장음표시 사용
51쪽
et turbida apparet, deinde pellucida, deposita
videlicet nigra quadam materie, nempe, Carbonacea, quae, potasea ad solvendum usurpata, copiosior observatur: ad superficiem colligitur materies quamplurima, opaca et squalide alba, pinguedini minime absimilis ; utrum vero ignem concipiat, annon, dubium est. Fibrina videtur hoc experimento in elementa sua fuisse resoluta; pars hydrogenii et aZotii inter se consociabantur ut ammonia fieret, carbonii vero et hydrogenii pars materiam oleo similem conficiebant, et magna Carbonii vis penitus a vinculis suis soluta, praecipitabatur. Pars soluta addito acido nitrico, insignem flavi praecipitati copiam suppeditat. Aucta temperie ad gradum i orumpi vel 18o iri fibrina in ammonia pura solvitur ; si vero frigidior sit temperies, vix ullam vim
52쪽
STRUcTUR A et forma globulorum quae in- sanguine Continentur, maxima Cum Cura et studio observatae sunt, postquam LENEN HOENprimus micros copio usus est, ad ph siologiae latebras explorandas; sed a proposito meo prorsus alienum foret, hic referre omnia, quae micros copii ope de hisce globulis fuere observata, quoniam ad Chemicam sanguinis his toriam evolvendam nihil conferunt. Specifica rubrorum globulorum gravitas, gravitate specifica alius cujuslibet sanguinis partis major est.
53쪽
sunt, in amphibiis vero et avibus a MUYs observatae sunt spheroidese ; hanc formam referre HEwSo Ni visae sunt ; cel. FONTANA quoque, hasce particulas in animalibus quibus frigidior est sanguis, eadem figura donatas reperit i. Quibusdam placuit has particulas fluidas esse; sed si res sic se haberet, quum attractione centrale gaudeant, fieri non potuit quin cohaererent, quando se invicem secundum axin suum longiorem contingerent; quoniam necesse est vim earum usque ad extremum axis majoris exeri, ut forma servetur : inde sequio tur constitutionem fluidarum globularum ab HUNTERO t excogitatam ne inter se coales cant, minime figurae spheroide se Competere,
54쪽
mihique igitur longe magis rationi Consentaneum videtur easdem esse solidas. Brevissimo tempore globulae rubrae in aqua solvuntur, sique solutum probe exploratur, pauxillum ferri oxydati continere reperientur, praeter omnia etiam alia quae in sero continentur. Defraudubitur vi sua solvendi aqua, si sales medii in ea prius solvantur; inde igitur ratio, uti Dom' HENSO Ni visum est, ob quam in sero ipso integrae servantur Ad hoc seri phaenomenon, ni maxime fallor, magna ex parte Conferunt albumen et gelatina, haud enim adeo insignis est in sero salium copia; res igitur potius pendere videtur ab imminuta a finitate, quae, aquam inter et particulas rubras intercedit, propter substantias jam indicatas in ea solutas. Solutio gummi Arabici nullo
55쪽
nullo addito sale medio, eadem prorsus virtute pollet quae sero inest. Quorundam illorum salium saturatae solutiones, licet in singulis diversa admodum esset salinae materiae quantitas, eandem omnino vim habent, ut mihi experimentis constat; quod apprime convenit cum opinione supra proposita, quod, nempe, aqua gelatina et albumine, jam OCCupata, minorem in particulas rubras attractionem, exer-Cere qUeat. Colorem rubrum globularum esse prorSus uniformem, extra dubii aleam posuerunt ingeniosissima accurataque experimenta a CAVAL-Lo instituta . Pro microscopio usus est globulis vitreis diametro variis, unde eorum Pariter vis res objectas ampliandi varia, sicque
. On the Medicinat Properties os Factitious Airs, Append. p. a s. and et SI.
