장음표시 사용
71쪽
lauari, novaque adaptatione variari, ita ut haec materia, debiti ammissa sorma crudiorem minus fermentabilem, & ad motum vegetem reddat sanguinem, & inde etiam cribratam lympham minus e ficacem ; quare vitiata particularum sanguinis figura, probo-bile est serosum sanguinis laticem novas sibi vias parare, veteres disrumpere, & tandem occursantibus capacitatibus recolligi , ut passim ex diversis incongruisque immissis liquoribus in pulmonum , & viscerum vasa videmus ; & in hujus confirmationem re
ferre possem sectiones hydropicorum, in quibus recollecta in abdomine , &aliis capacitatibus aqua eandem omnino cum sero sanguinis naturam habet,&igni apposita , dum penes supremam partem concrescit , ovi naturam redolet, reliqua autem salium , &aquosae substantiae proventum exhibet: in his etiam ut plurimum hepar scio rho , vel contumaci obstructione in. figniter laborat : undὸ ex his omnibus suspicari possinnus, bile a jecore transmissa in naturae statu , non tantum praecipitari. in opportunas' particulas, sed
72쪽
de Nepate, πmotu novas excitari recenti solutione& adaptatione, cum sit plurium observatio , diversos successive gigni in chylo sapores. Probabile enim est, triturato jam cibo ab hepatis glandulis, de insuper a pancreatis dissimiles affundisiiccos, iron diversa inquam ratione, ac in ciborum conditurae accidit, cum ex acidis, dulicibus, salsisque immixtis substantiae modus , novusque sapote mergat. Potiora sagax aliorum industria ad dct, nobis sufficiet interim nudam , & rudem hepatis descripsisse
73쪽
id fit corticis cerebrisobstantia.
cerebrum examinandum assumimus si in eruendis sacrorum mysteriis non unico satis est obtutu , ut magnarum absita rerum pa- 3teant, sed iteratis opus est conatibus, idem etiam in cerebri indagine, veluti in re sacra , accidit , circa quam plures insudasse comperimus, & tamen
74쪽
de cerebri cortice. I9 ex ejus intimis penetralibus adhuc ignota mortalibus, eruenda latent. Corticis substantiam examinavit novissime Vvillis famoso libro de cerebrianatome , ubi peculiare, suique generis corpus esse docet, in quod ex angustioribus vasorum plexibus , veluti serpentinis alem bici canalibus, liquor instillatur, qui proprio fermento , & ualevolatili inspiratus in animales spiritus facescit, & mox cerebri , & cerebelli corpus subintrans, quasi in publico diversatus emporio , circulatione continua magis depuratus evadit, & varios motus per fornicem , callosum corpuς, anteriorem, & posteriorem cerebri partem peragrando , mirabiles internos λ sensus promere censet. In eodem etiam eortice , quorundam spirituum vario motu , memoriae actus elici putat, unde multiplicibus plicis ;& circumvolutionibus sulcatum esse docet. Doctissimus Fraeassatus in epistola quam typis edi am ad me, non minus humaniter , quam eleganter conscriptam 'transmittere voluit, quaesitum solvensa quanam materia progignatur cerebri cortex, statuere videtur corticem ip-
75쪽
sum ortum trahc re a sero concrescibili,
ita tamen, ut etiam a sero aqueo , aCbilla simul per arterias affluentibus, media salina natura friabilis illa compages excitetur ι mediatam autem gigni ex deciduis purioribus salibus putat, hancque exquisito microscopios casti. gata luce , lustrasse fatetur , & implicitam a me descriptam fibrarum pro paginem , spongiae assimilat , ex cujus eleganti similitudine spirituum anima lium generationem ingeniose deducit.
