Doctrina politica in genuinam methodum, quæ est Aristotelis, reducta, & ex probatissimis quibusque philosophis, oratoribus, iurisconsultis, historicis, &c. breviter comportata & explicata, ab Henningo Arnisaeo Halberstad. Cum succincto quæstionum & m

발행: 1643년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

A v v T XI. gnoscat. Nec vero majestas soli regi attrI-huenda est, cis Tholos lib. s. de Repub. cap. I. Sed cuivis Reipub. perfectae. Peccavit enim Conradus Badoarius , dux Venet. quod aConrado Imp. jus signandae mone- stae acceperit: Volat. . Geog. Item Sebastianus Cianus, quod ornamentis regiis passus sit se indui a Barbarossa, dc Ale xandro III. Papa: Conrar. lib. a. Repub. Venet. quasi Respub. &haec SI alia iura majestatis ex sua autoritate usurpare non potuerit. Falsa enim est opinio Mart. Laud. cy I. de crim. las maiest. Veneto a accepisse libertatem ex privilegiis Imp. secundum Bal. in cap. scut dejurejur. cujus cotrarium disputati. Cunctos popul. num. 8. desum. Tri t. possemus Mde Polonorum Sc aliis regibus illo Nero ianis uti. Nescivisse eos , quantum sibi licuerit, dum Miezis laus I. Micho υ lib a. cap. i. 3c Vlad ista us I. regio titulo uti abstinuer ut, ad Papam pertinere rati, ut regium diadema conferret, ad quem eti, ana legatos miserunt, licentiam corona utendi petitum. Crom. Lb. s. Quanto reinctius Praemissa us , qui sine cuju1quana concessione, cum suminam in se potestatem transtulisset, regem se vocavit. Crom. lib. H. Ea enim est summae potestatis natura, 'ut stiperiorem agnoscere sine implicatione contradictionis non possit. Supra

quod enim aliquid superius est, illud

372쪽

De Summa potestate. summum non est , sicut argumentantur Algata. O ver. dis s. ad summitatem Dei ostendendam. Quibus enim, Diabit. Liv. 3I. populus Rom. hunc hon Olem habebat, ut Reges, soci. & amici voca in Ientur , ut Dejotaro, Cic. pro Deiot. Syphacis filio. Liv. t. 3 r. potestatem suam jam perdiderant, nisi quantum beneficio populi Rom. requirebant. Atque ita, qui, cum Ieges Vocentur, alterius tamen imperio tenentur , perfectam de illibatam pol e statem non habent, qualis erat Rex Dan Orum , tum temporis, cum Friderico I. Imper. his verbis fidem daret: Rex Danorum Magnus se in potestatem Imp. tradidit, obsides dedit, juramen istum fecit, se successoresque suos , non nisi Imp.& successorum ejus permissu regnum adepturos. Tritheim. cap. I 7. Summam enim potestatem convenita superiori potestate, & per consequens a. ll. liberam esse, Alberic Gentil.in Re gal. disp. I. quia i l. re ter vocabat Seneca virtutes armatas, quod malos hominum mores in ordinem cogerent, l. lege viri mde Γ.Armantur igitur leges a vi superiori, alioquin merito ridendae, ut leges leporum , in Leones latae ex fabu Ia Antisthem S. b.polit . cap. 3. Superiorem autem potentiam majestas non agnoscit et ergo

nec leges , quae sunt scita potentiae superioris,. Vnde Vlpiania L princeps. 1f. de QIus Imper. Romani esse scribit. non sub

373쪽

se scribit Iustinian. Nov. I S. cap. z. g. ulti Omnibus a nobis dictis , Imperatoris excipitur fortuna, cui& iplas Deus it. subjicit, legem animatam eum committens hominibus. Iam olim enim Dion. lib. testatu ν liberatum tui sie Imperatori rem a u. concessione populi. servius quidem Tullius il . tulit, quἱ-bus ipse obediat, Taci. 3. Annal. dc legati Scolorum apud Buchan. lib. 2 o. disputant

regem subjici legibus, quod unicum Iu-arius Brutus in vindim eoni. Dran. Iohan, Maria. Lderet. cap. 9. ostenderenuuntur.

