De sanctis martyribus Johanne et Paulo, eorumque basilica in urbe Roma vetera monimenta

발행: 1707년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

De titulo anctorum Iohannis in Pauli, ejusque antiquitate. Ι IT curia Ai lanes sanctoriam Johannis claui basilicam paullo post ab ejus

origine in titulum Romanae ecclesiae erectam, presbytero in paroecialem domum , ut olim moris fuit, distributam fuisse nemo non arbitratur. Id probat praeter scriptorum testimonia Romana synodus anno nonagesimo- octavo ultra quadringentesimum Symmacho Pontifice celebrata, cui duo titulares presbyteri lib- scripserunt, Gordianus scilicet de Iohannes . Cur autem Pammachii titulo fere undique nuncupata sit, eam esse caussam puto, quia a Pammachio condita quin etiam identidem ' antii titulus appellatur, quum nimirum Byrantius Pammachii pater operam ad basilicae fundationem admoverit, quo superstite coeptum est aedificium Solebant enim Romanae ecclesiae presbyteri , quibus sacra aedes in titulum addicta erat, praeter martyriS nomen, cui

dicabatur, illud etiam fundatoris sibi vendicare,. quod

132쪽

quod plerunque in subscriptionibus usurpabant,

sicut etiam hac aetate pene aliquos viget consuetudo . mergit hinc Alphonsi Ciaconii lapsus invita Hygini , qui inter viginticillinque titulos,

quos Marcellus Ponti se Romanis presbyteris distribuit, illum sanctorum Johannis c Pauli numeravit. Id enim si veritati consonum soret, inclyta hujus basilicae primordia corruerent, quum illa non senatori Pammachio, sed alteri hujus nominis sient vendicanda . Ciaconius quippe nimis ab errore occupatus haud observat Marcellum Pontificem longe ante sanctorum Johannis, Pauli martyrium in humanis egisse, quum nempe anno trecentesimoquarto in apostolica sede Pontifex fuerit, .sancti Fratres, tiliano imperant , anno

trecentesimo sexagesimotertio martyrium consummaverint ideo nunquam potuit Marcellus sanctorum Johannis QPauli titulum inter viginti- quinque antiquiores distribuisse, ac proinde nec alium fuisse Pammachium a senatore hujus basilicae conditorem sine errore adstrui potest . Quamobrem fatendum profecto est lapsum esse Ciaco nium, cpro altero vetustiori sanctorumJohannis 3 Pauli titulum enumerasse, quibus facram aedem certior argumento, meo quidem judicio, sanctus Pontifex Innocentius Ι. circa annum humanae salutis quadringentesimumdecimum Romana ecclesiae

presbytero in titulum adsignavit

O Quid

133쪽

ios L SS IOHANNE ET PAULO , ΙΙ. Quid olim fuerint ejusmodi Romano

ecclesiae tituli nemo est inter eruditos quem lateat,si Johannem biles acum in libro de paroeciarum origine capite secundo, tertio , Franciscum Florentinium in vetusto martyrologio ad diem primam Augusti, aliosque sacro scriptores consuluerit. Id quoque a me latiori calamo scripto traditum est in libro secundo de basilica sancti Clementis capite quinto, ubi praeterea me scripsisse memini quemadmodum veteri Christianorum aevo usus invaluit , ut uni titulo plures addicerentur presbyteri, eo fere modo, quo huic sanctorum Johannis e Pauli duos addictos fuisse prauiolavi. Duo item alii in concilio Romano Gregorio Magno Pontifice celebrato hujus tituli presbyteri interfuerunt, videlicet Deusdedit Iobannes, quorum memoriam habet fanctus Pontifex in epistola vicesimasecunda l1bri noni epistolarum , ubi testandi facultatem admittit Probo monasterii sancti Andreae abbati, episcopis , cpresbyteris Romanae ecclesiae considentibus, cum quibus eidem statuit facultatem. Necnon iis epi- dolam , seu potius apostolicum diploma inscripsit, quod in marmore exsculptum adhuc in basilica annorum edacitati superstes est, quodque hic , ut pollicitus sum , exhibendum putavi: GRE-

134쪽

GREGORIUS EPISCOPUS

Servus servorum Dei.