Alias in epistola quam ipse ejus nomini inscripseram , dissicillimam substant
corticis indaginem innui, cum nequaqquam ex concreto sanguine ortam sensus agnoscat , sed eam esse veluti peculiare parenchyma , minimis pollens meatibus , quibus , quasi per .incerniculum , a sanguine seri concrescibilis portio cribretur, probabiliter deduxi; repetitis tamen sectionibus, longaque indagine , ulteriorem hujus substantiae . cognitionem mihi licuit acquirere e &N licet atoma illa minimaque structura, cujus ope maxima molitur natura, adhuc nos lateat, attamen quae mox
exponenda venient viam nobis ad ul-
76쪽
de cerebri cortice. 6Iteriora sternent, nec incongrue de huc
usque dictis latum dubitandi nobis
campum aperient. In sanguineorum igitur persectorum animalium cerebro corticem affusum minimarum glandularum proVentum ,
& congeriem esse deprehendi ; hae in cerebri gyris , & protractis veluti intestiuulis ad quae desinunt albae nervorum radices; vel inde, si mavis, oriuntur, ita ad invicem adaptantur, ut eo terior cerebri superficies harum congerie efformetur. Figuram habent ovalem , quae tamen ab adjacentibus undique invicem comprimitur, undὸ obotusa quidam suboriuntur anguli, ita ut intermedia plurima spatia sere aequalia sint. Harum exterior portio contegiturpia matre , eiusque sanguineis vasis, quae alid penetrant ipsarum substantiam ; pars interior a se promit fibram albam, nerveam, veluti proprium vas, prout videre nobis permittunt corporum horum luciditas, & albedo, ita ut ex multiplicium fibrularum connexu & fasciculo, alba medullaris c rebri substantia emergat :& si exemplo familiari esset exponenda corticis
77쪽
62 Cap. I. natura, nisi punici structura peroppo
tuna occurreret et in granorum enim symmetrica compage glandularum corebri proventus , quibus cortex excitatur , species elucescit , fibrae autem a singulo grano erumpentes, & per membranam deductae rudem cerebri medullae iconem exhibent ;& memini me teneros adhue palmae dactylos conspexisse, qui hinc inde appensi cerebri glandulas referebant, & vasa seu fi-brosa corpora, quibus singuli appendebantur, in fasciculum recollecta, alterum , quasi callosum, & medullare
Deprehenduntnr autem hujusmovi glandulae cerebri difficulter in crudo, licet ingenti animalium persectorum cerebro , eo quia piae matris avulsione lacerantur , & luciditate orum Contermini , fines & enata spatia ob mollitiem non ita facile distinguntur ; facilius autem in cocto cerebro apparent, quia ipsarum substantia, dum coctione crassescit, patentiora reddit intermedia spatia , in lateribus praecipue litarum , quin & meningis piae detractione evidentiora fiunt, si praesertim adhue
78쪽
de chrebri cortice. 63χMentes explorentur. Harum glandulatum distinetionem , affuse atramento, & leviter gossypio deterso, videbis intercepta enim spatia ita denigrantlia', ut circumscriptas glandulas faeiliis exhibeant; easdem glandulas in piscium N pennatorum cerebro ; cincto tamen, facile deprehendes, ita ut eadcin sit omnium animalium structura. Huic in ento praelusisse videtur Ioan. Pscit. apud Ioan. Kenimanuin , lapidis ob. servatione in cerebro reperti, qui mori fructus instar minimis subrotundis veluti acinis , cineri coloris conglobatus erat: hunc probabile est ex petrificaldi corpore excitatum fuisse, & naturalem ejusdem glandularum retinuisse figuram. Corticales hae glandulae tortuoselin alae exteriores cerebri gyros componunt, & exorientibus inde medullaribus fibris , seu vasculis appenduntur, ita ut ubicumque per transversum secantur gyri, determinata & firma sei, per glandularum congeries medullae a fundatur , quod idem in cerebello evidentius conspicitur : Ejusdem etiam naturae est, corticis substantia in cerebri ventriculis , ad principium item
79쪽
.. Cap. II. spinalis medullae locata , nam coetione media Armam , dc substantiae modum glandularum proprium , & undequa que in exteriori cerebri regione loca- tis similem redolet , cum hoc tamen, ut hujusmodi glandulae inter excur-
.rentia nervosa corpora nocentur, ita ut ventriculorum pro tuberatulae nerveis
constentur vasculis , & intermediis. glandulis. corticalibus ; in interiori etiam totius fere spinalis medullae parte cortex ali s a me descriptus eandem glandulosam naturam retines, & sanguineis vasis ubique irrigatur , & in ea. spinae parte, quae e cerebello , & cer
. bro Habitur , sub Varolii ponte , ad imaginatum cerebelli ventriculum divertis in locis disperguntur hujusmodi corticales glandulae, nam sub extima superficie, quae fibrosa & nervosa est, insignis ipsarum portio latitat, & praecipue sub ponte ipso, mox earundem glandularum etiam particulae interius,
a medullae commixtae conduntur.
An cerebrum sit instar hepatis jam expositi , quod totum quandoque in multiplices Iobos divisum coagmentatur exiguis aliis minoribus, veluti glan-
80쪽
ia cerebri cortici. , Θ lutosis portionibus, quae & ipsae ulteri eis in minimos acinos subdividun-tiir, in quos ultimo desinunt vasa, dubitari potest .' etenim totum cerebrΗm, ac cerebellum, si demas nerveas si brutas , quibus coalescit medullatis substantia, solas glandulas exhibent, quae suis terminis circumscriptae, corticis molem construunt, & sorte lobulorum hepatis structurae correspondent ἔ an vero cerebri glandulosa haec exposita corpora minimis conglobentur portionibus, ut in hepate evidenter observa, tur, esset inquirendum. Q iam tamen cerebri luciditas, albedo, substantiae muccositas , & glandularum exiguitas aciem microscopii subterfugiunt, ideo nil sensuum ope determinare possumus , vel talem sagacioribus , sorte potius quis studio, riman. dum relinquimus , non improbabile interim putantes , iisdem etiam acinis,