De vita et moribus Epicuri libri octo. Authore Petro Gassendo Diniensis ecclesiæ præposito

발행: 1647년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

CAPUT II. Tempus Natale.

Atus est autem Epicurus, reserente Laertio, ex '' Apollodoro in Chronicis, Olympiadis CXX anno III. septima die mensis Gamelionis,Quo quia 131ae.1. natali, Plinio uit Luna XX. Porro, cum Hecatombaeon primus nempe mensisὶ huius anni, incidat in aestatem anni periodi Iulianae, qua iam Chronographi utuntur , MMMM,CCC, LXXII. constat Gamelionem eiusdem ab Hecatombaeone septimum , incidere in principium anni MMMM, CCC, LXXIII. qui iniuit ante vulgarem Christi Epochen annis completis CCCXLI. Quoniam vero Ianuario mense, in quem principium Game-lionis cadere deprehenditur,novilunium contigit in horizonte Attico , ex tabulis coelestium motuum, die Iv.mane, seu, si mavis die III. iuxta Atticos, lib. de di. qui, ex Censorino , supputabant dies ab occasu in occasumin ideo, cum LunaX X. coincidat diei Ianuarij XXIII. sequetur Epicurum natum die Ianuarij XXII I. Nempe,si pone Caesaris tempus eandem anni formam esse productam finxerimus. Atque id quidem vetere stylo, iuxta quem etiam fuit eo anno clus Solis V. seu literarum Bissextilis anni Dominicalium B, A, unde & dies Ianuarij vigesimus tertius esse debuit dies Solis, seu Dominicus. At si ad stylum

22쪽

LIRER I

stylum Gregorianum decem diebus maturiorem quod is nobis iam usui sit in componamuS negotium , colligemus Epicurum natum die Februaiij secunda,exustente Dominica literae nempe Dominicales fisisse debere intelliguntur E, D, in Anno ante

Christum,seu 2Eram Christianam CCCXLI.ac proinde ante huius a Christo anni M, D C, XXX I V. Februarium ineuntem, anno completo M , D C C C C, L X XIV. Praetereunda heic aliqua non sunt, Primo, obseruare Laertium quo anno natus est

Epicurus, Aichontem fuisse Songenem , huncque ipsum annum fuisse septimum a morte Platonis. Adde & fuisse decimum textum Alexandri Macedonis; fuit enim ex eodem Laenio Proximus ab eo , quo , Aristoteles euocatus est ad ipsum natum iam annos quindecim.

Secundo, excusari vire posse erroris Eusebium. A Chron

quod storentem Epicurum Gat Osympiade C XI I. Quippe eo tempore Epicurus Vix pueritiam exegerat, solumque florere in Lyceo Aristoteles incipiebat, reuersus puta ex Macedonia Olympiade praecedente, uti apud Laertium est. Ioc.rit. Teni0, serendum non esse mendum, quod irrepsit in Suidam , imposuitque interpreti eius, dum in vae. Epicurum natum iacit Olympiade LXXIX. Nihil

attinet memorare quantum hoc repugnet non caeteris modo historiis, verum iis etiam, quae apud suidam sequuntur, ut dum Epicuri aetatem productam iacit ad tempora usque Antigoni Gonatae. Obseruo

23쪽

i. De Vita s morsim Epicuri,

solum, cum pro numero Olympiadum Suidas via

deatur haud ubie posuisse ρ θ , quibus notis designaretur Olympias C I X. facile obliteratam in exemplaribus caudam ἀρ, ut remaneret, quasi O, si que cxo'significaretur Olympias Lxx I x.

