장음표시 사용
211쪽
18 DE SO. IOHANNE ET PAULO , Andoinus ubertus , quem alii Androinum vocant, Pontifici5 Innocentii Ι fratris filius Gallus, patria Lemovicensis ex Parisiensi primur , mox Antisiodorensi antistite Magallonensem ecclesiam regendam suscepit. Hinc ab Innocentio patruo preSbyter cardinalis titulo sanctorum Johannis, Pauli creatus est, dein ad episcopatum Ostiensem translatus Auctor fuit Andoinus xenodochii Avenione in pontis capite positi, cujus insignia supra fores collocata lapidi insculpta spectantur. Necnon collegium Magallonense Tolosae aere suo aedificandum curavit Evita exemptus est A venione anno millesimo trecentesimo sexagesimotertio , dc cadaver apud Carthusianos illae novae
cum hac inscriptione ipso mandante, iuxa monumento sepultus est:
Lapide sub hoc modico jacent omnia iscera Dicti Ostiensis A. dum livebam in vita mea XII. Guillelmus Sudre Gallus Lemovicens clarissimus ordinis nedicatorum alumnu ex
Tolosano provinciali primum acri palatii apostolici lector, deinde episcopus Massiliensis, postea
ab Urbano . inter presbyteros cardinales titulo sanctorum Joharinis, Pauli cooptatus, demum in numerum episξoporum adlectus, Ostiensem dc Velitrensem ecclasias obtinuit . Putant nonnulli Guib
212쪽
LORUMQUE BASILIC . CAP. XV. 181
Guillelmurn hunc cardinalem Neapolitana lega tione functum fuisse ad discordias, quae inter Tarentinum principem, Andriae ducem ortae erant , dirimendas Obiit de re literaria egregie meritus anno millesimo trecentesimo sePtuagesimotertio , de corpus Avenione in templo ordinis Praedicatorum sepulturae traditum fuit Simon de Borsano Mediolanensis legum doctor insignis a Gregorio XI. Pontifice primunta archiepiscopatu Mediolanensi, mox Romana purpura titulo sanctorum Johannis Sc Pauli decoratur. Gregorio e vivis sublato comitiis Pontificiis interfuit, dc pro Urbano VI. suffragium tulit verum
paullo post ab illo defecit, Clementis ΙΙ.
pseudo-Papae partibus adhaesit, in cujus obedientia fato cessit Niciae, ubi sepulcrum accepit. XIII. Diro itaque schismate Romana ecclesia obruta miserrime quassata opera praesertim Roberti ex comitibus Gebennensibus presbyteri cardinalis , qui Clementis VII nomine contra Romanos Pontifices sedit , nonnulli etiam pseudo- cardinales creati sunt. Hos inter quos ClemenSassumpsit, titulum sanctorum Johannis, Pauli adeptus est primo uterius seu Cuncterus Gometii de Luna Hispanus ex Aragonia episcopus Palentinus, qui cardinalium ordini ab Urbano VI. adscruptus oblatam respuit dignitatem, quam deinde a Clemente seudo-Pontilice gratam acceptamquς
213쪽
18 1 D SS IOHANNE ET PAULO habuit cum titulo sanctorum Johannis de Pauli, se pro cardinale ac sedis apostolicae legato in Hispania gessit, pro Clemente contra Urbanum partes acerrinae propugnavit . E vivis in Hispania abiit in eiusdem Clementis obedientia anno supra
millesimum trecentesimo nonagesimoprimo.
Sequitur Johannes Flandrinus Gallus archiepiscopus Auxitanus, quem preSbyterum cardinalem titulo sanctorum Johannis Sc Pauli idem Clemens praefecit . Illum deinde Benedictus XIII. Clementis successor ad episcopatum Sabinensem evexit. Huic licet a collegio suo desertora damnato Johannes constanti animo ad exitum usque vitae fidus comes adhaesit, Eu in ejus obedientia ante concilii Constantiensiis sententiam mortalitatem exegit.