Alii distinguut inter li. ad contractus per tinentes de caeteras C ac. lib. I p. observ. cap. 3Ο.caducariis tantum legibus exolvit regem. Res vero ita se habet : Quia potestas in sua Repub.summa est, nullis positivis, in Repub: latis li. cogi potest: Nam leges erunt in eam latae, aut a superiori, aut a subditis, aut ab ipsa majestate : Non primum, quia superiorem non agnoscit: non secundum , quia implicat contradictionem , si subditi dent leges , . quas accipere debent : nec denique tertium , quia nemo habet in se imperium , ut ait Vlpia n. l. iste ά quo. g. Temps. ad Trebell. aut nemo potest seipsum cogere , l. 2uod aut g. uxori de donat. int. vir:&uxa 1 : V nde Tiberius dicebat: Non aliter constare rationem, quam ii nulli reddatur : & M. Changius, quando regnum in t . Mea

374쪽

De summa potestate. 3 rVox, ait, pro gladio pro securi futura est. Bodi'r. I . de Repub. cap. 8. Quo tendi de illud Cicero. pro Rabir. Regum imperia scito : dicto pare , dcc. Exolvit autem praedicta ratio regem tantiam all. positivis , quod supremus sit in Repub. nihil autem obstat, quo minus subiectus maneat Dei Sc naturae legibus quorum respectu adhuc civis est , Ac quibus instar aliorum civium obtemperare. cogitur , ut ostendit August. CV. qua contra Obrecht. iu disputat. Regal.

Quod enim Cambysi responderun rconsiliarii, regi ius esse, quicquid fecerit, Herodot. lib. 3. quodve noverca Caracallae suggerebat . meditanti adulterium, sed leges adhuc reformidanti : An nescis te Imperatorcsti esse , dc dare, non acci Pere leges, aut, quod de Papa seribit Bal. in eap .cum super de ea res prop. ct posPapa est supra, contra & extra jus, Spart. in Caratain. eo nimium attribuitur licentiae regiae, quae spectatur tantum er ga subditos , non erga naturam dc. Deum, quorum leges sunt superiores.

Et sane si Caligula dicat, a matre reprehensus : Mihi omnia licent , Voci Tyrannicae ignosci posset I sed Anaxarchus Philosophus merito accusandus est , quod Alexandrum consolaturus ,

etiam homicidium Cliti regi licitum fui1se dixerit. Ius enim Iovi & regi esse

375쪽

3 2 CAPUT XI, q uod V i dea t u r, Arrian. in his' lex. Conistra Dei enim E naturae statuta , summae potestati nihil licet. In sua vero Repub. dicente Salust. in Ing. regi impune quidvis facere licet ,

ita ut e legibus cogi nequeat', aut prohiberi : tamen Tacitus Φ. LAnnal. malum uocat eum, qui ex magna fortuna praeter licentiam usurpat nihil. Non enim. Omne, quod licet, honestum est. l. Non omne, de R. I. & Cicero ait pro Balb.Est aliquid , quod non oporteat, etiamsi licet. unde Claudian. Theodosium admonet: Nec til i, quid liceat, sed quid fecisse decebit, Occurrat, mentemque domet re pectus honesti : recteque scripsit Symmach. lib. 2. Ep. apud Imper. plus debere valere justiciam, quam licentiam Rex enim non est, nisi vir boMus, ut supra ostendimus : ideoque honestatem , licet non coactus, sequi tenetur , licentiamque suam legibus alligare quod in iis

justitia & caeterae virtutes contineantur , Thom I. a. quast. ρ6 Atque hoc profitentur Theod.& Valent. 4. C. deli. O consit. princip. dignam Voccm esse, majestatere

gentis, i l. se alligatum profiteri : maiusque quoddam impcrio, submittere li. principatum , quod versibus expressit

