In numismata aerea selectiora maximi moduli e Museo pisano olim Corrario animadversiones

발행: 1740년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 로마

12쪽

EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO S. R E CARDINALI AC BIBLIOTHECARIO

ANGELO MARIAE QUIRINO

EPISCOPO BRIXIENS I

Vae prius conceperam , Olmtis Commentariorum nunCU-

patione votis, pari religione, quae secundo suscepi, solutim

rus has meas Animadversiones Tibi , CARDINALI EMNNENTISSIME, ea, qua decet , Veneratione

sisto. Nominique tuo dico. Timenti olim

13쪽

magnopere mihi Millis Tu animos, cunctantique stimulos ad eas in publicum emittendas non addidisti tantum, verum etiam, ut multis ego contendi precibus , Uarum

aUspex fueras, Patronum pro tua Clementia

Tr spopondisti. Summam itaque voti hujus

mei consecutus , alterius, cui reddendo praesto nunc adsum, vas reus. Principem

praeterea dignitate doctrinaque Virum principes in re nummaria, quae non minima Reip. litterariae par quaestione poscebant sibi nec minori patrOCinio, eoque, tamquam de focis, domestico , pro tenuitate sua , quae sane multa , indigebant Alat vero licet multos Benedictinus ordo scientia, moribus, dignitate, omni Uegenere laudis excellentes Viros quum tamen unum, in quo summa sint omnia, Te universi suspiciamus, hujusmodi tutela Te uni ce manebat . Claris imis Ortum natalibus, maximoque instructum ingenio , tum inter pietatis exempla alitum, educatumque

inter studia, tantus a puero e cepit virtutum ac litterarum amor , Ut protinus quantus S, perari potueris. In sacram itaque Casinatem familiam adolescens adoptatus , de nava Virilique opera incubuisti in litteras, ut Latina in primis Graecaeque Linguae peritissimus , Meloquentia longe praestantior, tum politiorum Disciplinarum scientissimus brevi emerseris Haic

14쪽

graViorum sacrarumque facultatum doctrina apprime potitus, ac magisterio perfunctus, prima Litterariae Reip. subsellia meruisti, conversaque in Te Litteratorum Omnium ac studiis doctrinisque deditorum Oh- sequia. Quae res eo devenit, ut dubitandum fuisset , ne quibus Te audire tuoque uti consortio contigerat , in invidiam traherentur , nisi reliquam Italiam , Germaniam , Gallias , atque Britannias adiisses, tuique copiam aventibus fecisses. Ad scientiam maximarum rerum bonarum artium disciplinam cumulus accessit Virtutum maturat quapropter tibi a nostris tum litterarii tum sacri honores, delataque omnium maxima Abbatis dignitas. Supremis, qui reliqui erant, Magistratibus destinatum

majora Te occupaverunt . Sapientissimus enim Pontifex Max. Innocentius XIII bono non unius tantum, licet amplissimae familiae, sed totius Christianae Rei p. e natum intelligens, Archiepiscopum legit Co Cyrensem , Graecisque praefecit Graece do diissimum Dei optimi Maximi providentia id factum , ut , quos in de retinere scriptis editisque libris jam studueras, sermone ConfirmareS urgereS Ue praesentia

quos ad mentem reVOCare Curaveras . NeC

Vero, quae de Te Concepta erat, spem fefellisse , inaudita illa , quibus te XCeperunt, quibusVe detinuerunt utriusque religio-

15쪽

ligionis homines, obsequii honorum te

mimonia abunde manifestant. Haec autem omnia elicuit nedum par tui exspectatio,

sed , Liae eos postea cepit , admiratio quippe exspectationem ipsam superasti; non

modo enim in re ulla ipsorum propria hospitem te numquam exhibuisti, sed praeter Latinam , Graecanicam omnem Omnis generis omnisque aetatis eruditionem Te supra captum callentem obstupuerunt. Primordia Corcyrae Cives ipsos edocuisti, Graecosque Omnes erudiisti. At , quod magis

aestimandum, piissimi doctissimique Episcopi partes ita implevisti omnes , ut admirandum omnibus, sed non facile imitandum reliqueris XemplUm. Fama itaque Pastoralis tuae curae doctrianaeque magna cum gloria ubique percrebrescente, de ampliando ibi, quo utilior essses, imperio Benedictus Papa XIII. cogitans, majoris ordinis Ecclesiam , Brixianam scilicet administrandam Ornandamque Ommissit. Nihil Corcyraeis Graecisque omnibus tristius accidere potuit Brixiani e contra omnibus incessi laetitiis sunt captaque semel voluptate perfrui , et hucusque Oncessum . Non tamen adhuc bono publico consultum satis , aut meritis tuis satisfactum existimans Sanctissimus idem Pontifex , eminentissima , sibique proxima dignitate Deo adflante Te auxit. In sacrum

