Bartholomaei Facii De rebus gestis ab Alphonso primo Neapolitanorum rege commentariorum libri decem

발행: 1562년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEFATIO. - et, Arimu illi tui cis gratulantur,quod reui fiam. in te iugiae Ioanne Baptista ratre contigerit, sis animo ibi di studiu c-mns imo st tibiprolem precantur,quae dome ticam tuarum lauta aemulatrix, hominum memoriaepropagara maiorugloria, nulti et reta tempore

obliuione , silentio sinant interire. c quando nescio quo fio, m hi Homini nato in libera ciuitate, agere proculumeusta in liberativitate coli tres cur maximin gratias labia trabis Compagnus fratribus, quom cu Hiero si

nitate,'cu omnibuου quidemsumma es beneuoletia-noces studine coniunctus,qu)dper eos r os non nobilitate mihi

magis stys lendoresamilia,Pῶ egregiis animi dotibus singulariia colisios,s am dos insinuara mihi in tui famitaritate ars amicitia licuerit. Atque hom quide prince Crempagnus Iureta ultus, cu mix me de facie nosset, itais me in tituit mereri, Utfacile ilis quid o tenderit, neflcj causam,simeo sto in officio, sed in magnitudine ariimis ,liberalitate, virtuteposita esse. autem tibi ho amitissimum , copiosius in dicedo,cu de patre tuo clari Tino homine sprincipe riue,tum de tepraedicidat, retus mihil e ta tame eloe,te cogerer ama re aget obseruare urimῶ

opera,studio Dibo eniti. Ita a beneficio tu quide exorsis magnaad caeteras cara ad quae me ad te amanta impulerut,ac resone fecisti. Ea υσὸ qua ido nuta re alam n licuit aequaroludis , molutare quo ac leprae, repossum iu assequi conaruoum,meo hoc ad te munere mittendo. Int rim pro singulari tua illa animiaequitate qua periore γόω nemine, quicquid de eo, i ires mei ingen, magis quam

animis'estentur,decessierit ipside liberalitate tua 'dens,nῆ quanti fieri di beat quod a mesit sed quanti auὸd ad remittatur,expendendo, voluntatis meae atque obseruantiae habeas mess Ut coepisti unarepergas. δεο.

12쪽

FRANCISCI CONTARE NI CLARISSI

MI VIRI DE REBUS IN Hetruria gestis commen' tariorum.

LIBER PIO MUS.

Vin legati Romae apud Nicolaum Pontificem Maximum, vehementer inter se de cogiditionibus pacis dissiderent : Senatus Venetus ut Senensibus Reipub. nostrae sociis opitularetur, quod iure foederis ante icti debebat: Franciscum Cotarenum adhuc Patauij iuris prude ae operam nauantem , lcgatum ad bellum in Hetrurit irendum designat , mulctae

de nuntiatione si se legatione abdica sset. Itaque ne ea spes quam de se conceperant sitos ciues frustraretur, legationem iniit. Magni enim intererat & ad ciuitatis dignitate conseruandam,& ad totius belli rationem administrandam, si Florentini domi vexarentur, eorumque manus in Hetruria distinerentur. Nam Alphon Regi sucio , Hetruria ad bellum gerendum in primis accommodata, & Senensis regio feracissima ad quemvis exercitum alendum habebatur, & ciorum voluntati mos gerebatur, quibus semper cum Florentinis nobilissimae inimicitiae intercesserant. Quibus rebus fiebat. v publicas foederis & priuatas Senensium iniurias persequeremur. Glorio iam etia Senatui,tantas eius

videri ficultates, ut M in Insubribus cum Franci ci S fortia a Medio

13쪽

FRANC. CONTAR. C O M M.

