Epistola cleri Gallicani Parisiis congregati, ad sanctissimum dominum dominum nostrum Innocentium papam Undecimum

발행: 1682년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

illas curas Apostolicae mentis, ac Ius Regaliae Erancorum Regibus, totique Regno infixum , prout nostris hominibus insitum, inditumque

est, ab ortu repeterC. - -

Sic nempe inclamant Regii Magistratus 9 Christianissimos Reges jam inde a ClodΟVaeo, ac primis Christianae Religionis exordiis, Ecclesiarum omnium ut pietate filios , ita effu-sssima liberalitate nutritios, & Regia dcfensio ne propemodum Patronos ac Tutores extitis. se; Ea vero quae Ecclesae in fundis haberent, teste Augustino, jure Caesareo, hoc est, Regio obtineri , supremamque eorum omnium potestatem penes Reges esse : Hinc a priscis Lemporibus, vacantium Ecclesiarum Regia manu occupata bona , mox reddita Succesibriabus , nec a Sede Apostolica reprobata , quae huic jura tuendo antiquissimis etiam temporibus Reges prancorum secissent; Praebendas quoque, hoc est nativo sensu, stipendia Cle Ticorum , partem Ecclesiasticae possessionis ac proventus, nec dum a toto discretas, si vacarent Ecclesiae, eodem quoque jure a Principibus collatas; quarum quippe collatio & antiquo jure a solidamassa decidi non posset, & recentioribus quoque juris Pontificii institutis in fructu haberetur : Haec omnia ab antiquo Regibus de se bene meritissimis concessisse Ecclasiam, sane

12쪽

consensisse , jusque illud utriusque potestatis

consensione firmatum , Regiae Majcitati proprium atque congenitum ita coaluisse , ut distra si nequeat: eque vero fas esse, ut Ecclesiae pri mis Francici Imperii temporibus diverso jure haberentur, quas eadem Regia protectione suta ciri , eadem liberalitate ditari, ejusdem Ma-Jestatis reverentia ac potestate contineri certum esset ; Si quid ergo tristioris diversitatis exortum sit , id esse referendum ad illa tempora, que is scissum Regni corpus, Ducumque& Comitum olim innocuo, tunc infausto nomine avulsa ac discerpta membra vix inter se cohaercrent ;Hos enim Principes, Regalibus oceu patis, saepe etiam sine Regum conscientia re laxatis, omnia perturbasset, at postquam Regia potestas distractas Provincias ad sese revoca

vit, & assi ictum diu , dissipatumque Regnum suam demum integre sub uno Capite nobilissi.

mo pariter ac valentissimo sanitatem intellexit, tunc obliterandam, quae laceros artus olim dehonestabat, foedam diversitatem , nec Regio juri ex antiquissimis, receptissmisque Regni Francici legibus nocere potuisse possessionem intermissam, quam & per Principes sibi su ditos diu retinuissent, nec ipsi unquam animo dimisissent ; universasque Ecclesias, non tantum ad decorem, sed etiam ad robur, fir-

13쪽

mamque compagem, eodem denique jure componendas : Neque vero obstare Lugdunense Concilium , quippe quod nec Reges nominet, ex Pontificiis quoque Decretis pro sua Maj state specialiter appellandos, nec de Praebendis loquatur, & alio verti possit; neque a Pontificibus, Regibusve in quaestione Regaliae, cum

de ea maxime ageretur, memoratum aut levia ter saltem indicatum fuerit. Haec utcumque se habent ; neque enim tu bet commemorare quae Antecessores nostri reposuerint , aut litigare est animus coram Vestra Sanctitate pacis negotium tractaturis

haec, inquam, adeo Regiis Magistratibus i

fixa menti sedent, ut a se avelli nulla ratione patiantur,causaque ceciderimus, eorum quoque sententia, qui & aequitatis laude florerent. di in nostrum ordinem estent propensissimi; qua . consensione victus Rex Maximus, satisque stabi conscius, quam ab invadendis Ecclesiarum iuribus abhorreret, jus Regium putat, quod in universum Regnum pene dissu sum , suo

velut cursu undique protendatur, rerum similitudine, parique Ecclesiarum conditione, velut in proclive ductum. Quid hic nobis mentis , SANCTIssi ME PONTIFEX, planὸsmpliciterque dicemus haec neque omnia ulcςrta proponimus, nec ut erronea & fidei re-