16쪽

purpuratumque Onlegium cooptatus, in partem supremae Christiani imperii administrationis adsumptus, virtutibus ac rebus crescere Visus es. Magnum itaque exemplar Te ipsum in primis statuens, doctrinae ac pietatis sacrorum inistris, clementiae Summatibus, justitiae Magis ratibus , omnibus

prudentiae, morum suavitatis, concordiae, ceterarumque virtutum, Religionis praesertim documenta praes itisti universos tui

similes, quum Optimus sis, efficere Cura S, Omnibus tamen semper ipse praestantior manens Liberalissimus in pauperes, muniscentissimusque in sacras sedes , Templum

Brixiae maximum , augustioribus actum principiis, cui propterea continuando ipsa sua magnitudo berat, conlecta a Te, consertaque de tuo magna stipe ita produxisti , ut mole ac majestate sua jam turgeat , admirationemque excitet , stupori proxime futurum Episcopium quoque cum

atriis vestibulis ornasti, Romanumque Divi Marci Palatium cum ejus emplo, cujus titulo gaudes, nobilitasti. At titulum adeptus Bibliothecari S. R. E. quem laOnori plenum gerere , ejusque munus Obire, pro magno semper quique Cardinales habuerunt celeberrimam omnium eam Bibliothecam tot ac tantis iisque pretiosisssimis auxisti Codicibus , ut , quum foret jam maxima, sui incontinens ampliari ac dupli-

17쪽

duplicari debuerit, prolato dedicatoque Causpicante tecum Summo Pontifice Clemente XII ' pomerio. Hinc legibus 4nstitutis ita eam oves, praesentiaque OrnaSatque secundas , ut plurimos a praeclaros

paria fruinus, plurimosque alat doctos Viroso studiis deditos, sapientior numquam

nupta Viro, nec seracior umquam. Ex hac Litterarum sede multis in totam Remp. di- manantibus bonis, uberiora Brixianae tuae Provinciae beneficia proveniunt: in hanc enim Roma, quo bis in anno illam invisurus de more tuo, sine exemplo quidem, sed non sine magna laude publicaque utilitate pergis , nonnisi Opi instructus eruditioni reverteris, tuosque ditas ineas Tum e provincia opibus dives ingeniorum Brixianorum ad Urbem redis S sic utramque studiorum vicissitudine beneficio

rumque remuneratione Conjunci amoenes.

Tu de tuo Roma Brixiam adtulisti Vitam Paulin apte II. , alteramque Epistolarum tuarum decadem , tum S. Ephraena Syrum tua cura editum Brixia vero retulisti Romam Primordia Corcyrae recus ain aucta, priorem Epistolarum decadem, iatribam praeli minarem ad Epistolas Francisci arbari hujusque laliorum ad ipsum Epistolas, tum etiam S. quatuor Brixiae EpissCOporum opera, Te curante typis Mnotis inlustrata . Quibus omnibus ne dum

18쪽

Brixiam inomam , sed universam litterariam Remp. tibi in perpetuum devinxisti, devincturus adhuc iis, quae prae manibus ac mente habes , nec finem benemerendo facturus, irrequies & exsomnis Vir, bonoque litterarum natus livens. At id miraculo propius, Te, quum totus in studiis sis, adhuc totum etiam esse in pastorali munere, interdiu noctuque diligentissime ac piissime episcopari, Cardinalem agere, mira quadam Mincredibili atque inenarrabili religione Cujus gravissumum illud comparandumque antiquis exemplum

non est fraudandum memoria, novas Te ditioris Ecclesiae nuptias , ut tuae adhaererCS,

recusasses. Ita etiam Bibliothecari munus alteri majoris potentiae, quod ibi offerebatur , offici praetulisti. Qiuapropter maximae illi maximorum Numismatum On- lectioni adhuc praees, quam summa III a summaque impensa ab Eminentiss. S. R. E. Cardin Alexandro Albano Comparatam intulit in Vaticanam Bibliothecam , ehortante Clemens idem XII. Praeterea non Codices tantum, sed & nummos antiquos Tu ipse cumulas. Antiquarios simul antiquitatisque studiosos foves ac protegis Optime intelligens , quantum sacris ipsis studiis, non tantum aliis, jam contulerint, etiamnum conserant haec monumenta Tibi itaque ei nummariae non minus