Mediolanensi uiri Ducu , & in Hctruria cum Florentinis viris lite & opibus-arinis validissimis, manus consererentur. Quod si Florentini copias in Insubres traduxissent , ac cum Francisci SDrtiae copiis coniunxistent, cum& Renatus Rex, qui iam in Italiam descenderat, se aeque cum Francillico SDrtia insinuasset: tiaturum erat,vi necestario Alphon siis Rex Mediolanum accerseretur. Quae res praeter quam quod diutinam moram importabat, fortunis etiam deditit: oru Senatus non consulebatur, in quorum agris tot exercitus cogi, illis nostraeque Reipu. ad modii periculosum erat. Postea vero quam nobis nunciatum est.Francisci Ssertiae ac Florentinorum legatos, infecta pace, Roma abiisse: Senatus Flanciscum ad legationis munus obeundum mox impellit, mandatque ut ea faciat quae e Repub.fideque sua agenda ducat. Cum igitur iam prope hyeme exacta, ipsis anni tempore, legatus ad bellum gerendum vocaretur, maturat in Hetruriam proficisci: Savix. Cal. M art. qui fuit annusMcccciiij. nacius idoneam ad nauigandumtempestatem,de quarta vigilia soluit, atque altera die ad Rauennalium litus tranimisit. Est Rauenna Gallorum Boiorum oppidum, in quo Regiam quondam Gothos habuisse memoriar proditum est. Urbem ingressus, quoad iumenta caeteraque id

iter compararentur, legatus cam per otium lustrat, praeclaram illam quidem ac summani antiquitatem redolentem.

Paratis quae aditcr opportuniora videbantur, equo vectus, craiecto Rubicone, Ariminum, ad Sigismundum Malalesta te contulit, qui in ea ciuitate dominatum obtinebat. Hiccnim Florentinoruin stipendiis timctus millio neque hono-sta dinussus n. im anno superiore summae eorum cxercituspi aesierat) Ariminum hyeme aduentante, Conccsierat, va-ud a cquite ac pc ille initi tactus, praestolaturus quae ultro conditiones sibi ab Italiae principibus Ossurretitur . Bellum enim, ses crata pace, cuin per anni lepus liceret , undi lite exarsurum cxistunabatur. Miserat ad illum Senatus presbatum virum Phoebit in Capellam e :cribarum ordino,qui cum

quibus possct rationibus, ad Alphortii Regis stipendia ca

pesicnda induceret: I , anni item Mauro inandalat ad Alphonium Regem Legato,ut nihil tibi reliqui taceret, quoad

14쪽

LIBER PRIMUS.

rem effecissct. Cumque neuter quicquam de Sigi sinudi animo recipere Senatui atquc a firmare constanter posset, ut de ea ipsa re diligentius agercr, Francisco legato negotium dederat. Nulli cnim dubium erat, tantae in re militari oponionis Ducem, tot fortissimis militibus imperantem nam ad duo mill . equitum mille pcditcs ducere ferebatur) si partiumnoitrarum taceremus , magno utrique nostrum usui futurum. Petebat hic a Rege praeter multa auri pondo, quo alias insuper tibi copias coinpararet,inagnificctiusque atque ornatius in aciem Prodiret, Rogis sororis filiam quam dari nuptum filio cupiebat. Rex utranque rem, ut pote haud fa-

ditiones posset, acciperet: quando quidem non longe iamucrnum tempus abesset, bellaque fama plurimum constarent. Multis cum Sigismundo vcrbis vitio citroque habitis, tandem quicquid Senatus mandaret, vir Reipub. nostrae studiosus agere constituit. Forte eis loci Iulius Caesar fio rensatque illustris adolescens, iii reque militari prompti ilimus, quique exacto anno, stib Florciati ius cum sexcentiscquitibus ac ducentis peditibus meruerat, cuiusque parce in Camertes principatum obtinucrat , saepeque a Senatu amicus appellatus erat, legato occurrit. Postulabat luc, Sigismundo deprecatore usus . cuius filiam in matrimonium duxcrat, quod pater de Repub. nostra bene metitus csic ob hancque causam & ciuitate nostra donatus & in Patritiorum ordinem ascitus cstet, ut inter eos qui sub signis Rei p. militabant stipendia sibi lacere liceret. Legatus quanquam Hetruria duces copiarum quos magis idoneos iudicaret, comparare constituerat, hoc sibi certis de causis sectendum non existimabat. Ne tamen Caesiuemi a proposito absterreret, respondet, nihil sibi hac de re a Senatu praecipue madatum csse,non ob aliam causam, nisi quὁd eum legato occursurum non existimarat. Quod si aliquid quod e re sita esci, cognouisset, titisse ei scripturum. In Fletruriam vel venirct ipse vel mitteret ad se, ut quicquid Senatus de re sita statue-His ita gestis, Arimino abscessit. Alpes ingrcs