XIV. Idem Clementis successor Petrus de Luna Aragonius Benedicti XIII nomine pseudo- Pontifex, qui Romanae ecclesiae schisma ad modunn confirmavit, suos etiam habuit seudo cardinales, inter quos Petrus Blani sive lavi natione Gallus patria Gaballitanus dioecesis Mimatensis,Urbani V. Pontificis gentilis, utriusque juris doctor celeberrimus, referendarius apostolicus. Hunc Benedictus diaconum cardinalem sancti Angeli adlegerat, quem in schismate pertinacem deseruit. Intersuit concilio Pisano ac suifragium tulit pro Alexandro V., a quo inter presbyteros cardinales adnu
214쪽
ΕORUMQUE BASILICA . CAP. XV. I 83meratus, sanctorum Johannis de pauli titulunti accepit. vita migravit AVenione, in ecclesia monasterii sancti Andreae extra iam terra mandatum fuit, ejusque tumulo plura Gothicis literis incisa sunt carmina , quae in ejus vita Ciaconius cxscripsit. Thomas Brancatius Neapolitanus Johannis XXIII. Pontificis sororis filius Tricaricensis episcopus, ab Johanne avuncul inter presbyterorum cardinalium numerum relatus est titulo sanctorum Johannis Sc Pauli Romae supremum diem obiit S corpus Neapolim translatum , Onditum fuit in monumento, quod illi, reliquis nobilissima sua familiae cardinalibus Octavius Bran-catius in ecclesia sancti Angeli ad Nidum aedifi
XU. Dominicus Ram Hispanus Aragonius vir singulari prudentia .literis praeditus Oscensis primo, mox Illerdensis, deinde Tarraconensis antistes renunciatus est. Post obitum Martini Arago-hia: regis, qui sine prole humanis rebus valedixerat, primus fuit Aragonensium judex constitutus in tribuenda dubia regni successione Ferdinando hujus nominis I. Castellae infanti, XXII. Aragoniae regi cujus nomine functus est oratoris munere in Neapolitano Sc Castellae regnis , de Siciliam pro-regis Officio rexit Martinus V Pontifex tanti Viri fama peri notus, eum presbyteris cardinalibus titulo
215쪽
i8 DE S IOHANNE AE PAULO, titulo sanctorum Iohannis QPauli adscripsit. Martino fatis functo Eugenii IV. intersuit electioni, a quo Portuensem sanctae Rufinae episcopatum recepit Romae vita cessit plenus dierum, de in Lateranens basilica hac inscriptione tumulo
adposita sepultus est: Hic jacet Re pendiissimus in Christo pater
Et dominus, Dominus Dominicus Ram Episcopus ortuensis Sanctae Romanae ecclesiae cardinalis Tarraconensis nuncupatus aeui obiit anno Domini
Mense Aprilis, Aetatis suae centesimo Vel circa. Petrus Schoombergus Germanus ex canonico Bambergensi, Herbipotensi a Martino V episcopus Augustanus adlectus, in academia Bononiensi vir apprime doctus, eloquentia Sc prudentia nemini secundus , concilio Basileensi adsuit, Imperatori Friderico ΙΙΙ. admodum harus. Ab eodem tria, Galliam missus, composuit c in concordiam redegit disceptantes inter se Angliae Galliaeque reges ,
216쪽
EORUMQUE BASILICA . Ap. XV. 18 1ac Burgundiorum ducem pacem quoque conciliavit inter ducem lavariae principes . Hinc ab Eugenio IV. inter cardinales adnumeratus , titulum
primo sanctorum Johannis QPauli, deinde sancti Uitalis optavit. Obiit vir optimus in arce Di- lingensi anno millesimo quadringentesimo sexagesimonon , Sc corpus Augustam translatum , ibidem ante aram sancti Victoris conditum est. jus
familiae insignia, quae habet laconius, ante illa Latini Ursini cardinalis in hac basilica coloribus expressa adhuc distinguuntur, etsi hodie pariete
superalbato deleta. XVI. Latinus Ursinus Romanus legum doctor clarissimus episcopus primo Compsanu , deinde archiepiscopus Barensis, postea Tranensis, a Nicolao V. Pontifice in cardinalium collegium titulo sanctorum Iohannis c Pauli relatus est.
Paulus ΙΙ. perpetuum archiae Anconitanae legatum nominavit, 3 Sixtus IV. Romanae ecclesiae camerariatus auxit ossici , eique summam sedis apostolicae negotiorum commisit. Legatus etiam Massam Trabariam, Bononiam ac Falfensem prinfecturam rexit, necnon archipresbyter basilicam Lateranensem, quam ampridem Angelotius Fus cus ab Eugenio IV., cui admodum chartis fuit, in
purpuratorum ordinem cooptatus administraverat.