56쪽
illi multa variaque conspicere contigit, quae jvariis auctoribus fuerant observata. Cum igitur particulse illae sanguinis, quadraginta vel quinquaginta, sed minus quam vicibus sexaginta, diametro auctae viderentur, singulae Punctum parvulum pellucidum, in obscuro
quodam annulo inclusum, ostenderunt; particularum autem diametro, magis quam Octoginta sed non plus quam centum et sexaginta vicibus, ampliato, apparebat punctum nigrum Centrale, quasi ab atramento Charta impres sum. Si plus quam bis Centum et sexaginta vicibus, diameter ampliaretur, tunc annulus
conspiciebatur spatium translucidum includens; quod Abbe DELLE TORRE, a seipso visum fuisse, narrat . Particulae CAVALLO globosae videbantur, haud secus ac HUNTERo fet B LUMEN BAcilio i visae sunt. Ut
57쪽
Ut CAvALLO certior fieret, suas observationes nullo foedari errore, rem ad experimentum adduxit. Sibi pro objecto comparavit globulos vitreos minutissimos, et ad sanguinis particulas imitandas prorsus idoneos, qui, Ut Certe noverat, omnino solidi atque homogenei fuerunt, merito ratus, si particulae rubrae ejusdem omnino consistentiae sunt, et varia jam memorata phaenomena propter varias reflexiones exhibuere, idem etiam vitreos globulos esse e fecturos: eventus spem et expectationem non fefellit. Usurpato enim globulo cui prima inerat ampliandi vis, punctum Centrale apparuit , quodque etiam magis est mirandum, cum globulus, inclinato disco, moVehatur, punctum etiam ab uno latere ad alterum trans ibat: formam etiam annuli observavit microscopiis usus, quibus eadem vis erat ac illis
58쪽
quorum ope, annulus in sanguinis particulis visus fuerat Haelenus nullam mentionem feci de sanguinis resolutione, uti evenit antiquiore operandi modo adhibito ; scilicet, admoto calore, primum leni, postea gradatim augendo donec intensissimus fieret. Processus hicce Ilatio defructida appellatur, nec immerito, quippe inde corpora prorsus disturbantur, adeo
rum Non abs re erit observasse vim microscopii HEwso Ni pene eandem fuisse, cum vi globulorum quorum ope vesiculae in CAvALLo experimentis apparaverunt, globulosque Abbe BELLA TORRE, quibus deficiente debita claritate uti minime poterant, roo excedisse, erant enim o 8O, 128O, &e.
59쪽
ut omnes fere animalis partes eadem principia effundere videantur, nec quidem inter sese, nisii horum ratione principiorum, differre reperiantur ; sat ergo erit sanguinis integridistillationem exhibuisse, ut singularum partium indoles, quantum hac ratione detegi potest, patefiat. Si sanguis igitur igni committitur, inclusus vase idoneo, cui recipiens fuit accommodatum, primo colligitur phlegma, in quo solvitur maxima vis salis ammoniaci, qUi e X acido empyreumatico ammonia saturati Sino conficitur ; deineXoritur oleum te VO, postea oleum ponderosum, crassum Coloratumque. Simul Cum ammonia Carbonata manet in vaso Carbo spongiosus, qui aegerrime Cinefit. Cineres vero constant e X soda muriata Ct Carbo nata,
calce phosphorata, ferroque Oxydato R.
60쪽
Si serum solum hoc modo examinatur ; eadem omnino, sed odore foetidissimo inquinata obtinentur, et residuum insignis admodum voluminis est ; in eo etiam omnia, quae in sero ipso, si ferrum Oxydatum eXCipi RS, COH-tinentur. In istorum enim ita calori subjectorum residuo, postquam probe abluta fuerunt salina, praeter Carbonem, ContinetUroxydum intense fuscum, quod magnete fortiter attrahitur. RHADES in suis experimentis reperit talis oxydi grana decem cum dimidio, vel sta partem, ex Unciis sanguinis undecim, relictam fuisse , in experimentis vero MEN-GHINI ratio erat I IOo ; laaec autem ratio variare debet, pro Varia rubrarum particula.
Tum quantitate, quas novimus plures esse in hoc quam in altero indi Di suo: eadem omnino principia reperiebuntur in fibrina, quae iussero, praeter sale, fixos qui fibrinae desunt. Non eadem temperatura Coagulantur gelatina, albumen et fibrina , maximo Caloris gradu