Exercitationes de structura viscerum, nominatim hepatis, cerebri corticis, renum, lienis, cum dissertatione de polypo cordis quibus accesserunt ob materiæ vicinitatem ejusdem Malpighii epistolæ duæ de pulmonibus ad Joh. Alphonsum Borellum, perscriptæ

발행: 1682년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

16 cap. II. origines, & hiatus , qui anastomosis specie multis imposuere , sicut in pulmonum vasis accidit , ita ut cordati etiam viri decepti sint. Illud etiam a Glitanio additum infirmare videtur, cavae & portae anastomoses , cum immisso liquore per portam tota hepatis caro, deterso sanguine & bile , colorem immutet ; unde concludi potius potest, glandulosos acinos, quibus hepatis moles excitatur, medium esse inter asportantia, & deserentia vasa.

CAPUT III.

merat . S Ub quonam genere carnis exarata

huc usque hepatis structura reponenda sit, non est forte ita dissicile , ut ex dictis non eruamus. Configuratio externa, substantiae modus, connexio, hiantium vasorum varia genera, indeque emergentes morbi, humanae se

ficiunt conjecturae, ut partes sub fictis

32쪽

de Ηvate. 17 quibusdam universalibus naturis,& generibus reponantur;ratum autem apud

omnes est, pancreas , parotides thymum veras esse glandulas , quas Clarissimus Uvarthonus descripsit, paren- chimata esse spermatica una communi membrana universim , & frequenter frustulatim inclusa,nervosa potius quam sanguinea , nervis , arteriis & venis, alioque peculiari vase donata. Et Hippocrates libro peculiari monebat,glan- dularum substantiam talem esse , qualis in reliquo corpore non reperitur,raram scilicet & pinguem , friabilem,

multis vasis quibus humor in eas confluit, & reflectitur irrigatam , exposi. tam autem structuram cum pancreate, caeterisque manifestis glandulis jecur evidenter habet: configuratio enim extima , licet quoad universam molem varia sit, lobulorum tamen aggregatione, & compage consonat : con pngit vero variatio ex diversa vasorum bifurcatione , hepatis situ , abdominis figura & animalis incessu : quin & in i

Io etiam pancreate non ubique, sibi similes sunt contermini fines: nam aliquando totam aemulatur linguam,

33쪽

18 Cap. III. qualidoque bifurcatur , & cliversas recipit laciniationes ; in jecore etiam substantiae modus, nexus, & color, prout coecutientibus nostris permittitur oculis , omnimodam sortiuntur cum glandulis rationem , nec urget consuetus

hepatis color: si enim sanguis exhauriatur , albicat, quin & in foetu hoc observat lim legimus; in piscibus etiam modo albescit, modo flavescit ; ita ut variis eri bratorum humorum coloribus inficiatur. Vasa item , quae glandulurum ministerio inservire solent in hepate, ut superius retulimus , insignia

sunt, venae scilicet, arteriae, nervi,propriumque vas , portis videlicet. biliarius. Enati etiam morbi utrique videntur communes, & penitus similes s in glandulis enim ex concretis succis, ex tartarea, gypsea, & quandoque aquea excitari solent materia, ut passim in parotidibus colli glandulis & aliis cum

animalis detrimento observamus, quod in hepate contingere docent plurium virorii in observationes. In hepatis pariter lobulis vermium frequens generatio conspicitur, ut testantur Bauhinus, Mon tuus, & Schenc Κius, quod in cae-

34쪽

teris glandulis facillime excitatum qllo tidie deprehendimus , in canum praecipuo conglobatis glandulis. - Accedat etiam in interstitiis lobulos dividenti- bus, aqueos assurgere tumores, quales in pulmonum. spatiis alias fieri indicavimus; & tandem tam est signorum &accidentium , quibus glandularum naturam designa mus , ficinus in hepate consensus , ut magni alioquin Viri, nolentes etiam , sola sensu ima vi; hepatis frustula, glandulas appellare cogantur. Hoc accidit Regemo itero apud Gli . nium , qui in cujus dana cadaveris se- Et ne hepar interius & exterius infinitis pene glandulis pisi instar scatens se observasse. fatetur: nec credibile est eas adventitias suisse a morboso aegri statu inductas, ut censu; t observator , sed 'quae in omnibus ob exiguitatem latent,

ex audia magnitudine.& soliditate concreto gypseo succo manifestas apparuisse, & ut evidentius. nobis innotesceret, inter glandularum: genus reponendas csse collisimilem asteistione in in iglaiululis colli et isdem aegri per multum temporis exhibuit natura , vel saLim morbus, eadem enim . materia ad

35쪽

eto cap. III. concretionem prona , in consimilibus. glandIllis excitaverat tumor S. Hepatis etiam primaeva generatio ab . Harvejo graphice descripta. lib. dener, ammaL hoc totum innuere, digitoque indicare videtur. Habet enim die T. & Io. propaginibus umbilicatium . vasorum jecoris parenchima accrescere, quemadmodum uvae racemus, germina virgultis, incipiens spica gramini, nam apposita est uvae similitudo; sicuti enim , singulis racemi fibris , & vasorum fini- bus conglobata quaedam moles appenditur, quae ab excurrentibus per race-'mum vasis sibique continuis humorem recipit, cribrat, & per alia diversa nocvaque vasa contereto semiini, seu plantulae communicat , ita omnibus venae . portae extremis ramulis glandulosos acinos addidisse naturam , probabile est, ut appulso humori subservirent; .& sic totus uvae racemus exiguis quasi .