14쪽

sulis adversia propulsamus a, ac dispensationi providae locum este censemus, gravissimos sei- licet auctores secuti Apostolicos viros Ante

cessores vestros. Prodeat sane vir maximus , non minus in

sacris Litteris quam in Canonum discintina versatus Innocentius Tertius, atque in simili causa quid agendum sit, doceat : de Regalibus agebatur ; jure autem Regalium multae contineri, quae jam Ecclesiis Regum libera litate remissa sint, certo certius cit: Primum

jus procurationis, sive hospitii, quo Episcopi

Abbatesque Regem domo excipere , tota que cum ipso curiam , publicasque personas

alere certis temporibus ; tum jus exercitus ,.quo certos milites ad Regium exercitum duce

re, eosque alere deberent & quidem occupari a Rege Ecclesiarum bona , non modo, si illae vacassent, verum etiam si Episcopi consueta, quae vocabant, servitia omisissent; ea que omnia ab eodem fonte Regal1um existe se, & perspicuum ex sese est, & ipse Inno centius profitetur. Duo ergo Episcopi a Rego aecusati, quod illius injustu milites abduxis sent, eorum Regalia manu Regia confestim invaduntur, nulla judicii forma; nec tantum Regalia, sed etiam alia bona quaecumque pos fidetent; Id enim juris Regii esse Rex conte

15쪽

Libro primo Epistolarum, Epistola I9O.

Libro tertio, Epistola O. Libro tertio,

Epistola io .debait Episcopi id negare, tum factum excusare, vim Illatam conqueri, grava sisimasque expostulationes deserve ad Innocentium. Qsed ergo tantus Pontifex suscepta, ut decebat, Episcoporum causa, Philippum Augustum aggreditur , multa interminatus, multIsque adhortatus, ne inter Regnum sty Sacerdotium scin datum oriretur ; intentato quoque Apostolicae

censurae metu, nisi Episcopis Regalia, aliaque omnia praeter jus fasque sic enim ferebat

occupata relaxaret : gravis sane causa, in qua Rex Maximus censura cohibendus esse videretur ;sed interim Innocentius ad Episcopos scribit Fraternitati mestrae consulimus bona fide, quatentis eum charissimo Filio non Rege, quanto meislius poteritis , componere Eudeatis; quoniam arcu qui semper es tensius , vires amittit, est nonnunquam Reges metiti vincuntur mansuetudine quam

rigore. Praeclare ille quidem ubi nullum fidei, nullum morum regulae creatum periculum est ;sed particulare factum , inquient , nec in exemplum trahendum ; & tamen agebatur, uti praedictum est, non tantum de Episcoporum facto , sed etiam de Regalium jure, quousque pateret, quae bona complecteretur, qua forma exerceri posset : sed haec omittamus. Quid Benedictus Duodecimus, unuS Omnium Pontifex constantiae & prudentiae is laude

16쪽

. laude ornatissimus 3 Is Philippum Valesium Regem edita Philippina multa Regaliae Iuri ab

antiquo more diversa velut inserentem gra vissimis monitis ab ea tutanda lege deterruit ;sed praeclare functus ossicio, ab negotio de stitit; neque enim omnia urgenda Pontifici, nec exacte semper ad minutos quosque api ces res Ecclesiasticas deduccndas; Philippin que ad nostra usque tempora stetit inco

Sed ne Vestrae Sanctitati molesti simus, pistremum commemoramus Bonifacium Ochaia Vum ', nec tamen refricamus infausta illa dissi

dia, quae nec sine lacrymis legi queant : a eant illa in tenebras aeterno sepcllenda sirulentio : Id de Bonifacio referre lubet , quod ad pacem conducat, quod dignitatem pariter atque clementiam Summae Sedis deceat. Cr ve erat Bonifacio a Philippo Pulchro , pleno etiam jure conferri Praebendas, seu Regaliae, seu quovis alio titulo ; nec tamen negabat Pontifex, imo profitebatur id fieri posse Eccle-- -sensu tacito mel expresso : Rex interim se possessione tuebatur; eo enim jure a se con ferri Praebendas, quo a majoribus , a Sancto Ludomico amo datae essent. Recte ille & ordine, ut videtur ι satis enim constabat, reclamante nemine, eo jure usos, neque fraudi esse po-

ad ann. I 37. numero II.

Histoire dudisserent de Boniface VII l. & de Philippe IeBet,page so Page 93. Disiti bν Corale

17쪽

terat optimis Regibus, quod ad Ius Regium ea revocabant ; Id enim Ius Regium esse, quod

Coronae Regiae ab antiquo insitum, coalitumque sit: atque ut ex simili rem conficiamus, an non Patronatus, quos vocant Laicos, ipsis

quoque terris atque dominiis ex possessione inhaerere, ac quasi temporalis juris loco esse constat; cum tamen id juris ex Ecclesiasticae potestatis fonte profluere nemo non fateatur t anto ampliora Regibus & Beneficentia &propria Majestas conciliare potuit Neque id Bonifacium Iuris consultissimum fugiebat; sed cum in ancipiti esse videretur , quatenus Iuri Regio Praebendas conferendi Ecclesiae consensus accessisset, quod dubium, quod illicitum reputabat Pontifex, de potestatis plo. nitudine concedebat, ac licitum faciebati Quid enim litigamus, inquit Volumus ut Rex faciat licite quod facit illicite; molumus super hoe sibi facere gratiam omnem quam poterimus. Sic quem nodum solvere ex Pontificis sensu, antiqua monumenta juraque non poterant, Apostolicae potestatis gladio amputabat: Atque id