Quarto, nihil esse morandum, quod Chronicon Alexandrinum,Georgius Sincellus & alij, platice nimis de tempore, quo Epicurus floruerit, loquantur, ac nihil curandas virorum quorumdam illoquin celebrium hallucinationes,dum Aristippum Epicuro posteriorem faciunt, & quaedam similia. Notandum

Hv in solunt quod B. Hieronymus refert ex Cicerone pro Gallio:Memoratur enim poeta, Epicurum,& Socratem colloquenteis faciens, quorum aetates, inquit Ciacem, avnu,se renis stimiu esse HIM LQuinto, Epicuri natalem ex Laertio, Plinioque desumptum argumento esse videri, quod alia mensium ciuilium, alia Lunarium principia apud Atticos olim fuerint.Mirum prose esse videatur,nisi quis putet colligi posse coepisse mensem Gamellonem ab ipso duntaxat antecedente plenilunio : cum si

diem Lunae X I v. primam diem mensis numeraueris,essiciatur, ut xx. Luna septimae mensis coincidat.

Vt taceam quod Epicurus visus sit testamento suo constituere celebrandum natalem suum in deciae prima dierum mensis Gamelionis, quod ipsorum nempe Uno natus esset ; ac deinceps etiam aliquid ecialius de x x. Lum ordinarit, quod & ipsa natalis fuisset,ut referemuspostea.Nisi forte audiendum p

24쪽

LIBER I. II

tes anonymum illum, qui Epicurum natum scribit Gamelionis Sisu seu die x x. Sed nescio an authoritate praeponderat e Laertio debeat. In illo certe plurimos errores,eosque grauissimos vel unus Meursius animaduertit. Vt omittam Gamelionis εὐώδα posse fortassis intelligi de Luna x x. intra Gamelionem mensemincidente,ex Cicerone intacitando: Tametsi ista obiter.

CAPUT III Ubi Pueritiam , Adolescentiam, Duem

tutem exegerit.

IAm Laertius ex Heraclide in Sotionis epitome, reseri colonia ab Atheniensibus in Samum dedit δ' cha, Epicurum ibi nutritum ad annum usque aetatis XVIII. quo Athena vertit, Aenoctate iri Academia, Aristotele vero in Chalcide commorantibus. Addit Strabo partim Sami, partim Tei educatum pubertatem egisse Athenis , cum Menander Comicus una adolesceret. Pergit Laertius mortuo Alexandro M cedone, & affictis sub Perdicca Atheniensium rebus,Colophonem ad patrem transiisse, anno videlicet aetatis circiter x x III. Scribit aliquandiu ibi commoratum, & subiungit postea ex Apollodoro

ab anno aetatis x x x II. ad annum Vsque x x x V II.

vixisse partim Mitylenae, partim Lampsaci, quo aliquando cum pergeret, non sine discrimine nauiga-

25쪽

I i. adu. uit, Vt apud Plutarchum obseritatum est. in Definit / Suidas quantum temporis utrobique manserit , a in Epis, Mitylenae,quatuor Lampsaci. Subdit Laertius rediisse Athenas Archonte Anaxicrate. Quia vero Anaxicrates successor scilicet Charini, sub quo Seneca obseruauit datas ad Polyaenum ab F st Epicuro literasὶ praefuit Olympiadis C X V III. anno II. ac proinde Epicuri nonnisi x x x v I , necesse est metachronismum unius anni hela fieri. , Huc sque porro est locorum , temporumque series,quibus Epicurus pueritiam, adolescentiam, ac iuuentutem exegit,panim addiscens,partim docens,

priusquam pede Athenis fixo suam sectam ii

stitueret.

CAPUT IV. mos Praeceptores audierit.

rat.deor. lib. I. Stram. Dc. cit.

lib. I. adoc Agath.