propere se contulit. Nonnulla enim ci cum

cacrico eiu ciuitatis Principe agenda erant. Aberat in

15쪽

FRANC. CONTAR. COMM.

Hetturia Federicus belli gerendi causa. Octavianus tamen Vbaldinus, perdoctusta summae humanitatis vir summae rei praeerat. Quo cum multa de Repub, dc sii minis viriusque rebus cum cgisset, ulterius non esse cunctandum arbitratus, Perusium ire pergit, Perusini & si nostro iure nostraque ciuitate donati crant, ob foedus tamen quod cum Francisco Sibrtia& Florentinis per scrant, ab omnibus in hostium partibus adnumerabantur. QP re adductus, legatus, tametsi sancti iure gentium legati haberentur, iusque legationis apud omnes inuiolabile esset, tame commodi ilimum esse statuit ad eos praemittere, qui sidcin publicam impune stiriadi, abeundique acciperet. Nam ut omnia prius tuta, sic tum belli causa discriminis & erroris cadem plena erant.Quam rem simulatque Pcrusini acceperunt,cupidissime legato praestiterunt.Cum aliquantum itineris cmensus esset, offendit opus, quod quia memorabile visiun est. non esse silentio praetcreundum statuimus. Est mons ab summo ad imas radices ad multum spath abscissus , ad id usque loci quem Foramen incolae appcllant. Ibi perforatus

ac peruius fornicem in tantum altitudinis, quantum hastati modus caperet, efiicit: latitudinis quantum octoni pedites incedere in ordinem possent.Non mediocris vero aquae vis quae ex ipsis montibus in praeceps sertur, in alueum tracto monte deducitur, ibique concisa petra manu strata cxlapide via cst. HocT.Vespasianus Imperator Ccsorque ut ex epigrammate constat) quo aditus Lacilior pcr Italiam pateret , iaciundum curauerat. Vt Perusium ventum cst, a

Magistratibus quos Senatus verbis saluere iusserat, certior fit, pridie eius diei equitum turmas peditumque manipulos aliquot, ad Politianum montem consedisse in insidiis, ut illuc lusium tetidentem, se via cxciperent. Adnaoncnt,famam

per totam Hetruriam iere percrubuisse ingentem illum auri argentique vim, ad belli sumptus & ad comparandos exercitus ab urbe exportasse. Eo plerosque animum adiecille. Nisi caute de diligenter incedat, re ut in potestatem hostiuveniat. Legatus his agit gratias atque ad Potificis Maximi lugaixi quivrbipraerat,diuertit .Que cu verbis Seruatus salia eiusEuςx, multaque de repub. contulisset: idem iere debo'. V stium

16쪽

LIBER PRIMUS

stium insidiis edocetur. Nec ita multis post, unus ex Legati

speculatoribus, quos iusserat praeire, reuertit, assimάtque inimicorum copias ad Motem Politianum aductare. Qua qua explorata re, multiplices curae Legatum animi dubium habebant. Nam & anni tempus illv m ad res gerendas deposeebat: & nihil aeque in senatus ac seciorum rem esse intel ligebat, quam ut inde mature discederet, & ad exercitum se reciperet. Id veris, infestis undique itineribus, ob cas copias quae pridie ad Politianum Montem consederant, sine magno discrimine fieri haudquaquam poterat. Reliquum