Bonifacius Octavus tot inter simultates conferre ultro voluit in Philippum Pulchrum iquanta Innocentius Undecimus Benevolentissimus Se propensissimus in Ludovicum Magnum Neque vero ambiguum, quid Orbis

18쪽

Christianus expectet, si Pontifici Pontiscem,

Regem denique Regi componamus : Id tantum postulamus, ne plus aequo audiantur, qui in Iure Coronae novas haereses fingunt, nimisque intelligendo faciunt, nihil ut intelligant praeposteri homines, qui quem exsufflant pulverem, ut praeclare Sanctus Augusti

nus, in suos , aliorumque excutiunt oculos. Vestra vero Sanctitas haec omnia supergressa, Christianique Orbis intenta commodis, tantas contentiones ex tenui ortas, sed in gravissima mala, nisi Deus avertat, aliquando erupturas Apostolica auctoritate componat : pacem ex petimus , pacem flagitamus , pacem quae vestrum nomen tanta pietatis ac sanctitatis lauia

de omnibus Gentibus, ipsisque adeo Ecclesiae hostibus clarum, venerandumque immortali tali consecratura sit. Satis jam superque Pa rens Optimus, Devotissimusque IFilius repugnante animo altercantur : Nos quidem , BEATIssIME PATER , ut grat,as agimus, quas possumus maximas , quoa Iura quarumdam Ecclesiarum , quae nobis omnibus com munia facit ipsa Fraternitas, sarta tectaque esse vultis, ita nostra causa concuti orbem, pacemque Christianam conturbari nolumus : Quare

eo quoque, quidquid inerat, Iure decessimus ;Id in Regem optimum atque Beneficentista

19쪽

imm ultro contulimus , Et si forte propter Ca- nonum rigorem minita licebat, suorum est tamen, quia Ecclesiasticie paci sic expediebat; cum enam plenitudo legis sit Charitas, in hoc legibus obtemperarum esse credimus, in quo Charitatis opus impletum esse cognorimuI. Quae a nobis acta, si Vestra Sanctitas dignetur inspicere , probaturam esse pro sua aequitate confidimus ; Sane summa consensione, pronaque omnium nostrum voluntate gesta esse testamur; cum praesertim nemo sit, qui rebus nostris intellectis, ac perpensis omnibus, quae recens nobis supplicantibus a Rege Maximo statuta sunt, non ultro fateatur, plura & ampliora concessa quam dimissa, a que Ecclesiae causam Regia aequitate ac liberalitate, meliore nunc omnino conditione esse rquamobrem obsecramus, ut quae a nostra humilitate, non modo publicae pacis intuitu, sed maximo Ecclesiae emolumento gesta sunt, quaeque Rex Maximus, tanto Religionis studio, tantaque omnium nostrum obtestatione concessit, Regiis Magistratibus nequicquam reclamantibus, sic Vestra Sanctitas complectatur, ut Sacerdotii Regnique concordiam aeternum firmet & sanciat. Quid enim luctiiosius , quam sub tanto Pontifice, ac tanto Rege, quorum consensio

20쪽

ne tot in Ecclesiam bona redundatura sint, per invisa & importuna dissidia eludi expectationem Orbis, & publica commoda retard ri Sane ex quo Ecclesia est , Sede Apostoliaca Regnoque Francorum nihil conjunctius fuisse , & maximo honori ducimus, & vestri Antecessores libentissime praedicant ; hanc

vero perpetuam conjunctionem animorum nostris quoque temporibus auctam oportuit.

Quid enim videt Orbis MAGNO LuDovIComajus Quem Turcae saevienti graviorem hostem Quam expeditiorem manum Quem

animum promptiorem Quem idoneum ma- .

gis quicum ea , quae Vos assidue pulsant coercendi hostis atque amplificandae Ecclesiae, communicare conlilia λ Quem ad ardua quaeque jam sponte currentem incitare possitis Ne vero prohibeat Uestram Sanctitatem Ecclesiarum aliquarum haud tantis sane motibus digna libertas t Solet Ecclesia Christi quaedam omittere , ut alia, eaque potiora servet, multa quoque in melius serendo, commutare. Ipsa Regalia quantum imminuta est, cum pii Principes a potiundis fructibus jam abstinuerint, & gravissima onera alenia dorum militum ac Procurationum sponte r miserint , ut jam illi a nobis , si necesse sit, memorem animum suo quodam jure reposcere

SEARCH

MENU NAVIGATION