Statuta candidi et canonici ord. Præmonstratensis renouata ac anno 1630. a Capitulo generali plene resoluta, acceptata, et omnibus suis subditis ad stricte obseruandum imposita

발행: 1632년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

so e. Dccasio, & infamato nulla iniuria inferatur. Ponmit ad Ao. Qui vero delapsu conuictus vel confessus fuerit, non tantum Pastoratu, vel Beneficio suos .is priuetur, sed&iuxta ea quae Dist.Me. g. constituuntur, seuere puniatur , nec ulla appellatio vel exemptio executionem impediat, sed sine ullo strepitu & forma iudicij omnia ex sola facti veritate peragantur. 9 n. QVicumque autem iuxta priuilcgia ordi- ebl .s,e - ni nostro concessa, siue ob culpam , siue sine scarant no- culpa, reuocati , ac trina monitione & requisi- ινιε. tione praecedente, ad claustra propria redire, Ioεν. - Parochiasque suas resignare,noluerint; ipsos 1 1 - , a sint e communicati,ac in proximo Capitu- alii Binis io Genorali, vel etiam Prouinciali, tamquam excommutiicati,denuntiemur: ac ter in anno, in qualibet Ordinis nostri Ecclesia, publicentur; ac sine ulla relaxatione, ΑΟ. diebus, poenae grauioris culpae subdantur. i. Quod si in sua contumacia persistentes, animo obdurato,decem diebus, excommunicam. tionis sentcntiam pertulerint; vel ea innodati, se diuinis immiscuerint, per potestatem secula- ω ἐώοι δε- rem si aliter fieri nequcat capi curentur, de 1 ψη . carceri Monasterij intrudantur, ac ibidem, secundum delicti,scandali, di damni quantitatem, stas vcl minus puniantur. r. 43. Insuper, praedicti canonici, Curas quas habent resignare nolentes, & illi, qui quacumque renuntiatione, pactione, vel cautione, v aalia quatus ratione , siue in acquisitione Curae, hue post acquisitionem , reuocandi potestatem excludendam, vel constringendam curauerint,

212쪽

vel quid fecerint, vel fieri procurauerint, quo reuocationis effinus impediri valeat: ad nul-l m ordinis nostri Praelaturam Iiὶ pcrpetuum eligi queant: nec etiam eligendi cum aliis vocem habeant, sed sint, & sine ulla spe dispensationis permaneant,ad huiusmodi honores prorsus inhabiles, & incapaces: etiamsi ante electionem, ad quam vocari dcberent, se ain obtinuerint ab excommunicatione absolutionem. 4. Quicumque autem de caetero, ad Paro - .chialium Ecclesiarum, ad alterius Monasteri jordinis nostri praesentationem spectantium, regimen assumentur, si vel culpis suis exigentibus, vel alia iusta de causa reuocari, Vel ad clau' V db i, .strum suum remitti debeant , si eorum Praelati, e. Uides.suerint per Praelatos ad quorum petitionem, vel quorum permissione, vel indulgentia sunt assumpti) sufficienter requisiti, & tamen eos non reuocauerint: ex tunc ad praeceptum Praelatorum, ad quos pertinet praesentatio, ad claustra propria redire, Pastoratumque resignarc teneantur, alioqui ipso tacto Pastoratu tuo sint priuati, dc nolentium resignare poenas , in

currant.

s. At si Praelati Ecclesiarum ex quibus dicti Canonici sunt assumpti, eos recipere noluerint, ipso facto sint iuspensi, & in proximo Capitulo Generali, vel Prouinciali, iuxta delicti, fescandali quantitatem grauiter puniantur. 6. Cum autem Pastores, ac Beneficiati, de alii omnes ossicium vel administrationem aliquam , extra Monasterium habentes, e cepe tinc

infirmari, senserint quo deficientibus paulatim I ijs

213쪽

134 UIs TINCTIO II.

viribus , supremam Maiestatem de ipsis velle disponere, satis tempestiue suam constitntionem Abbati significari curent; ut ipse tamquam v crus eorum Pastor ad uigilci, & siue per se siue

per alium in extremo illo agone, unde aeterna 1alus pcndet, eis assistat, quatenus ab omnibus peccatorum scecibus bene purgatum spiritum, ac charitatis veste ornatum, in manu sui Crea toris religiose reddant. t. Nolo 4T. TetiamCntum tamquam Veri pauperes nimi alio M, M hil proprij habentes , exemplo Sanctiis. Pa-ς- tris sui Avo VsT1NI nullum faciant, & sim - Reere praesumpserint, ac sic mortui fuerint, Ad la iume- tamquam si Oprietara, tepultura careant Chri-