botris, vasorum communione, & nexu. .

conflatur, qui & ipsi appensis acinis conglobantur , ita totum jecur constat multiplicibus lobulis, qui coagmen- tantur glandulosis globulis. Insignium Glitanii, Vuatthoni,siI-

36쪽

de Hepatri etivii , Stenonis , & aliorum circa glandulas elucubrationibus duplex ipsaruingenus nobis hucusque innotuit, unde divisibilia conglobatarum , & conglomeratarum circumfertur; differunt autem interna struetura, quae licet nos ob exiguitatem adhuc lateat, de ea tamen alias nonnulla promemus, externa item configurationε, appensis insuper vasis liquoribusque inde separatis onam conglomeratae , ut pancreatis & thymi exemplo firmari potest , in frustula exiguasque portiunculas dividuntur , quae& ipis glandulosis acinis componuntur, ut in bovis thymo observavi , a quibus insigne quoddam vas originem trahit, cujus ope determinatus humor nilnima glandularum strudi ura separata , in peculiarem cavitatem specifico usui eructatur , quae omnia non ita ad amussim in conglobatis observata videbis; nequaquam enim in frustula dividuntur, sed irregularem figuram omnimoda suarum partium continuitate, vel saltem contiguitate habent, ita ut

firmior videatur earaim caro , & compositio ; & licet adhuc dubitetur, quod-nani vas e conglobatis crumpat, illud

37쪽

et a Cap. III. . tainen valde probabile videtur, tym - .phatica ab his exoriri ; vel saltem non . hucusque innotuit, an separatus humor diversis usibus inserviat, ut de conglomeratis accidit,sed in unicum conspirare ministerium apud plerosque evulgatum est. His itaque probabiliter statutis non incongrue determinare possumus , hepar conglomeratarn esse glandulam, cum in diversa frustula & acinos dividatur , unico excretorio polleat vase,& determinatum separet succum in ca vitatem intestinorum erudiandum. Et si solus ni uitus , exteriorque species adserendura judicium susscerent , solo piscium jecore conspecto lis dirimeretur , nam omnimodam undequaque cum pancreate, & thymo similitudi- nem exterius habet , si praecipue con-itentus sanguis effluat.

38쪽

HEpar inter glandularum genus . .

rationibus laucusque allatis reposui ni is& hoc placitum Clari T. Uvarthoni urgent allatae rationes libro de glandulis exaratae; his insistendum duxi: nec mihi cum Viro de re medica , bene merenti congredi est in animo, , sed ut ei potissimum uberior philosophandi campus,ex his, quae menti ocu- .lisque meis occurrere , aperiatur, iPraemissis igitur communitatibus, quibus . viscera inter quae locat jecur &.glandulae conveniunt, quod scilicet somnes hae partes a caeteris quodammodo discretae , velut insulae in corpore locentur, sui generis parenchimate polleant , & ad officiale,publicii inque munus destinentur praecipuas insignesque differentias, quibus a viscerum natura

arcentur, subdit, inter quas primo

39쪽

ratur , omnia scilicet viscera partes esse . quavis glandula majores , quod tamen non ita urgere videtur , nam major,Vel . minor magnitudo non arcet ab unitate ejusdem generis & naturae, sicuti glandulae miliares in extima cute , in palato .& aliis etiam partibus locatae , si pan- creati comparentur , exiguae, & mini- mae licet appareant , non tamen extra , glandularum genus locantur .' postremo sit parvitas constitutiva glandulosae naturae, vel saltem necessurio .consequens, lobuli minores 3c. glandulosi' acini, qui singuli completae glandula: . . substantiam & munus habent, in hepa- te occurrent. Additur secundo omm

bilius esse jecur, & ad vitam maxime Inecessarium. De partium nobilitate. parum sollicitos video magiς sensatos Vi- ros, & nostros saeculo corporis Monarcham cor ipsum bajuli , quin & molatis Asini ignominiis : onerasse'; sanguinem vero transactis temporibus nec anima ipsa dignum sit premam nostri , ' corporis partem dijudicasse.' Circa ve- ris necessariam operam , & ministeri uua . pr* cQustryatione vitae, c similem imo

40쪽

de Hepate. 2stiiri 'tie reperio necessitatem & usum ;deficiente enim in pancreate continua sicci illius separatione , vel saltem virtiata ejus natura , labefaetitur totius corporis oeconomia , chyli , sanguinis& aliorum coctionum symmetria , &quandoque etiam animalis facultatis vis obtunditur, ut in Hypochondriacis ac cidit, & evidentem , ingentem ,& sere incurabilem subsequi laesionem quotidie observamus,cum mitior sortὸ noxa, & mortis timor contingat in jecoris abcessibus , tumoribusque dum & huius abscissa etiam parte sanantur aegri, seuti in pulmonum erosione per plures adhuc annos superstes manet animal. Pancreatis ad vitam necessarium usum iidem Uvarthonus binis hisque celsbratissimis historiis firmat :& ego bis

vidi insignem huius tumorem , labe- factata prima coctone , tandem chyli distributionem,angustato inferiori ven qtriculi orificio , ultimam necem intu 1isse.

su ira , venas habent & arterias ampli res, & licet in iecore exigua sit arteria, porta tamen quae ejus munus expissi

SEARCH

MENU NAVIGATION