erat, ut nostrorum copiae accerserentur, ut vel hostes loco depellerent,vel tutu Legato iter expeditumque redderent. Immorari vero Perusj quoad haec pararentur, morae omnino esse coniiciebat Franciscumque Sfortiam ac Florentinos

quibus cum Perusini fixdus erat, denique ipses Perusinos

hoc aegid passuros, animo succurrebat: nec in dubium veniebat, quin simulatque hostes, haec illum conari intellexissent, ide etiam sibi esse agendum censerent. Quibus rebus fiebat , ut nouus tumultus , novumque bellum exoriretur: & cum Legatus ubi primum posci, ducere copiasii, Floretinos &arma inferre hostibus decreuisset, ei bellum propulsare necesse est ei. Itaque cum in his angustiis Legatus versaretur: astu potius & virtute animi quam armis cum hoste esse agendum putauit. Has autem dissicultates omnes in hunc maxime modum sit stulit. Literulas dat admodum

paruas ad militum Duces qui Clusj, Scytoniae caeterisque locis finitimis in hybernis erant, easque sub vilis zonae fibulis defixas condit, fidoque tabellario credit. Eis per literas praecipit, ut sine tumultu,pugnacissimum quemque militem armatum educant, & ad costitutam horam ad Thrasymenulacum instrum se conferant,ibique praesto sint, donec aliud imperetur : neue dubitent finibus Senensium excedere. Quatuor deinde speculatores praemittit, qui in ordinem se locent, ita ut primus non longe a Politiano Monte dumetis vepribusque sie abdat. Interdiu fumo no his igne quid hostis agat, alius alij denunciet, ut Legatus quid etiam sibi agendum esse statuat, utrum inde mouere an sic loco continere quam celerrin E intelligat. Id autem eo consilio, ut si cum

a 3 hoste

17쪽

ι FRANC. CONTAR. COMM.

hoste conteiidere non esse cx usu putaret, in tempore recipere se posset. Cumque advesperasceret, atque in faro circum Legatum multi adessent irequentes, tabellarius, ut ab eo iussus erat, cum comentitiis Senatus literis multo coeno

atque illuvie oblitus , illum adit: quibus lectis , in corona pronuntiat, perendie se discessurum , α ad Sigismundum

Ariminum rediturum. Ab omnibus creditum est. Nanque ab re non tu erat,tactuque verisimile videbatur, cum Sigis mundi res adhuc iama relere nec , codem loco estent. Post triduum vero sub luccm, ne Pcrutinis tempus quicqua suspicandi causam asterret, pcr eam portam quae Arunmum ducit recipere impedimenta iussit.Sarcinarum custodi praecipit, ut cum tria millia passuum processierit, peristromate impedimetis detracto,ne ob hanc caus in signiscatio hosti fieret, per saltus ac montiu in decliuia iter denecteret,rectaque Clusium tenderet. Legatus aliquanto post sequebatur. Multi ex principibus ciuitatis extra urbem cum comitati

sint ossici j causa,pro summo corum in illum studio,& quod nostra Resp. bene semper erat de Perusinis meritae inter hos Pandulphus Ballionus aderat, dux inter paucos excellens, qui quadringentis equitibus ac ducentis peditibus praeerat ac non longe ab Thrasymeno lacu hycniabat,anteaque sub Senatu meruerat. Legatus omnes missos facit, Pandulphuretinet,qui rursiis sub Reipu. signis militare cupiebat. id sit consilij sit, aperit. Clusium se contendere velle demonstrat omnia deinceps quae iacta dictaque csset,eode illo pertinere ait, ut hostes hostiumque speculatores, quos Perviij obuersari intellexerat, falleret: ab eo se intimis precibus pctere,ut confestim ad stos qui ad Thrasymenum in hybernis essent, mitteret praeciperetque ut armati atque instratis frenatisque equis parati expectarent,quantique illu faciat ostedit. Firmillimurn pignus habere sitae crga illum voluntatis, quod fortunas, caput denique suum audacter atque intrepide eius fidei, necdum cxpertae, crediderit. Multa illi quae honesta sibi fore intelligat atque usiit, pollicetur. Pandul-plius pro tanto in se studio, Legato gratias agit, obedien- torque dicto paret. Cum ad ripas Thrasymcni Lacus vcntum cisci, instructae utrinque acies in conspectum venere.