Dilectissmis in Christo filiis Deusdedit cardinali,

insobanni archipres ter tituli sanctorum iobannis es Pauli, in per vos iu eodem titulo in perpe

tuum o

Redii speculationis impellimur cura

H ardore Christianae religionis , etiam stu- is dio Divini cultu promovemur pro Venerabi- , lium piorumque locorum praecogitare stabili- , late, atque Deo servientium securitate , ut hoc , proveniente pio labore, animae Christo di- , catae eique se illi diebus vitae eorum serviretam decreverunt, perseverent,vi imperturbate, nec- , non in illa maneant netenus firma, quae a, Christianis in Dei laudem constructa sun es Quia igitur dilectio, atque religiositas Vestrari petiit nobis, quatenus hos fundos in integrori sitos territorii Bellitrinensis mill xxII. cc. Aliosque in alio lapide numerat, quos superius recensui; deinde epistoli sensum in eadem tabulareassumit

135쪽

io DE S. IOHANNE ET PAULO, , Vestrae ecclesiae confirmaremus, nOS ita conis firmamus, ut si quis Dei temerator exstiterit, is anathematis vinculo subjaceat in perpetuum. III. Hactenus Gregorii diploma in cujus inscriptione illud notam meretur, quod sanctuS Pontifex Deusdedit hujus tituli presbyterum Cardinalis nomine vocat , unde cardinalis vocabuli in Romana ecclesia antiquitas observatur Cardi natis enim voce Deusdedit presbyterum Gregorius appellat, quia in titulo antiorum Johannis de Pauli ceteris uti principalis ac dignior prceerat ministris Mutuatum est cardinalis nomen a cardine, vel quia cardinalium consiliis Romana ecclesia, quae omnium est cardo dirigitur, vel quia super illos quasi cardines Christiana respublica Vertitur. In albo officiorum Theodosii Imperatoris , ut notavit aspar Sagittarius in suo libro de anuis

veterum capite septimo, cardinale Vocantur pra

secti praetorio Asiana dioeceseos praefectus Africae, quod ceteris essent majores. Unde civilium imagistratuum exemplo fortasse in ecclesiam cardinalium nomen manavit, quo jam illos vocari noleverat consuetudo. Sunt vero qui censeant sancti Pontificis aetate cardinalem presbyterum, vel episcopum, aut diaconum eum appellari, qui quum ad aliquam assumptus fuerit ecclesiam, ad aliam episcopo, vel presbytero destitutam transferebatur:

Uerum

136쪽

LORUMQUE BAsILICA CAP. IX. Posverum cardinare aut incardinare, vel cardinalem

sacerdotem constituerem epistolis sancti Gregorii Magni ut saepenumero occurrit necnon apud Johannem Diaconum in ejus vita , nedum significare videtur id luod aliunde transferre 3 alicui ecclesia sacerdotem translatum praeficere, sed illud etiam quod ordinare , dc in ecclesia aliquem constituere, ut palam facit idem Johannes Diaconus in libro tertio capite decimo. Quare arbitror saneti Gregorii aevo, quin immo plura ante saecula sancto Silvestro Pontifice, quum primum cardinalis nomen in ecclesiam inductum fuit, duplici significatione cardinales nuncupatos fuisse vel quia certae

ecclesiae adscripti erant ac veluti inserti, vel quia mecclesiis principes erant ac digniores idque duplici

etiam de caussa et aut quia ecclesia, cui addicebantur,

principalis erat ac dignior, aut quia cardinales episcopi, sacerdotes, e diaconi inter ceteros ejusdem ordinis uti principes eminebanis quo nimirum sensu Gregorius Magnus Deusdedit sanctorum Johannis QPauli presbyterum cardinalem vocavit. Plura diserte scripsit de cardinalium Origine ac nomine, quae ab instituto nostro aliena sunt, Ludovicus Thomassinus vir in literi summus parte prima veteris ac nova ecclesiae disciplinae libro secundo capite nonagesimoquinto. CA-

137쪽

Vetera basilicae fanctorum obannis

es Pauli monumenta Ι DRIM M sibi vindicat locum inter vetera basilicae monumenta Johannis . Romani Pontificis nomen, qui antequam ad apostolicam sedem eveheretur, prae aliis sanctorum Johannis . Pauli presbyteris, omnium prior basilicam summa hac dignitate illustravit ollum enim Gelasius Pontifex sanctorum Johannis lauti titulo in ordinem presbyterorum adlegit idemque in Romana prima synodo, quam Symmachus celebravit, una cum Gordiano ejusdem tituli presbytero subscripsit deinde anno quingentesimo vicesimotertio ad Pontificiam sedem elatus, inter egregia, quibus claruit, Opera, Theodorico Gothorum rege cogente, Constantinopolim ad Justinum Imperatorem profectus est; ubi magno exceptus honore id potissimum sit, ut Arianis expulsis , templa Catholicae religicnis cultoribus redderentur: ac primus omnium Eter Pontifices primum omnium inter Imperatores Iustinum

138쪽

EORUMQUE BASILICA CAP. X. IIstinum imperiali diademate ornavit Ravennam hinc ad Theodosium regCm reversus, Arianis infenso animo enixe sti nutantibu S, in carcerem conjectus est, ubi paedore, itu , de inedia optimus

martyr Occubuit.