19쪽

quam reliquae litterariae Reip. Oraculo ac

Vindici has nummarias exercitationes, tum ut muneri satisfacerem meo, tum Ut praesidium illis maximum pararem, UnCUPR-vi . Quare restat , quod precor enixe, ut, quae Vota solvo, grata habeas, iatrocinium, quo me tueri pergis, his etiam Animadversionibus clemens impertiaS.

20쪽

BENIGNE LECTOR

Cciirrendum in primis heic eis existimo, quos mirari aut subiit, aut forte continget, me quem sacratioribus studiis obstrictum tenet Religio, nummariis aliisque profanis haud parum incubuisse . Hinc pro grati animi officio ii, per quos in hoc genere studiorum profeci, cum laude nominandi ac demum instituti mei reddenda est ratio. Quo igitur tempore Venetiis in celeberrimo D Georgii, ut vocant, Majoris Monasterio , ubi cucullum indui Theologicas scholas junior adibam, Veteris ejusque Divini Testamenti historiam succissivis horis legere maxima Voluptate coepi nec minori postea illam Novi Ecclesiasticamque percurri Tantus autem sacratissimi hujus studii amor incessit Dinium , ut ei meipsum , quantum licebat, jam tum devoverim Quum vero plura ad id necessaria persensissem , interque ea omnigenam Graecara Romanae, praesertim nummaria antiquitatis peritiam , huic etiam pro viribus comparandae addicere me statui. Florentiam itaque, quo destinatus fueram, perductus, in praeclara illa studiorumque cultrice Abbatia degens, praeter domesticas exercitationes, domum frequentare coepi, Eruditorum facile Principis, Antonii Mariae Salvini. Is quum ejus essem auditor adsiduus, magnam quotidie Omnis generis graeca in primis, qua summe pollebat, eruditionis copiam suppeditabat, penumque maximam ad inlustranda antiquitatis monu menta, pro incomparabili sua humanitate , conferebat Hebraica vero

eruditionis addiscendae caussa magisterium subii Doctoris vere docti Se bastiani edicet, publici in Lyceo Florentino Linguae sancta Professoris. At in re nummari Sebastiano Blanchi Regiae Celsitudinis Cosmi III Magni Ducis Etruriae Antiquario, instituendum me tradidi. hi quidem

pro multo erga me amore , proque multa sua doctrinain experientia me ita excoluit, δ in copiossissima illa ac vere Regia nummorum aliarumq; antiquitatum conlectione. cujus Custos eruditus Io. Franciscus ejus Fratero, tum etiam nummariis quaestionibus Sc Antiquariorum elucubrationibus exercuit, ut, quum S ego haud paucam pro ingenii mei tenuitate navassem operam , nonnihil in hoc studio profecisse visus sim . Erat tunc temporis Florentia Cl. Marchio Scipio affejus bono quidem studiorum omnium, sed maxime hujus generis natus, mihique aventi avens ipse animos stimulosque currenti addebat, facem praeferens Ad Philippum quoque Bonarotam Senatorem amplissimum, qui Primatum in re ipsa nummaria nedum Florenti. e , sed intra extraque Italiam ipsis concedentibus Antiquariis tenebat, quamvis plurimis gravioribusque Magni Ducatus negotiis distentum, facilis mihi patebat aditus, frequensque Virum scientissimum conveniebam. Is autem e thesauro, quem pleniorem possidebat, recondita dos rina penitiora promere, meque iis ditare jugiter amabat. Quumque totus etiam essem in perlegendis ejus operibus, haec ipsa , quamvis eruditissima ornare sermone non cessabat. Ab aliis praeterea offerebantur, passimque occurrebant conspicienda atque tractanda nu-

SEARCH

MENU NAVIGATION