18쪽

i LIBER PRIMUS. ν

Hinc noster miles, hinc Pandulphi cernebatur. Magna militu alacritate &-Legatus eXcipitur :coactisque utriuscue copiis ad locum tandem tutum propter Clusium per uenit Tum maxime quid Legatus molitus esset, Panduli phus deprehendit: non ita illum se, eius militibus permisis.l se quin suos quoque praesto cile iuberct: ac cum bolia illius euia discessimille cum reliqua copiarum parte Clusium immeditur. Ea quae consecuta est, nocte, Legatus vigiles pro mutis excubare iussit. Nam Clusiij munimenta, ob vetusta tem urbis, quae quondam, Porsenna Rege, aemula Roma ni nominis fuerat, magna ex parte collapsa sunt. De tertia, vigilia iterum speculatores dimittit, qui explorarent quid hostis ageret. Mane compertum est, cum discessisse, litetis Perusio acceptis, quibus significabatur Legatum regredit Ariminum statutile. Cognito hostium discessu, cum expedicis militibus , magis itineri quam praelio paratis ad Ferdinandum Calabrorum Duccm, qui Alphonsi Regis patris excrcitui p raeerat, & ad Federicum Vibinatium principemi contendit, qui ad xij mill . passuum aberant. Iter ingtesib exspeculatoribus unus aduolat, hostemque adesse nuntiat: redietat enim simulatque de Lcgati aduentu acceperat. Nostris non mediocris animis formido incessit,quippe qui pro

pomodum uicimes atque incompositi laxius vagabantur.

Legatus cancre receptui iubet, atque in editiorem quendam locum agmen subducit, aciemque instruit. Cum veroi hostis alio devexisset, in oppidum cui Sarieano est noment se recipit, extemploque Fcrdinandum de suo deque hostiu

aduciatu certiorem facit, rogatque copiarum quantum sibi praesidio sit, ad se quam primum mittat. Interea militem intra Sarteani moenia contincbat. De media nocte Ferditiali- diis ad Legatum mittit quingentos delectos equites ac pedites mille in quibus centum inerant Gcrmani, qui aeneatoria meta modicae magnitudinis, ducenti qui scorpiones manu gestabant: reliqui omnes clypeati crant hastatique. Non longe ab oppido, motu aberat, qui se paulatim ad planiora demittebat: insimus apertus, a superiore parte, multa arbore inultisque vinetis consitus, qua vero nobis itet ficiendum erat , in radicibus montis, via quae vix quaternox

19쪽

s FRANC. CONTAR. COMM.

milites caperet, patebat. Hostis, ut ab exploratoribus coma pertum est, in montis iugo secundum arbores in insidiis deliteseebat, ac Legati aduentum praestolabatur. Is milites oppido educit suόsque & auxiliares conscendere montem iubet, validiotisque alae Praesecto ccc.cquitum mandat,ut alio itinere, ne ab hoste conspici possit, sinimum iugum montis petat, & cum coeptum praelium videat, se a tergo obiiciat: aciem deinde pro loci natura instriait, ante omnes Clupea tos locat,paulumque infra eos,hastatos disponit, qui impetum hostis excipiant,veritus ne superne incesseretur: infimo loco tormentarios omnes statuit, equites in subsidiis locat, ac per transuersum monte ire in hoste iubet.Clypeatis hastatisque imperat,vi ad primu tubae senu se loco contineant, tum qui tormenta scorpioncsque manu gestabant, eminus