II. Nomen item legitur in sacris tabulis sancti Agapeti, quem anno quingentesimo tricesimoquarto Romanurn Pontificem coluit ecclesia . Hic Gordiani presbyteri sanctorum Johannis MPauli, cujus nuper memini, filius inter minores basilicae clericos patre superstite suit ejusque mentionem agit vulgatus Anastasius iii libro de Romanis Pontificibus is Agapetus inquit nationeri Romanus ex patre Gordiano preSbytero cleri- cus ad inctos Iohannem, Paulum. Invicti animi Pontifex Romanae ecclesiae jura constantissime propugnavit. A Theodato Gothorum quoque rege Constantinopolim ad Justinianum Imperatorem adire coactus , in itinere, ut antiqui scriptores referunt, nonnulla divinitus edidit miracula. Constantinopoli Anthimum, quem Theodora Augusta in illam sedem ex Trapeguntina intruserat , in salutationem renuit suscipere, nisi prius se Orthodoxum dato libello probaret, e ad repe- Euntinam sedem rediret. Ab illo Anthimus interrogatus, quum duas in Christo mordicus negaret naturas , 5 Imperatori Justiniano fraus improba

comperta fuerit , ab archiepiscopali dignitate depo

139쪽

111 DE S. JOIIANNE ET PAULO ,stus est, Diu exsilium illico ablegatus, suffectusque Menas vir sanctimonia de doctrinae praestantia clarissimus. Quae omnia Pontifex Agapetus per encyclicas literas ad Orientales episcopos inscripta renunciavit. Quum autem in Italiam reditum cogitaret, repentino morbo correptuS, Vita functus est, ejusque corpus Romam deinde tranStatum, in basilica Vaticana sepulcro tradituri fuit. ΙΙΙ. Anno sexcentesmo decimoquinto alium sanctorum Johannis QPauli presbyterum Romanum Pontificem electum fuisse plerique ecclesiastici auctores observant , nimirum DeuS dedit cardinalem, cui sanctus Gregorius Magnus profatum diploma nuncupavit, Qui in secunda synodo Romae habita suffragium tulit hunc Cardinali Baronius, ut notat in ejus vita Augustinus Oldoinus apud Ciaconium, non hujus tituli preS-byterum, sed subdiaconum arbitratur. Erat DeuS- dedit vocabulum ex nomine e verbo compositum ,

ac ea aetate frequens, ne quis putet novum ac inusitatum huic Pontifici nomen fuisse : epistolam enim dirigit Aurelius Cassiodorus ad Deusdedit scribam Ravennatem, S sanctus Augustinus ad uorumultdeum aliam inscripsit. Verum inter illustria hujus Pontificis gesta illud prae omnibus hominum memoria dignum est , quod quum urbs Roma elephantia morbo miserrime afflicta laboraret, de prinsenS

140쪽

EORUMQUE BASILICA CAP. X. I Issens sanctissimus Pontifex visitaret aegrotos , unum ex illis deosculatus, divino miraculo pristinae fanitati restituit. Exstat inter ejusdem scripta fragmentum untaxat apud Gratianum unius epistola ad Gordianum in Hispania episcopum de viri ac mulieribus, qui proprios liberos e facro lavacro suscepissent, quos ex praedecessorum sententia a carnali copula jussit omnino abstinere. Praefuit apostolicae sed juxta sancti Antonini chronologicam numerationem annos duos & dies viginti. Alios Romanae ecclesiae cardinales, qui ex titulo sanctorum Johannis Pauli ad Pontificatum assumpti fuerunt, nimirum Cencium Sabellum, qui Honorii III accepit nomen, Stephanum Albertum Innocentii Ι , Hadrianum Florentium Hadriani VI. Alexandrum Mediceum Leonis XI. de Camillum Burghesium Pauli V., inferius Opportuno loco numerandos

hic mereo, quum nempe de singulis hujus tituli cardinalibus sermo redibit, quorum praeclara gesta summatim describam. IV. At quia de presbyteris, sacrisque ministris, qui olim basilicae sanctorum Johannis e Pauli famulati sunt, verba facimus, huc spectat vetus in basilica sancti Pauli exsculptus lapis in ,

nave ab ara media ad conversionem usque sancti Pauli inter secundam Sc tertiam columnam Osi tus, qui, ut notat inscriptionum basilicae collector Cornelius Margarinus num 396. suppresso tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION