De sanctis martyribus Johanne et Paulo, eorumque basilica in urbe Roma vetera monimenta

발행: 1707년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

a1 DE S IOHANNE ET PAULO, Carra cardinali post Sixto V. Pontifici nuncupationem inscribit , ubi profitetur se illum gravissima

ejus auctoritate permotum ejuSque cohortationibus confirmatum emittere in lucem palam enim

sunt omnibus ejusdem Sixti apostolicae literae in limine hujus voluminis evulgatae, ubi Pontifex doctissimi operis laudem reser in Antonium cardinalem, qui illud uti Catholicae ecclesiae perutile magnopere commendaverat. Deinde Antonii Carrasae in apparatu ad annales amplissime meminit, ubi eum summis laudibus cumulat, quod multo labore ac studi ut erat graecis clatinis literis peritissimus' graecam septuaginta duorum interpretum editionem jam pene antiquatam in lucem vindicaverit, eandemque latine redditam non minori labore emendatam ac perpolitam edendania curaverit Demum in Om tertio annalium gravem illius obitus casum plurimo sensu dolet, ibique in ejus praeconia effusus velut in compendium redigit optimi viri virtutes Romae e vita cessit de re literaria, de de Catholica ecclesia egregi meritus anno millesimo quingentesimo nonagesimoprimo , jusque corpus in ecclesia sancti Silvestri ad montem Quirinalem sepulcro donatum fuit hisce tantum notis pro epigraphe positis: Antonii carrose S. R. E. presbieri cardinalis sepulcrum.

242쪽

XXVII. Nicolaus de Pelleve Gallus patria Rothomagensis, senator Parisiensis, supplicur libellorum in curia magister, deinde abbas sancti Remigii Remensis , hinc ex infula Ambianensi ad

Senonensem archiepiscopatum , demum ad Remensem translatus , mox instante Carolo X. rege a Pio, presbyter cardinalis titulo sanctorum Johannis, Pauli creatus est . In Romana curia regnorum Scottae, Miberniae , necnon clericorum sancti Hieronymi patrocinium suscepit. Ante purpuram nuncii apostolici munere Paulo IV. Pontifice functus est apud Mariam uisiam Mariae Stuartae Scotia reginae matrem, tumultuantibus pro religione totius Scotiae populis.

Post reditum regiis sigillis, atque Aleiaconio duci

Caroli regis fratri regendo praeficitur. Obiit Lutetiae Parisiorum in archiepiscopalis ecclesiae Sennonensis palatio anno supra millesimum quingentesimo nonagesimoquarto, ejusque corpuS Remos delatum in majori ecclesia terrae mandatum fuit. Alexander Mediceus Florentinus Leonis X. 5 Clementis VII. Romanorum Pontificum On- sanguineus ac assinis, Cosmi Magni Etruria ducis ad Pium V orator accessit . Pistoriensis primum episcopus, mox ad Florentinum archiepiscopatum promotus , adhuc archiepiscopus a Gregorio XIII. in ordinem presbyterorum cardinalium cooptatur, cinter plures, quibus praefuit, sanctorum

243쪽

Σ1 DE S. JOHANNE ET PAULO , Johannis QPauli titulum optavit. A Pontifice Clemente III ad Henricum IV. Francorum regem legati munere missus , ut illum in ecclesiae gremium reciperet, commisi e legationis provinciam felicissime perfecit. Hinc Clemente e vivis sublato, ex Praenestino episcopatu, sancto Philippo Nerio divino afflato 1piritu ampridem augurante, ad Pontificatum Leonis XI. Omine assumptus brevi viginti, septem dierum imperio plures an-nOS, quos merebatur, implevit . Extremus fuit Mediceae gentis Pontifex, quae minore centur anni curriculo quatuor Romanos Pontifices sedi apostolicae dedit Alexander Algardus sculptor celebris, Roberto baldino cardinale eius rore pronepote jubente, monumentum ejus corpori egregie elaboratum exstruxit in Vaticana basilica, quod hodie contra illud spectatur item pernobile Innocentio H. Pontifici cui Catholicus orbis suam libertatem ab irruente Turcarum tyrannide auro dc precibus comparatam aeternum debebit a I vio Odescalco Bracciani duce fratris filio aedificatum

eique haec legitur subjecta sepulcralis inscriptio: Leoni XI. Medici

Florentino Pont Opi. Max. saeui ad summam ecclesiae Dei

Felicitatem

244쪽

εORUMQUE BASILICA CAP. XV. a 3 tensus magis quam datus Christianum orbem Ereti xxv O dierum titia,