glandibus plumbeis ac sagittis hostem incessant: qui prae idio esse impedimentis erant iussi, impigre simul incedere iubet. Cum insta teli iactum hostis conspiceretur nanae sylvarum latebris sensim exierat) Clypeati, ut imperatum

erat, se loco continent, cdm alij interim tormentis & scorpionibus hostem peterent: qui nos telis, pilis, saxisque impetebat. Pugnabatur a nostris iniquo atque alieno loco, magisque tumultus quam praelium erat.Interea nostri equites iugum ascendunt: quod cum hostes animaduerterent,

qui iam per prona descendebant, primum trepide stare,

post pedem referre, mox terga dare metu pudorem vincente coepit. Quoniam vero ascensus arduus crat, pedesque

nimium delatigabatur, eques per tatus penξ invios haud insequi poterat, receptui Legatus cani iussi. Neque enim existimabat difficile fictu futuru hoste nostros defatigatos, praesidio equitum destitutos, sistere posse, atque eam copiarum partem ad internecionem delere. Dum naec geruntur,

qui praeire cum impedimentis iussi erant,iam multum itineris processerant, atque in tutum locum se receperant. Sub vesperam tandem ad oppidum Sanctum Clericum appel- lant, peruenit. Quo Federicus Vrbinatium Princeps ac reliqui Regij Duces obuiam Legato venerunt, eumque ad Ferdinandum deduxerunt: quem quidem accepta salutex ditaque, impensius rogare instituit, ut communi saluti

ac digni

20쪽

ae dignitati quod tanto Rege dignum erat, consuleret. statuendum enim Patri suisse,utrum pacem an bellum mallet, quando bellum geri placuerit ,nunc cum iam hyems in exitum sit, educendum militem ex hybernis, stipendia repraesentanda, mercede nouum militem conducendum, hostiuin belli apparatu praeueniendum, quando omnis militatis res in celeritate posita sit, omnino esse. Demonstrat nihil duobus siperioribus annis esse actum, oppida quae tantis impcsis ac periculis vi coepisset, omnia in hostium potestatem esse redacta. Admonet si superior bello sit, quantum laudis quantumque Imperij Patri cedat. Nam per foederis leges, omnia sere bello quaesita Regi in Hetruria cedebant, in Insubribus omnia praeter Cremonam,quae cis Abduam amne estposita urbs, Senatui adiudicabantur: victos quis rerum exitus maneat, declarat quibus deinde potest rationibus hortatur, ut Sigisinundum Ariminensium Regulum mercede conductum adhibeat, illum omnem eiuste rei facultatem Senatui permisisse. Ad quae ita Ferdinandus respondit, ut propediem diceret se stipendia militibus perseluturum, caetera Patri sibique curae aeque sere, quae quidem ad victoriam coiisequendam intelligeret pertinere: idque eo magis quo aeque 5: ipse setat, quantum semper in omnibus rebus bellicis praesertim celeritati tribuendum sit. De Sigismundo ac reliquis Ducibus mercede conducendis,quid Pater constituat, expectari oportere: Legatum & ipse vicissim obtestatur, ut pro sua virili victoliae etiam studeat. Legatus ad

multam noctem cum eo collocutus,discedit. Multa in Fer- nando comitas atque ingenij dexteritas visa, tantum autein Remp. nostram studium vicum legato certare, Vince-rcque cliam velle videretur. Cupiebat Senatus ut Federicus

in Insiibres copias traduceret eius loco Sigi sinundus Regis stipendia capesseret, atque cum Ferdinando in Hetruria gereret bellum. Federicus verbis Legati adductus voluntati Senatus morem gessit. Una modo res obstare videbatur, quo id minus ex sententia cederet. Praeerat Venetorum copiis Iacobus Picininus, cui quidem ut pareret, Fodericus

.mininie animum inducere poterat, unus per ea tempora

imc cX omnibus Italiae ducibus elaxus habitus. Petebat

SEARCH

MENU NAVIGATION