VT aliquid vero dicamus de Magistris, quos ha

buit ; egimus ecce apud Laertium traditum ab aliquibus Epicurum auditorem fisisse Pamphili Platonicisquod Suidas quoque asseuerat. Cicero etiam memorat Epicurum ipsum reserentem illum a se Sami auditum , quamuis doctrinam ipsius mirifice contemneret. Idem iidem: ac praeterea Clemens Alexandrinus, de alij tradunt de Nausiphane Pyth goreo Pyrrhonis auditore,quanquam Sextus Empi

ricus scribit inficiari ipsum,quod Nausiphanis diffi-pulu

26쪽

LIBER I. IT

pulus exsiterit Quin Apollodorus in Chronicis,tradidit quidem Ericurum audiuisse Lysiphanen , dc

Prax anen; verum lio inquit Laertius, non asserit Ah.

ipse in sua ad Eurydicum epistola. Xenocratem quidem audire potuit,&fiunt, inquit Cicero, qui putent audivisse , sut Demetrius Magnesius apud Laertiui

ipse Epicuriu non tuis. Dicerem de Democrate, cum quo Plutarchus Elicinum contendisse notat s. a. . admo υ Oω , κερα ω,de dilabis re apicibus, nisi suspiaxater mendose Democratem legi pro Democrito, vel ex eo, quod subiicit Plutarchus Epicurum decreta omnia fuisse ab illo suffuratum ; quae est circa Democritum celebris facta obteirio, ut insta memorabitur. Dicerem & de Metrodoro, quem Stobaeus raphsώγητον, Interpres doctorem Epicuri vocat , sus'c inque illumesse posse, quem Diogeni Cynico Solinus secit contemporaneum nisi opinio illi attrib ta de Mundorum infinitate, deque atomis, argueret Metrodorum Chium Democriti discipulum, quem Epicurus non voce doctorem, sedscripto ductorem h bere potvelit. modo etiam accipiendum, quod Lucianus

iocatur fuisse Epicurum Democria discipulum, dum discipulum etiam facit Aristippi ob opinionem de voluptate , quam tamen fisisse longe diuersam utrique probatam, suo loco constabit. Utcumque se res habeat, ex iis, quae deducta sunt, Cicero, Plu--cit tarchus, Em iricus, alij, scribunt Epicurum solitum gloriari, quod Magistrum habuerit nullum, sed λυ-

27쪽

i 8 vitat moribus Epicuri,

D δου ς exsistens, suopte ingenio, ac industria philosophus euaserit. Etsi vero illi videantur non sine probro id memorare , facile tamen concedi debet illum marte suo adinvenisse plurima ; cum & haec ipsa illi fiterit extrema consolatio, & tot libros conscripserit propriis solum dictis refertos,ut reseremus paulo pὀst. Certe Athenaeus egregiam illius sententiam. ἡ, b Epigrammate complexus, sic concludit, quasi Epicurus, non aliunde edoctus illam,quam a Musis, aut Apolline fuerit. Quo etiam Lucretianae illae commendationes faciunt:

Tectore partasuo, quaesitapie praemia liquit. Et,

virtutem inritat animi, confringere mi arcta Natu primm portarum clauina cupiret.& consimiles alias referendae.Hknoto,siquis requ

sierit quemnam saltem ex antiquis spicurus magni secerit,respondere Laertium, illum, Diocle author fuisse maxime amplexatum Anaxagoram sessi in aliquibus illi contradixerit, atque etiam Archelaum. qui fuerat Socratis Magister. Dicetur postea de Democrito : adiicio solum Epidurum cum admiraretur Pyrrhonis consuetudinem, quaesiuisse de illo assidue ex ipsius auditore Nausiphane, ut Laertius habet ire Pyrrhonis vita.

28쪽

LIBER L

si odo , s qua occasione ad Philosophiam se

contulerit, Sectamque in tituerit. SCriptum porro Suidas reliquit coepisse illum

Philosophiae dare operam anno aetatis XII. Idem etiam alij, reserente Laertio, scripserunt, dum vitam' eius scriberent. Verum ipsemet Epicurus apud eundem Laertium testis est, non attigisse se Philosophiam, nisi anno X I v. εφαψα ru τε φιλsGφίας ζυγεμνα ς Τε δ α-δis. Tradidit vero Hermippus,ex

eodem Laertio, illum, cum forte incidisset in libros Democriti , ad Philosophiam se applicuisse. Sed&scribit Laertius ex Apollodoro Epicureo in primo de vita Epicuri, ad Philosophiam illum accellisse, Sophistas damnantem,& Grammaticos, postquam ipsi non poterant quid apud Hesiodum chaos diceretur, interpretati. Verum, quia Sextus Empiricus hanc occasionem philosephandi luculentius edisserit, ni gebit ipsius verba in hunc locum transcribere. It que , postquam proposuit difficultatem circa illa

