De sanctis martyribus Johanne et Paulo, eorumque basilica in urbe Roma vetera monimenta

발행: 1707년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

O DEIS IOHANNE ET PAULO, nomini annum praesert quingentesimum tricesimum hujus pars est: Hic requiescit Romanus In pace DF. V. iri. Iunii altera inversa his notis: Locus Donati mansionarii

Sanctorum

Iohannis in Pauli Satis his constat inter ministros , quos habuit sanctorum Johannis lauti basilica , etiam man narios fuisse. Mansionarii , ut habet abillonius

in suo commentario ad ordinem Romanum capite quarto, necnon Thomassinus in tomo primo libro altero capite centesimotertio, sacrarum aedium custodes erant, sive aeditui vel matricularii ad eas ornanda atque emundandaS, aliaque necessaria praestanda designati, mansionarii ideo appellati, quod mansionem seu aedem ecclesiae adjunctar habebant. Apud Gregorium Magnum libro tertio dialogorum capite vicesimoquarto dc quinto Abundius mansionarius de custos promiscue nuncupatur. Erant hi, teste Anastasio in vitis Benedicti IIIo, Johannis V Gregorii V. Pontificum,

142쪽

EORUMQυc BAsILICA CAP. X. Iis quibus etiam reliquiarum S phylacteriorum cura incumbebat, necnon clavium ecclesiae, ut recte monet Leo Ostiensis in chronici libro secundo capite tricesimoquarto . Frequens est apud ecclesiasticos scriptores an onari nomen prae aliis enim apud Carolum angium in tabulario Casauriensi, cujus late memini in libro primo de sancto Clemente Papa dc martyre capite sexto sequentibus, chartam anni nongentesimi septuagesimi- quinti subscribit Scambertus presbyter monachuS de mansionariMS. V. Supersunt hic adnectenda sancti Gregorii Pontificis cultus, honori argumenta, quibus sanctorum Johannis e Pauli basilicaria cproximum monasterium amplissime cumulavit. Primum est praediorum omnium, quibus monasterium fruebatur, approbatio, unde illa apostolico, quod exhibui , diplomate eidem perpetuo adjudicavit. Alterum suppeditat homilia tricesimaquarta super euaUgelia, quam ad populum Romanum Dominica tertia post Pentecostem super euangelium Lucae capite decimoquinto in hac basilica recitavit. Tertium litaniarum septiformium indictio, quas Romae ad luem avertendam indixit, ubi populum in septem classes distribuit, eumque in bilemni supplicatione e septem praecipuis Urbis ecclesiis egredi jussit . Has inter sanctorum Johannis c Pauli basilica enumeratur, unde pro una

143쪽

116 DE S IOHANNE ET PAULO , litaniarum indictione infantes M pauperes , 5 pro altera monachi procedente egrediebantur. Pri rem refert Gregorius Turonensis in libro decimo historiae Francorum , ubi earum ordinem ita describit: se Clerus igitur egrediatur ab ecclesia san-

si storum Cosma Damiani cum presbyteri re- gioni sextae M omne Vero abbates cum monachis suis, ab ecclesia sanctorum martyrum Gervasit de, Protasti cum presbyteris regioni quartae. Omnes abbatita cum congregationibus, suis egrediantur ab ecclesia sanctorum Marcel- , lini e Petri cum presbyteris regionis primae. V, Omne infantes c pauperes ab ecclesi anctorum Nar pum obannis es Pauli cum D presbyteris regioni secundae , Omnes vero laici ab ecclesia sancti pro- , tomartyris Stephani cum presbyteris regionis, septimae. D Omnes mulieres viduae ab ecclesia sanctae, Euphemiae cum presbyteris regionis quintae. , Omnes autem muliere conjugata ab ec-- clesia sancti martyris Clementis cum presbyteris

144쪽

Alterius indictionis testis est idem sanctus Pontifex in sermone de tempore mortalitatis libro secundo inter ejus epistolas edito, quem habuit in basilica sanctae Sabinae, ubi collecti populi coetum hoc ordine procedere jubet: D Litania clericorum exeat ab ecclesia diviri Johannis Baptistae se Litania virorum ab ecclesia beati martyris, Marcelli

di, Litania monachorum ab ecclesia beatorum , Martyrum obannis in Pauli., Litania ancillarum Dei ab ecclesia beato-di, rum martyrum Cosm e dc Damiani. D Litania feminarum conjugatarum ab ec se clesia beati primi martyri Stephani. Litania viduarum ab ecclesia beati maris tyris Vitalis is Litania pauperum infantiurn ab ecclesia, beatae martyris Caeciliae. VI. Quartum honoris argumentum Xhibet statio tertia die Veneris a magno jejunio, quam inter alias singulari nota huic basilicae adsignavit. Id quoque ex antiquo indice sollemnium collectarum, d stationum sanctae Romanae ecclesiae X duobus membranaceis codicibus deprompto observavit abillonius, quem etiam in toni secundomuses

145쪽

118 DE S. JOHANNE ET PAULO , musti Italici in lucem emisit. De statione haec verba sunt: is Feria sexta post quinquagesimar se collecta ad sanctam Luciam in septem soliis.

se Statio ad sanctos obannem in Paulum . Et de collecta haec habet se Dominica quinta fe- Moia sexta collecta ad sanctos obannem in Pau- lum. Statio ad sanctum Stephanum in monte es, Coelio. VII. Hic autem rerum dignitas exigit, ut de statione, collecta, quae sanctorum Johannis d Pauli basilicae tot ab hinc saeculorum decursu

adscripta sunt, deque celebris adeo sacrae antiquitatis monumenti consuetudine in medium aliquid proferam. Stationis vox ambigua aliquando pro jejunio voluntario, quandoque pro statu orantium usurpatur. In utraque significatione passim apud

Tertullianum, aliosque veteres scriptore Occurrit: attamen in praesentiarum pro populi frequentia ad locum indictum, nempe ad ecclesiam accipitur in qua, ut antiquorum O fuit, clericorum processio statis diebus ad statas preces faciendas consistere solebat. Vetus quippe in Urbe ritus fuit, ut certis diebus Romanus clerus supplicationis caussa in aliquam conveniret ecclesiam, ubi sacra ferent, divinaque ossicia celebrarentur Cleri Romani processionem, uti luculenter distinguit abillonius in Commentarii ad ordinem Romanum capite quinto, duplicem faciunt auctores, sollemner

146쪽

EORUMQUE BASILICA CAP. X. 1 Is

scilicet, privatam haec si quum unusquisque privatim in locum indictum se recipit, sicut etiam hodierna viget consuetudo : sollemnis vero, quum sollemni ac publico ritu facras canendo preceSIOntifex aliique ecclesiastici ordinis viri eo se conferunt. Sollemnes hasce processiones collecta princedit, nempe clericorum in una ecclesia coadunatio, ut inde quasi agmine facto in locum stationis procedatur, ita sortassis dicta, quod in loco clerus cum populo ad processionem peragendam colligatur; quemadmodum illam explicavit sanctus Hieronymus in epitaphio sanctae Paulae, aliique scriptorum nonnulli. Sed quia in loco, ubi collecta fit, ante processionem super populum oratio sunditur, hinc est, quod ejusmodi orationes etiam collectae nomine appellantur , sicut illas appellaverunt celeberrimi auctores Alcvinus, Hugo a sancto Victore, alfridus, ceterique antiquorum. Fieri selebant hae colleisti quadrages mali praesertim jejunio , desin singulis quatuor temporum triduis, ut hodie quoque in missalibus notantur , propterea quod illis diebus sellemnis processio consueverat celebrari. Harum auctorem praecipuum ,

ut observat Cornelius Schultingius in bibliothecae ecclesiasticae tomo secundo, parte secunda , capite septimo , Gelasium Pontificem plerique putant qui de sacris ritibus scripserunt, easque ad missarum sollemnia totius anni composuisse. Ut

147쪽

11 DE S.IOHANNE ET PAULO, VΙΙΙ Ut vero ad stationes redeam, unde oratio diverterat, illas Gregorius Magnus antea vaga certi Sue ecclesiis minime addictas in suo sacramentario fixas constituit ut loquitur Johannes Diaconus in ejus vita libro tertio capite duodevicesimo , per basilicas 'eatorum mar-

tyrum coemeteria ordinavit. Primitus autem,

quod erudite notat abillonius stationes illarinstitutae fuerunt vel ob sanctorum martyrum natalitia, vel ob dies publicae processionis aut misia

sacratiori tempore celebrandae etenim illa ob sanctorum martyrum natalitia in eorum memorii ac coemeteriis, hoc est basilicis super eorum sepulcra aedificatis ordinabantur: unde quum omnibus innotescerent Sanctorum festivitates ac memoriae, ideo stationum diem Sc locum in sacramentariis constitui necesse non erat, nanque in illis qua cunque propriae Sanctorum missae habebantur, publicas exigebant stationes. Aliorum tamen dierum stationes , quadragesimae, quatuor temporus , adventus, similium quum incertae forent, eas designari oportebat, nequa oriretur dubitatio ad quamnam ecclesiam pro publica statione esset procedendum quamobrem Pontifex Gregorius Magnus certis illas diebus, ut omnibus palam fierent,

in sacramentario ordinavit, cin basilicis Urbis

148쪽

Alia basilicae sanctorum Iohannis es Pauli

monumenta.

ONUMENTUM de hac basilica tam illustre quam antiquum memorat Petrus Mallius de rebus sacri gravis in primis auctor sanosti Petri canonicus in suo codice, cujus partem Iohannes abillonius m tomo secundo musti Italici typis vulgavit, necnon JO-hannes Diaconus in libro de basilica Lateranensi ibidem etiam edito, ubi patriarchalium in Urbe a basilicarum mentionem agunt , quibus adscripti presbyteri cardinales per septennarium numerum distributi in illis singillatim diuturnum missae pensum solvebant. Quinque Urbis patriarchales basilicae enumerantur, LateranensiS nimirum, cui septem episcopi cardinales addicti erant, Vaticana, sancti Pauli in via Ostiensi, Liberiana, quam etiam sanctae Mariae ad praesepe ac sanctae Mariae majoris nomine vocant, de demum sancti Laurentii in agro Verano, quibus undetriginta cardinales presbyteri adscribebantur . At patriarcbales ideo

149쪽

11 DEIS IOHANNE ET PAULO, mmcupari mos fuit, vel quia iis adjuncta erant palatia sive patriarchia, vel quia utpote sine titulo proprize Romani Pontificis erant, quum desinitum populum non haberent, sed omnium censerentur,

vel quia denique totidem patriarchales sede pro quinque praecipuis Catholici orbis patriarchis repraesentent. In his antiqui septem episcopi , de vigintiocto presbyteri cardinales per hebdomadar septennario ordine divis sacrum celebrabant Inter illos basilicae sancti Laurentii extra Urbis moenia adscriptos , presbyter cardinalis sanctorum Iohannisi Pauli his verbis a Mallio memoratur: D Cardinales septem patriarchalis ecclesiae sancti, Laurenti soris murum hi sunt: Sanct e Praxedis, is sancti Laurentii in Lucina, sanctae Crucis in Jeri rusalem, sancti Stephani in monte Coelio , fanis oram Iohannis is Pauli, de sanctorum qua

m tuor Coronatorum.

II. Alia insuper illustris memoria occurrit de hac basilica apud antiquum Cenci Camerarii codicem, quem etiam abillonius de re iteraria ubique locorum meritus meliori luce donavit in ejusdem muset Italici tomo secundo , de quo Onu-phrius haec praefatur Codex censuum inscriptus se a Cencio diacono cardinali fractae Luciae in , se Orphea, sanctis Romanae ecclesiae camerariose sub Celestino ΙΙΙ. In eo cum omnibus sancta, , Romanae ecclesiae redditibus,vectigalibus d censibus

150쪽

si sibus ab eodem Cencio summa diligentia cum si singulorum publicis instrumentis in unum reda-- ctis, vetustissimus etiam ritualis sive caeremo, nialis liber descriptus est, in quo sanctae illius, venerandae vetustatis puritas ciuinceritas, at- si que Romanae ecclesiae in tractandis sacris, Wre , divina celebranda summa cura e observantia, inspicitur . Haec nuphrius . Inter ejusmodi redditus, sive Romanae ecclesiae vectigalia presby terium legitur, quod erat quaedam pecuniae summa aut eleemosyna, quae olim pluribus Urbis tribuebatur ecclesiis prae quibus sanctorum Iohannis cPauli basilicae presbterium pro thuribulo erogari

auctor Cencius testatur.

III. Idem Cencius jam ad Pontificatus apicem Honorii ΙΙΙ. nomine evectus plura Sc amplissima dedit in sanctos Martyres, in eorumque basilicam maximi honoris argumenta. Ad basilicam quod attinet, hic olim Pontifices sedem habuisse auctorum aliqui tradiderunt, ut notant Lucius Faunus in libro tertio, itondus in libro primo Romae instauratae quinam vero hi fuerint Pontifices, obscurum est ego tamen inter illos Honorium ΙΙΙ.fuisse conjectura sum auguratus. Nemo enim ignorat, qui Romanas callet antiquitates, Honorium Pontificem palatio in Aventino, ubi aedem habebat, una cum sanctae Sabinae basilica sanctum Dominicum ordinis Praedicatorum fundatorem dona-

SEARCH

MENU NAVIGATION