Hujus inclyta familia avelli vetustissima gaudet nobilitate, e qua in utroque ordine illustres viri
217쪽
i 8 6 DE S. JOHANNE ET PAULO , prodierunt, quos inter enumeratur Paulus Fuscus Ravellensis antistes doctrinae elegantia notissimus, hodieque Neapoli vivit Franciscus Fuscus illanus
ob virtutum decus, Sc bonarum artium praestantiam omni laude cumulandus, quem honoris existima tionis caussa nomino Archipresbyteratu itaque Latet anens Latinus decoratuS, mox ecclesiae Albanensi, hinc Tusculante episcopus praefuit. Urbinatem anno ultra millesimum quadringentesimo quinquagesimo uti commendatarium duorum prope annorum spatio exisse, ejuSdem Vetera monumenta testantur Ecclesiam Sc monasterium in Urbe sancti Salvatoris in Lauro magnifice exstruxit, iisque canonicos Regulares fandi i Georgii in Alga dote amplissima constituta donaVit, quorum consuetudine mirum in modum delectabatur. Bibliothecam multorum librorum copia insignem huic coenobio
legavit, quae in deplorabili Urbis depopulatione
flammis consumpta est Barolum Apuliae urbem legatum Pii II Pontificis se contulit, ubi Ferdinandum initiatum, ut moris erat, diademate ornatum Neapolitani regni regem declaravit . Auread argentea usa fuerunt numismata in publicum hujus coronationis plausum, Mnuper argenteum vidi m eleganti cimelio Dionysii Marescotti equestri ordinis viri rei antiquariae studiosissiimi, cujus altera facies dextrorsum Latinum cardinalem repraesentat Fordinandi medii sedentis capiti regalem coronam
218쪽
EORUMQUE BASILICA CAP. XV. I 87ronam imponentem, sinistrorsina Barolensem episcopum stantem Pontificalibus indumentis insigni
tum, d circum lemma Coronatus qui legitime certavit altera vero ficies crucem praefert rabcorum more designatam Ierosolymitani regni insigne, cum notis errandus D. G. Rex SI III e, Ierusalem , Hungariae . Clivens duci Ro omni petenti Latinus cardinali una cum Prospero Columna item cardinale iri occursum fuit,ac Polonica insuper legatione functum fuiste Martini Cromeri testimonio firmatur . Romae optimus cardinali SSixto IV. Pontifice e vivis abiit, ejusque corpuS praefata sancti Salvatoris ecclesia sine ulla sepulcrali inscriptione, ut ipse supremis in tabulis mandaverat, tumulum habuit. Octo dies antequam vitain cum morte commutaret idern Sixtus Pontifex omnibus fere Romanae curiae cardinalibus stipatus Latinum aegrotantem invisit, consistorium in ejus cubiculo habuit, de plurium eidem gratiarum munera largitus est. Id exempli genus paucis ab hinc an-iai vidimus in maximo Pontifice CLEMENTE XI., qui Franciscum Nertium Cardinalem doctrina . , rerumque agendarum peritia singularem, virum immortalitate dignissimum magno honoris e dilectionis argumento in summa aegrotatione Pontificio recreavit accessu, necnon Carolum Barberinum cardinalem extremo morbo laborantem sua
est dignatus visitatione. In impluvio coenobii fan-
219쪽
18 8 DA S. IOHANNE E PAULO et Salvatoris in auro Latino erectum hoc exstat monumentum, marmore ejus iugie suppositati Latino cardinali ursino,
Canonici grati animi C. P. C. Anno Domini
XVII. Philibertus, seu ut alii scribunt, Philippus Hugoneius Gallus, Caroli Burgundiae dum
cis nomine pluribus legationibus clarus, episcopus Matisconensis deinde renunciatus, Caroli ducis precibus a Sixto IV. inter presbyteros cardinaleStitulo primum fractae Luci in ilice , mox fanctorum Johannis, Pauli adlectus est . Legatus Patrimonii provinciam rexit, 3 praefuit ecclesiis Andegavens1, ac Eduensi Gn Urbe morbo exhaustus supremiam diem obiit anno ultra millesimum quadringentesimo octogesimoquarto, ejuSque cada ver in ecclesia sanc e Maria de Populo sepulcro sui donatum. Johannes-baptista Ursinus Romanus proto- notarius apostolicus eu camerae clericus, necnon Vaticanae basilicae canonicus a Sixto IV primum dia-
220쪽
EORUMQUE BAs1LICA Ap. XV. 1 8 diaconis , postmodum presbyteris Cardinalibus titulo sanctorum Johannisac Pauli adscriptus est . Post obitum Johaimis baptista Sabelli cardinalis archipresbyteri Liberianae basilica munere ornatus . deinde archiepiscopus Carthaginentem, postea Tarentinam ecclesiam administravit. Legationem in Marchia Anconitana, Bononice, atque in Exarchat Ravennae, necnon in Emilia sedis apostolica nomine obivit. Comitiis Pontificalibus pluries interfuit, o licet Alexandri I. in Pontificem electionis auctor fuerit, ille tamen ad Pontificatum assumptus infenso animo in Ursinos omnes Johannem-baptistam cardinalem in arce fancti Angeli in carcerem conjecit, ubi paullo post emavit animam non sine suspicione Veneni ejusque corpus in ecclesia sancti Salvatoris in Lauro sepulturam
XVIII. Ardicinus de la Porta junior Novariensis Ardicini senioris cardinalis nepos, ex vicario episcopali Florentice ad Aleriensem insulam evectus est. In Pannoniam missus ad Mathiari
regem, mox in Germaniam ad Maximilianum Caesarem, adeo utrique pergratus fuit, ut atrox ac diuturnum bellum, quod inter illos debacchabatur, prudenter extinxerit, principum iratos animos ad pacem revocaverit . Romam reversi
supplicibus libellis referendis ac signandis praefuit. Olomucensem ecclesiam epistopus rexit, hinc ex
