primum detumescentes aquas videret. Ad

277쪽

Rulitoriis eum xercitu vallatim traikere magna arte conatui Iustinianus est abis tentat:

DE BELLO BELGI C o

is ad stuuium progressus, & eum adhuc insuperabilem reperit,& Hostem in altera ripa ad obsasstendum paratum. Dum haec ad Rhenum Spinula moliretur: suum quoque Buquoius trans M sam deportarat Exercitum Peditum, uti diximus, decem mil- Iium , Equitumque mille ac ducentorum, quos Equites Bartho- lomaeus Sanctus Praesecti Locum- tenens ducebat: duodecinia. etiam tormenta , εἰ quadraginta cymbas in usum pontium secum aduexerat. Cumque iuxta Pagum Mocham inter Grauiam ,& Nouiomagum, peruenisset; ibidem substitit, ex ea parte Vahalim traijcere conaturus. ina Rhenus in Hollandiam insuit , bi. partitum facit aquarum diuortium r&laeuum quidem sumem, quod Betauiam alluit, Vahalis nomen induit: dexterum , quod Betua. asulam dicunt, Velauiam ampleistitur. Huius ripam ad eamdem Insulam pertinentem pluribus suti dictum in munimentis Foederati custodiebant leucarum tredecim spatio, ab Aria hemio ad Hattemium: atque ita condictum fuerat, ut si quid ab Hollo discriminis impenderet, alterum alteri noctu igne, interdiu sumo significarent. Vahalis vero ripam per leucas octo Titantiusque munierant. Hunc ergo cum transim ittere Buquoius cogi- .raret inter Schen chlanam λrcem, Vrbemque Nouiomagunia, hanc rationem intuit. Qua et vost Peditum millia ex omni Natione delegit,&quingentos Equites Cesati sibi ectos: eosque duobus tormentis, ac triginta cymbis instruxit: cunctisque Iustinianum praefecit. Is aio tis initio iter ingaessus est. Spardorisium versiis, qua traij- sparra liciendus erat Vahalis. In hoc horarum quatuor itinere solidatria noctem, de consequentia diei partem insumpsit, ob densillimum ciemus, aggeremque, cui fuit insistendum, qua lutulentum , qua interruptum: quare treScymbae nulla ratione deuehi potue- . ure . Ubi ad fiumen Iustinianus deuenit; agnouit in aduersa ripa disposita tria signa Peditum, ac tres Equitum turmas Foederatorum. Non idcirco tamen absterruus, cymbas in suuium demitii iussit; eisque quingentos Pedites partim Hispanos, partim Italos imposuit, seque una cum illis. Postquam medium fluminis renuit. Nautarum Praesecto iniunxit, ut statim atque si blato in altum pileo signum daret, cum cymbis omnibus magno impetu proueheretur: atque in alteram ripam, qua commodissimus so- .ret descensus, eniteretur. Simul Alphonso Latroni Hispanorum Tribuno,qui cum primis nauibus traijciebat, imperauit, ut postquam appulisset, in ipsa ripa consistens, eos congregaret, qui subinde allabe tantuncontractoque Militum numero in Hostem se convcrreret, eumque velitando detineret, doneci reliquus

278쪽

asel.

LIBER DECIM Us o TAVUS. a s

Exectitas, de ipse Ductior appelleret. A diuturnis, &continentiabus pluuiis praeter solitum erax re tumidum, & rapidum flumen. Sive igitur quod eius impexusso secum in pron0m rapientem. eymbae sustinere non possent; sed quod nimio pondere graues

agi se, regique pro opportMnixRxς non sinerent: siue potius Nautarum vitio, qui perpetuos Hostium ictus res midarent; ne medium quidem fluuium illae tenuerant: cum a profluente correptae, diutaeque sunt in partem longo inferiorem ea, ubi facienda erat descensio. Neque enim huic ubique datur locus ab altioribus ripis. Quamobrem retrocedere coactae sint. Tentauit d nuo traiectum Iustinianus, reductis in superiorem locum nauisbus : sed dum in eo laboratur, tantum temporis effluxit; ut interim alia tria Peditum signa cum quatuor bombardis fuerint a Foedςratis ad ripam custodiendam immissa. tuor item belli- ea nauigia ab Arce schenchiana properarunt: i ed ea tormentis Catholicorum petita, Noviomagum versus relapsa sine. dvero pariter . ex aduerSa ripa, nunquam cessando, fulminabatur in cymbas, easque cum maximo detrimento ictus transverberabant:optimum factu duxit Iustinianus ab incoepto parum se eunato diustere: cymbasque iussiit ab aquis remoueri Nautarum. Praesectus metuens ob naues fluuio correptas poenas dare, cymba quidam ad Foederatos transfugit. DL rerum improspero successis itertiorem Buquoium Iustinianus. Ille suismet oculis cognoscere locum voluit reuth-que traiectui iudicans importunum, ad Stationem remigrare Milites iussit. Catholicorum triginta partim caesi, partim lauch: pauciores e Foederatis. Buquoius ad Archiducem misit Iustinianum, ut rem totam euolueret: simulq- de ea per literas docuit Marchionem. Is quoque interea Isalie traiectum tentauit. Quare Sobaeum Comitem Almeloa acciuit: eumque cum Turrio , atque Embdano, & quater mille Peditibus, Equitibu octingentis

Lucae Cairo subiectis, quatuorque tormentis in Masterbruc gensem Insulam immisit, ut iuxta illam transmittere Isaiam nuteretur: aut si minus id posset, ad Suollam obsidendam castris i cum optaret. Ipse vero pridie Calendas Augusti cum reliquis C pijs Borcheloo mouit , alijsque sibi Lochemij adiunctis, eadem die cum Peditibus mille quingentis,atque Equitibus mille Zuγpbaniam contendit eo consilio, ut Mauritium, de Urbis huius oppugnatione sollicitum futurum , auerteret ab intercludendo Isaiae traiectu Solraeo. Vbi prope Zutphaniam deuenit: alios eius dem suminis eo loci altitudinem metiri iussit: alios misit ad Hostis casti a circumjicienda : statimque Lochemium regressus m m cit .

279쪽

cst. M ox vero Alphensi Diaetio eidem Oppido praefecto, & qua . dringentis Militibus ad praesidium remis;Calendis Augusti eum

Exercitu Peditum septem millium, Equitumque mille octingentorum Zutphaniam versus mouit , perpetuis adhuc pluuijs insectantibus. Berchelae fluuio, qui ad eam urbem Isaiae sit . miscet , eamdemque intersecat, pontem imposuit , ad bombam das, atque impedimenta rransuehenda, utque per illum traijcecret Equitatus. Peditum vero commodo, ubi aqua stagnabat, avgerem ἡ ramalium fascibus exstrui mandauit. Dies, noctesque haec prosectio tenuit. Dauentriam praesertim obambulabant: ut in ea quoque propugnanda Mauritium occupatum detinerent. Tertio demum die Dortham in Merunt,horarum trium itinere Lochemio dissitam . Atque initio quidem ob impeditas assiduis imbribus vias, nonnihil alimentorum penuria laboratum, non sine spinulae sollicitudine , ac dolore. At post paulum sereniore tempestate liberior patule aditus commeatibus transuehendis. . . I N et Εκ ε A digressus Almeloa ex Marchionis pnescripto Sobraeus, iam Ordelam peruenerat, ut inde Hassile tum , Se vicinam Insulam Masterbruchetensem adiret. Verum ipsi pariter infesta

conditio temporum , viarumque difficultates tamdiu remoratae sunt iter, ut id consilium Mauritio patuerit. Misit is extemplo Militum manum cum tribus tormentis ad fluuium Vechiam, quem transmissurus erat Solraeus. Cumque hic, ut traiicoret, pontones,ac cymbas in aquam demitti iussisset : hostiles duas nauesanini aduertit transitum prohibentes. Ad eas arcendas, expe-i diri mandat, instruique bola bardas . Verum qui in eas conijciendi eran t globi, Linga, Oldensati que deuecti, maiores comperti sunt, quam ut capi possent a tubis bombardarum. Hoc erratum a suminis traiectu, totaque expeditione Solraeum reuocauie. Adeo leuis error plerunque, in bellicis praesertim rebus, nego-traim tium omne pessumdat. Igitur cum neque Vahalim, neque Is tam transmitti a suis Copijs posse videret Marchio;mentem alio,

qui Μ- hi Q conatusque conuertit: neque ex eis regionibus ante recedere decreuit, quam praecipuam aliquam earum Vrbem, aut Oppidum expugnaret. Duae prae caeteris obiectabantur animo Vrbes ad Isa. lam sitae: Zutphania, & Dauentria. Verum ambas adeo munitas nouerat, qua flumine alluente pro lassa; qua operum structura, Militumque Praesidio: ut ad eas capiendas & longum tempus vires longe maiores, quam quae promptae tum essent, requirerentur. Mauritius praeterea inter utramque sua Castra locauerat: ideoque paratissimus erat ad alterutram praesenti subsidio rob

randam. Ab eis ergo tentandis abduxit animum Spinula, aliis que

280쪽

LIBER DECIMUS OCTAVVs. α s

i 6o6. que traduxit. Haud inde procul Grolla est, earum neutri amplitudine , ac dignitate comparanda : non parui tamen momentarum in se ipsi, in m quod opportuna foret Lingae, Oldens alimque tutandis. Eius itaque obsidionem in bellico Senatu propositam , probaramque, Augusto ineunte Marchio aggressus est.

A. Ea

SEARCH

MENU NAVIGATION