Germanus Vates libr. 8. de reb. gest. Frider. Nam nihil , ut verum fateor, magis esse

decorum, Aut regale puto, quam legis jure solutum, Sponte tamen legi se se sup-

376쪽

De Summa Iotestatri 343 ponere regem. Non enim id dicunt, quod scribitur cap. Iustum d .s . iustum este , ut

principatus subjiciatur legibus, sed quod

magis commendet Imper. si de tuo jure recedens, se legibus alligatum confiteatur,

cum non sit : sicut de Traiano seribit Plinius in Paneg. In rostris simili religione , ipse te legibus subjecisti: legibus Caesar, quas nemo principi scripsit. Ita enim

hanc sententiam explicat Alex. l. ex imis pers. C. de test. ubi Salycerus , quem ι guror. incert. in tr. de crim. las majest. q. s. iv. s. z.part. praH. Crim. excellentii simum do - .ctorem , dc praecipuum veritatis investi. gatorem vocat, ait: Licet Imp. legibus sit 1 olutus , vivere tamen vult legibus.

Cum haec ita sint, & jam secundum So-

erat: licentia sepe reges co I rumpat, quia, ut habet verso. Publii Ori apnd Macrob 2. Sat. 7. Gesi. lib. I 7. cap. I . Cui plus licet, quam par est , plus vult, quam licet :consuetudo introduxit novum modum per jusjurandum continendi eos intra virtutum limites. Quanquam enim di. cente Alphonso , tantum valere debet ad fidem , principum verbum , quantum privatorum hominum jusjurandum: Anton. Panor. lib. I. de idi t. ct farit. Alph. poph: 3 8: & Areopagitae non siverunt Xenocratem jurare, rati nefas esse , viro bono etiam in jurato non credere : Viveto um'. 8r de civit: cape Iz: tam subditorum aliqui tam vilem de principib: im

377쪽

biberunt opinionem , ut sine juramento ii fidem non habeant : eoque incitavit eos fraus & fallacia nonnullorum principum, qui libertate in detrimentum Rei p. abusi fuerunt. Diversa autem sunt juramenta. Nonnulla obligant principes ad leges Reipiab.& exiguntur ab iis legibus , ut ab Imperis

minuunt jura majestatis in principe, quia is , quae caput cit majestatis , potestate leges ferendi se privat, dum promitrie se immunitates, privilegia , leges &c seria vaturum , sicut Mn. de Kep. Lac. in . reges Laced. testatur singulis mensibus coaetos fu i sie in leges jurare. Qua de causa Casmirus III. Polo n. dissiculter adduci potuit, ut juramentum praestaret,

Crom. lib. 22. cum ad Uerteret, eo majest

tem suam laberactatum iri. Alia vero obligant tantum in honestatem, seu Dei dinaturae it . nec majestatem imminuunt. Tale fuit olim Regum Gall. juramotum e Iuro per Deum Omnipotentem, & promittato, me juste regnaturum ., judiςium, aequi tale, ac misericordia in facturum. Lodin. I. de Tepub. cap. 8. Henricus quidem V Anglorum rex et inu. iurare coactus fuit, sed, quia alienigena, fortioribus circumis scribendus erat vinculis, sicut&Carolo U. Germani. Steidan. lid. I. & Hera rieo

378쪽

De summa POp sale. 3 s, Andium duci Poloni, leges posuerunt graviores. Imo ne rex quidem fuit, sed