Et longo annorum moerore

Complevit. Robertus cardinalis Maidinus Ex sorore pronepoFGrati animi monumentum Pinuit. Obiit anno aetatis suae αἰ x. v. kalendas Maii

XXVIII. Johannes-baptista Castruccius Lucensis Vaticana basilicae canonicus, Sixti V. supplicum libellorum praefectus, mox archiepiscopus Teatinus, dein Romana purpura ab eodern Pontifice decoratus, Clemente VIII sedente, titulum sanctorum Johannis, Pauli adeptus est. Alexandro Riario cardinale fatis functo, signaturae justitiae praepositus , hinc in maximis Romana ecclesiae negotiis adhibitus, demum Lucae post decennium supremum diem obiit, in aede sancti Francisci tumulum habuit, cui hoc exstat suppQ- situm sepulcrale elogium;

245쪽

ii 4 DE S. IOHANNE ET PAULO , D. M. Abanni-baptis. Castruccio Lucensi Tituli Sanctorum obannis in Pauli Presbtero cardinali, Signaturaejustitiae

Sanctissimi Domini Uri

Praefecto. Augustinus Cusanus Mediolanensis protO-

notarius apostolicuS, ex clerico camerae generalis auditor, mox a Sixto . in diaconorum cardinalium numerum , deinde presbyterorum adlectuS, titulo praefuit sanctorum Johannis N Pauli. Clementem VIII. Ferrariam adeuntem comitatus est, unde Mediolanum profectus, ibi vehementi exhaustus morbo brevi e mortalium cietate excessit. Vir fuit religione ac doctrina clarissimus, chorum integritate admirabilis . Corpus in ecclasia sancti Barbarae sepulcro traditum suit, ubi pra secti hospitalis haeredes hanc ejus memoriae Uigraphem posuere:

246쪽

ΕoχυMQUE BASILICA CAP. XV. Is Augustinus C anus De collegi f. C. Mediolanensis

Ecclerico er auditore Camerae apostolicae Presbter cardinalis, A concilio Tridentino interpretando, A confultatione episcoporum, Ac minorum Conlaenivalium Corrector, Vist summa in Deum religione, Ac in pauperes pietate, Annum aetatis suae Sexagesimum sextum agens,

Relicto fui saerio, In patriae nux x. Octobris M D IC. etita migravit

Praefecti hospitalis M.

Haeredes

Cardinali inuit optime merito Grati animi

247쪽

O 6 DE S IOHANNE ET PAULO , XXIX. Octavius Aquivivus Aragoneus Neapolitanus utriusque signaturae reserendarius, dein Viterbii ac Patrimonii praefectis, necnon , Pontificia domus magister, a Gregorio XIV. diaconus cardinalis sancti Georgii in Velabro renunciatus est: mox in ordinem preSbyteroruri tarelatus, titulum sanctae Mariae de Populo, quo dimisso, alium sanctorum Johannis QPauli optavit . A Clemente VIII. Aventonensi legatione donatus, celebri apparatu in urbem illam ingressi sum habuit, quem gallice scripsit Johannes Ferat

dus, ejusque copiam mecum perhumaniter communicavit vir Cl. Antonius canonicus anfelicius alibi ob notam literarum peritiam merito laudatus. Toto enim clericatu, regularium ordinilvis stipatus, praeeunte archiepiscopo Francisco Maria Taurusio congregationis Oratorii Romani ampridem presbytero, deinde in cardinalium collegium adscito, necnon aliis urbis magistratibus ingressus est. Inter episcopos, aliosque illustris notae viros, qui legatum comitati sunt, legi Antonium G1annotium Patavinum secundum Urbinatis ecclesiae archiepiscopum, quam in metropolim ius IV. erexerat, ibique pro-legati munus implevit Arcubus in triumphi speciem , adpositis passim inscriptionibus, legati ingressum Aventonense Ornarunt, quas omnes sedulo Ferandus collegit. Moneta cum ejus familiae insignibus toto legationis tempore X-