Hesiodi carmina, Exortum primum Chaos est,dein pectore laturitu , cunctorum sedes.

29쪽

De vitammori. Epicuri,

sebitanei ad philosophandum in tinctio. Prorsὴs enim adolestentuitu cum esset, rogauit Grammaticum, uiadsibi praelegentem, ortum primum chaos est, GIνος το Xάος ἐγενετο, ετ περ 'πρῶτον εγε ο i ει quonam Chaos exortum esset , si quidem primum ιxortum erat ρ Dicente illa, talia aocere, non essesui muneru, sed istorum esse,qui iocaren-ιur Philosophi, Ibiw, ὁ Ε πλουhos , ὲ π cs ovi

inquit Epicurvi, ad illos mihi accedendum est, quando inis ut, qui rerum veritatem perjectam babent. Simile quidpiam narrat Agellius sibi contigisse, dum rogatus Grammaticus quid verba haec Enniana essent,

Ex IURE MANU CONfERT UM: erras , inquit , adolesens, aut ludis. Rem enim doceo Grammari- eam, non ius re pondeo. Sed ad Epicurum. Omitto hoc

primum, quod nonnulli dicunt, fuisse illum Ludi magistrum,as priusquam quidem

se ad Philosophiam conferret, ex Hermippo apud Laertium. Praetereo etiam quod infesti erga illum Stoici,apud eundem, ipsi exprobrarunt, exigua quadam,& inuidiosa mercede literas cum patre docuisse; cum matre vero precutis lustrabu legisse, circumeundo aediculas.Hoc obseruo: postquam Philosophiam attigit, coepisse illum scholae praeesse annos natum xx x II. Vt La us memorat , idque primum Mitylenae, ac deinde Lampsaci: ut vel ex iis, quae sunt ex Suida relata,intelligitur. Quanquam ex Colophone usque discipulos co erat,vt idem quoque Laertius habet.

Vera rei

30쪽

LIBER L

Ver postquam est Athenas reuersus, anno seu xxx VI, sev xxx VII, primunt quidem ad aliquod tempus in congres. cum caeteris, inquit Laertius, est philosophatinsat priuatim deinde Sectam a se iocatam con- nituis r Videlicet Democriti admiratus primum d eblaama emocriteum se professus est, quemadmodum Plutarchus refert: Quia vero plurima deinceps vel immutauit,vel de suo adiecit,idcirco is fuit,a quo Sectatores Epicurei nominarentur.

dam hela dicenda de Secta hac serentivisci licet propago fuerit appellatae Italicae, quae a Pythagora originem ducens, per Xenophanem, ac Parmenidem, ad Zenonem peruenerit Eleaticae Secta authorem , ac deinceps per Leucippum, Democritum , interceptosque alios letiam Pyrrhonem Scepticae authorem l ad Epicurum fuerit deduehi: Ut item varia placita, quibus a Sectis caeteris discemeretur habuer ac fuse adeo disseruerit de rebus attinentibus ad omneis Philosophiae pineis:Verum quia res ad Philosophiam , ipsamque adeo doctrinam spectat,ideὀ praeuertenda hoc loco non est. C Eterum cum alij principes Sectatum quaedam Athenis loca delegissent, ut Academiam , Lyeeum , dc alia , coemit ipse hortum peramoenum,

CAPUT VI. Ubi Scholam habuerit.

SEARCH

MENU NAVIGATION