Rector Franciae , ut . mil.seribit.lib.Io. utor Chrono leto Gallor. Sed ad summam potestatem redimus . ,

quam diximus superiori imperio & ll. so

Iub. capit 8. Qui igitur alterius imperio sese udatarios faciunt sicut Bret zelius Bo- hem. Friderico I. Imper. . Ene. Sal. in hist. Eohem. Iohannes Balliolus Scot. regno Angliae Buchan. libr. g. Iohannes Ang. Ecclesiae, Polyd. Virg.in hist. Ioh. Rex Siciliae eidem eap.pastoral.de sent. O rejud. in Gem. marestati suae detrahunt, cui nihil

tam repugnat, quam subjici imprimis supplicum in modum , sicut Vasalli adire

coguntur dominum , cap. I. libr. s. Stat. Polon. Ottocarum enim ut ignominia a Dficeret Rudolphus Imper. ingenua pro stratum , seudumque petentem spectato ribus detexit, Munse. 3. Geog. Vnde, ut hanc subjectionis notam effugerent duces Austriae inter caetera privilegia obtinuerunt, ne cogerentur praesentes investitu ram petere, ut cuspinia ex Archiu. refert. Regibus enim est Tac. a. nn qua, nedu

379쪽

' infima Insolita sunt : 8 haec causam Ite Balliolo , quam propter Edualdi potestatir se subtraxit , quod coram sedente cogeretur ipse stans causam orare, Euchan: lib:8e. In hanc quoque summam potestatem committitur crimen laesae majestatis a subditis capit . pastoral: de sente Scre Clem. Quo enem 4 Egid: Petro in sume dcape crimen majestacis committi scribit in praelatos, magistros, principes, Vniveris saliter accipi non debet, cum criminmajestatis tantum pertineat ad eos, qui sunt membra majestatis , l Luisque Coadi. Iulmaj: Vnde Plinins in Pan ego Domitianum ridet quod crimina majestatis in arena colligeret, ac se despici & contemni putaret , nisi etiam gladiatores ejus venerati fuerint, in quibus suam divinitatem , suum numen violari interpreta batur: Apud Polonos majestas nos laeditur, nisi in persona regis: leI: c:I: ar l: 6r

sed & ad illos ex tedi potest , qus majestatis quasi partes suint,perd: iraeuisquise alioquin recte dictum fuit a Mari: Laudeqo I: de crim. lasmai. In ducibus & proceribus non habet locum, ut delinquens contra cum statum, puniatur secundum format . iactu quis: Coad Iulo Mai .secundum Alber: de Ros do te Luisquis , puta , nisi princeps non recognoscat superiore: Sed&alterius principis tanta potest dignitas esse, ut in eum aequer graviter , ac in majestatem peccetur; Sed haec disputent ICti,

380쪽

De summa Potestate. 34 fios pergemus adjura majestatis ex quib:

summa potestas constituitur simul&cois gnoscitur: Ex iis vero juribus quae prae-Ponu tuo. sam:cegocounic quasne Regal. pr cipua est potestas fere di leges. Summς enim potestatis est imperare, imperatur autem magna ex paret legibus. Eas igitur in manu summi principis consistexe Oportet , Ulioquin nullam vidi habituras , nisi munirentur autoritate illius, qui plenitudinem imperii possidet. Distinguendum enim inter legumlatores, quibus facta est potestas conscribendi leges , sine confirmatione summae potestatis non valituras , Sc inter illos qui auto in xitate sua leges roborant' Ita X. viri scripserunt leges Roman. sed tabulas prius in . foro exposuerunt, ut ab omnibus approbarentur : Livius libruo nec vim juris habent, nisi confirmatae ab Imp. libea: Oo

Praescindunt sibi hoc majestatis caput illi principes, qui jurejurando pronait - tunt subditis , se nihil ex privilegiis velli. mutaturos, aut innovaturos, seu qui I l. caducarias ferunt, cum clausula, in perpetuu valituras. Successbris enim potentiae nequit antecessoris statutum praejudicare, nec tenetur , qui cum summa potestate est, atecesibris acta confirmare.

Adrianus quidem Papa perficit, quod Nicolaus ejus praedecessor disposuerat, capo drian;aod ἰ 63rdia Gregorius confir-Z s azrat

SEARCH

MENU NAVIGATION