3. Pro de iunctis Pastoritim, aliisque omnibus Beneficiatis, fiat per omnia sicut pro reli quis Fratribus, ac si fieri potest, corpus ad Mo-- nalterium deseratur, ut qui eandem habueremo fessionem , communem quoque cum Fratribus suis sortiantur scpulturam.

CAPUT XXIV.

De Fratribiu Conuersis, ac Donatis.

Cire. 8. C- Vando aliqui selicitant, ut in Fratres Co- duersos recipiantur, ante omnia diligenter dispiciatur, quo ducantur spiritu, anno malis propter victum quam propter Deum, ad

onasterium veniant.

a. Recepti, martificcntur, & omnis labor α'

214쪽

C A p v T XXIV. m hibeatur , ut intelligant pondus professionis

suae,& ut vitam ei conuenientem agant. 3. Conuersi. antequam ad habitum admittantur, praeter Orationem Dominicam , de Salu

tationem Angelicam, etiam Symbolum Ap 5- stolicum , praecepta Decalogi dc Ecclesiae, sciant. 4. Insuper Psalmos Miserere mei Tein, dc Deprofundis , dc ea quae ad seruiendum Misthnecessaria sunt, ac Benedictionem cibi & potus, & Gratiarum actionem , post refectionem dicendam; ac ne in rebus spiritualibus permaneant nimium rudes, etiam Catechisimum addiscant.

s. Nullos libellos hincant, nisi a Superioribus

suis sibi expresse permissos. 6. Ad Matutinas, omni tempore cum Coninuentu surgant & veniant, sed si feria sit, vel festum quodcumque minus duplici, inseculo non sestiuum, inceptis Laudibus,recedant. nisi aliud Superiores statuerint , si vero Dominica, vel

duplex, permaneant.

7 Excipiuntur Infirmi, & qui diuersis officinis sunt deputati, sicut & illi qui graui labore

fatigantur , qui omnes in frequentandis diu1nis officiis, ordinem a suis Praelatis, vel Prioribus sibi constitutum, exacte seruent. 8. ynmediatε ante Matutinas, legant Conue si orationem Dominicam, Salutationem Angelicam, de Symbolum Apostolorum: & deis inde pro Matutinis, viginti quinque Orationes Dominicas; pro Prima veth de reliquis Cainmpicis horis usque ad Vesperas, pro tagulis,

I iiij

215쪽

septem; at pro Vesperis quindecim, pro Cona-pletorio verb septem Orationes Dominicas persoluant: ac finito Completorio, legant P ter noster, quo Asaria, & Credo in Deum. s. Pro Fratribus, ac Sororibus, aliisque, pro quibus est constitutum, ut oretur ; singulis Scinptimanis legant viginti quinque Falernoster, utotidem Aus Maria. Io. Horas suas quantum per occupationes fieri potest, eo tempore quo Horae Canonicae in Ecclesia, Conventu peraguntur, semper Lem. pestiuὸ persoluant.1 i. Quando Abbas, vel alius ex Fratribus mois ritur , pro Abbate mille, pro aliis vero quini et centum Orationes Dominicas , intra triginta dies, legant. At vero pro Parentibus nostris, pro quibus in Capitulo preces petuntur, sicut& pro FratribusOrdinis nostri, quando eorum breuia leguntur , quinquaginta duntaxat di

cant.

ix. Singulis hebdomadibus nisi aliud Praelaici

expedire videatur, pro Conuersis in Abbatia Commorantibus, ter Capitulum teneatur, ut in eo quae corrigenda sunt, corrigantur ,& in ij quae consuentiam & interiorem hominem co- eum f. C. cernunt, diligenter instituantur: vel si id com- 4 ετημ' mode fieri nequeat, is cui Laicorum cura est

demandat singulis diebus Dominicis, Fest is

que,eorum instructioni, horam ad minus impendat,super quo eius consilientia sit onerata.

13. Concioni quae Festiuis diebus habetur,semper intersint , & omni die Sacrum audiant: Omit tentes, graudeI puniantur

216쪽

I . Conuet si, qui in coloniis seu curiis vel villis morantur, summo mane,nora stilicet , Praelato constituenda surgant, & gratiis Deo pera

ctis, in Capella si quae sit in vel alio loco ad hoc

a Praelato determinato conueniant, ut ibidem orationi & spiritualibus exercitiis vacent, quibus completis, eant ad labores & obedientias

suasa

Is. In curiis ver γ, ubi rarius ab Abbate, vel a Prouisore Sacerdote, Conversi visitari queunt, singulis septimanis seria sexta, vel alio die, quo omnes adesse pollunt, coram Magistro curiae etiam Conueriti, Omnes conueniant, ac ab ipso correctionem, siue disciplinam accipiant, &ipse a Seniore. I 6. Infra horas Canonicas, tam extra quam in Monasterio, omnes Cou*rsi silentium teneant, nisi pro euidenti instantis vel praesentis operis necessitate oporteat eos loqui: quod facient submisse & breuiter, & qui huic decreto sciens& volens contrauenerit, infra octiduum subsequens, una die in pane & aqua ieiunare tenea

tur.

r7. Huic poenae subiaceant quoque qui Dominicis Festiuisque, de iis diebus quibus non operantur, Concioni audiendar, orationi, alii seque spiritualibus exercitiis in Ecclesia dcbite non vacaverint, nisi ratione ossiciolum suo. rum, ex ordin tione Praelati, abesse compellantur

18. Aduigilent Praelati, ne Conuersi otio torpeant, vel aliquibus vitiis diffluant, sed v t in o

ciis atque laboribus suis sint fideles, & strenui;

217쪽

ac in timore Domini solidati, vitia fugientes, virtutesque sectantes ; in verbissint puri, in aspectu verecundi, & in omni conuersatione religios, aedificationi sint omnibus, scandalo nulli. Super quo Praelatorum conscientiae obligatae, & oneratae permaneant. I9. Omnium rerum in usiam sibi concessarum, siue intus siue foris habitent,cum aliis Conuen- tualibus , vel alio a Pragato praefigendo die, Conversi catalogum tradant. 2 o. Vespertino tempore antequam lecto se committant, Orationi vacent, de perceptis bonis gratias agant, conscientiam examinent, de admissis peccatis doleant, & veniam petant, emendationem proponant, ac pro custodia noctis orent: demum cum omni honcstate se ad dormiendum componant.

TI. Conuersi exeuntes, uti possint pallio , sed non nsi griseo, & desuper pileo similiter griseo, at sine pallio procedentes, pileum album ge

rant.

22. Hoc quoque irrevocabili decreto fixum sit, vi nulli Conuersi ad Professionem admittantur , nisi reipsa post vestitionem cappasgri-seas gestaverint, & iuxta modumst perius praescriptum, se tonderi permiserint. 13. Si vel b post Proses sionem, vel griseam cappam g inare nolint, , et tonsurae sormam immutare velint, eorum conatui strenue obsistatur, & ad ea quae hac de re ordo decreuit, etiam per carcerem &per censuras Ecclesiasticas compellantur.

2 . Licitum qumue sit recipere aliquos in

218쪽

- CAPUT XXIV. 139 '

Donatos, Viros probos, pios, Deum timentes, ad laborem aptos, & eam, quae in Fratribus Conuersis requiritur, aetatem habentes e qui x men sponsione, quam sunt facturi, non ita MO nasterio incorporabuntur, quin ob iustas lan datisque causas, cum consilio Prioris, Supprio ris, & aliquorum Seniorum de domo, re com municata, cum Domino Praemonstratensi, vel Vicariis eius, aut Visitatoribus, a propriis Praelatis dimitti queant. 21. Causae autem dimissionis erunt si iuxta Vocationem suam, non digne ambulantes, sint inobedientes, immorigeri, ebriosi, impudici.

impuri, in impositis sui laboribus nimis ne i

gentes, obedientias aversantes, vel in obedientiis suis, vel circ, alia infideles, ac nimis in suo

sensu pertinaces.