248쪽

EORUMQUE BASILICA CAΡ. XV . ii cusas fuisse, monetae ipsae, quae adhuc supersunt, testantur. Quum autem summa omnium laude , legationem expleverit, Neapolitanae ecclesiae archiepiscopatu, Alphonso Gesualdo amplissimo cardinale rebus humani exempto, a Leone XI. Pontifice decoratus, ejus pol sessionem iniit Paulo . sedente, ibique sibi commissam ecclesiam verbo de exemplo, doctrina, consilio strenue administravit. Praeter hurnanarum literarum , quaSAEUO-litas vocant, cognitionem, quibuS magnopere X- cultus fuit, graecas etiam literas calluit, ac in fanctorum patrum libris assidue versatus , ecclesiastica eruditione mirum in modum excelluit Commendatur Octavius cardinali a profusa ejus in eleemosynis erogandis liberalitate, ceterisque, quae virum ecclesiasticum decent, Virtutibus. Contracta demum aegritudine d morbo ingravescente animam egit Neapoli anno millesimo sexcentesimo duodecimo, suique testamenti exequutorem Johannem Paulum Sanfelicium virum integritate ac prudentia

spectabilem designavit. Nuper prae manibus habui Andrea Matthari Aquivivi volumen illustrium is exquisit Marum disputationum, cuju praefationem Julius Bellus Justinopolitanus ad Octavium ,

Aqui vivum cardinalem archiepiscopum Neapolitanum inscribit. jus corpus in metropolitana ecclesia sepulcrum habuit, in cujus pavimento haec aere& marmore circumOrnata jacet inscriptio:

249쪽

218 DE S IOHANNE ET PAULO Octatio quivio Aragonio Cardinali Archiepiscopo Neapolitano,

Furpura in literarum maxime graecarum

Ornamento ,

Majorum decora adepto,aeuae fueruη e republicambrisiana, In Ponti iis praecipue comitiis, Atque in tentonense legatione 2uum arderet provincia civilibus discordiis, Arderent bello Galliae,

Strenue cuncta exsequuto, In omni ita

Singularem magni consilii, Excelsi animi laudem promerito. D. Franciscus AquiῬitus marcbio quivivae Ex D. Iosia nep te duce Hadriansrum X P. Pronepos posuit. Obiit anno falutis, DC XII.

Vivit hodie ei inclyta ejus familia Franciscus Aquivivus Cardinalis a Pontifice omnium maximo CLEMENTE XI. assumptus, nuper apud Hispaniarum regem sedis apostolicae nuncius, qui prudentia animi magnitudine majorum exempla aemulatur. Petrus

250쪽

XXX Petrus Aldobrandinus Romae natus, origine Florentinus, Clementis VIII. fratris filius, florenti adhuc aetate a patruo Romano Pontifice inter diaconos cardinale purpura ornatus, deinde inter presbyteros adlectus, prae aliis sanctorum Johannis 5 Pauli titulo praefuit. Vir fuit alacri animo, vastamque acri imperii molem patrui nutu cum eo sustinuit Ecclesiastici exercitus legati nomine imperator , errariensem ditionem sine ferro de sanguine acquisivit, Romanae ecclesiae restituit Signaturae brevium praefectura, iamerariatu munere auctous, mox in Galliam ad Henricum IV. regem sedis apostolicae legatus, necnon ad Emanuelem Sabaudine ducem accessit, quos

pacis vinculo felicissime conjunxit. Hinc Ravennatis ecclesiae archiepiscopatu insignitus, post Clementis patrui obitum praesens illum administravit. Demum episcopus Sabinens Romae obiit, regorio V. in Pontificem electo, ejusque corpus in aede sancta Maria super Minervam in majorum pernobili sacello tumulo traditum fuit. Camillus Burghesius Romanus, origine Senensis, inter abbreviatores a Gregorio XIII. cooptatu , ex utriusque signaturae referendario , Liberiana basilicae vicario Bononiensi pro-legatione auctus est, .camerae apostolicae auditor renunciatus . Apud Philippum II. Hispaniarum regem extra ordinem Pontificis nuncius, in reditu Romam

SEARCH

MENU NAVIGATION