16. Qui haec, & si milia, & multo magis, qui

grauiora admiserint, ac bis vel ter moniti & castigati, se non emendauerint, seruato quantum potest ipsorum honore, modeste dimittantur. a . Si verbin aliquod enorme crimen Inciderint, vel graue aliquod scandalum ediderint, statim expellantur. 18. Habitus eorum sit honestus, & modestus,& ab habitu seculari nihil differat, nisi quod

semper esse debeat grisei coloris albicantis,ut seculi contemptum aliquo modo prae se ferant, &suae sponsionis semper admoneantur. 29. Exeuntes, pallium & galerum similis eo- loris grisei gestent,& praescriptas modestiae rem gulas diligenter observent. o. Integro anno ad minus in modesto secul

219쪽

x o DISTINCTIO II. ri habitu probentur, de in spiritualibus sedulo

erudiantur, & exerceantur.3 I. Euoluto probationis anno, si se tam pie, modeste , religiosεque gesserint, ut meri id de eorum profectu, & pacifica conuersione, firmastes concipi possit, & ipsi in bono proposito

suo perseuerent: ad nutum Praelati faciant coram Notario&testibus, Sin praesentia Prioris, & Supprioris, vel aliorum a Praelato deputandorum , suam traditionem, & donationem , qua se ipsos, & omnia, si quae habent temporalia bona, Deo, & Eccleuae N. in perpetuum seruitium, & usum tradant, & donent, abdicata ad seculum redeundi, & bona repetendi

omni potestate, ea tamen conditione, ut ab Ecclesia cui se, suaque tradunt, alantur, aliaque necessaria ab eadem recipiant. ν32. Hanc resignationem, donationem,& conditionem , Prior & Supprior, vel qui fuerint deputati, ex parte Praelati atqueConuentus acceptent, hac tamen, iuxta Statuta ordinis, resernata potestate,ut si se non gerant ut oporter,

sed admittant ea, quae pro dimissionis causis, eadem Statuta supri definiunt, sine ulla contradictione , Praelatus eos dimittere queat, α

valeat.

33. Fiat autem de hac resignatione, donatione, di aeceptatione publicum instrumentum, cum clausulis necessariis, & requisitis.

34. His peractis, statuto a Praelato die, ad Capitulum quo loco & non alibi eorum promissisio fieri debet in vocati veniant,& praesente toto conuentu in manibus Praelati, iuxta formam

Diuis e

220쪽

hic subiunctam, lingua ipsis vernacul suam faciant sponsionem & donationem: Ego N. dono me, meseue omnia, quaphsideri Ecclesia N. est promitto , conuersionem morum meorum, s emendationem vita. Promitto etiam quam diu hi murm=m. Paupertatem, Castitarem, ct obedientiam perfectam,Tibi Reueremaeo Patri ct legitimi uecessorib- tuis. Fro mitto etiam quod hanc Congregationem sponte non deseram, cir quod, quando ob mea demerita, vel ob causas in Statutis ex visu amittar, recedam, nec tradicam inti modo Sic promitto cripodest. 31. Promissionem saam nomine & cognom, ne suo, si seribere sciant, signent, vel crucemiasment, & attestetur aliquis Notarius hane crucem a promittente ibidem factam. 36. Praelatus impartiatur eis Benedictionem. eantque ad loca sua.

Ordinis nostri.

ΡRaeficiantur Monialibus, siue Sororibus

ordinis nostri, in Praepositos, vel Priores, Dist.-e viri maturi iudicij, graues, & prudentes, qui sibi commissis, tam in temporalibus, quam spiritualibus cum fructu prospicere valeant. a. Poenes Praepositos, vel Priores, sit tempo-

SEARCH

MENU NAVIGATION