Doctrina politica in genuinam methodum, quæ est Aristotelis, reducta, & ex probatissimis quibusque philosophis, oratoribus, iurisconsultis, historicis, &c. breviter comportata & explicata, ab Henningo Arnisaeo Halberstad. Cum succincto quæstionum & m

발행: 1643년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 철학

801쪽

De Re med. coni. Conon ' psel natura fidos et omnibus enim Iidem fidi apparerent, quemadmodum alia, quae natura gignuntur, omnibus apparent eadem: sed fidos oportet unusqui que faciat , quorum comparatio Hullo modo fit vi, sed beneficentia potius. Quod enim Machiavessi lib. I. di c. cap.9. O lib. deprincip. cap. I 7. metui potius deis 'here Principem putat, quam amari , ab

Antimach. libr. Theor. a. st. II. Scip. Ommir. in dis. ad Tac. Godel. ad 8. Liv.& alibi a nobis sufficienter refutatum est , imprimis cum Machiavet. ipse. lib. 3. cap. 6. Principem jubeat subditorum amorem quaerere. Et quia tiar. I. cap. s. pluri ina super hac re inter virtutes regias disputavimus, nunc eo lectorem remitis timus, ad alterum injuriae caput proingressuri, quod ad bona subditorum dirigitur. Non potest quidem ab exactione omisnino sibi Princeps temperare, quod , diacente Imp. Nov. I49. . e sane. sacris tria hutis non illatis, Respub. conservari non possit, sed tamen parcendum est subdia is, quantum potest, quia, ut ait idem Imp. 2 ου. 16 I. cap. s. g. Atque ut haec. Bono principi pluris est subditotum opulentia 5 medela, quam reditus, qui inde inferuntur imperio, de Claudian. in Honor. rect e laudat Honorium et Nec tua privatis crescunt aeraria damnis .

802쪽

Dx' Dies nunquam transiit , quin aliquid mansuetum , civile , pium faceret , sed ita, ut aerarium non everteret. Alexander M. rogatus , ubi thesauros suos haberet, apud subditos respondit , cujus sententiam , s Marcestinus veruta est. Iulianus valde solitus fuit admirari. Constantius quoque amicis increpantibus, quod fiscum curaret indiligentius, respondit: Bonus Princeps , qui magis

a suis diligitur, quam timetur , habet quicquid cives possident: id quod Cyrus

Craeso ostendit , cum precibus a sub diviis magnam pecuniae vim collegisset . Xenophan. Orop. Nam & sacrae literae Veistant Principem profusione opes regni

exhaurire, & Philippus Valle si us , legelata , Principis largitiones revocari jussit , nisi tabulis donationis contiis

nerentur. Connan. lib. I. Comment. Si vero necessitas omnino tributorum exactioianem flagitet: Da operam, inquit Cicero z. de ossic. ur omnes i melligant , si satri esse velint, necessitati esse parendum: Et postquam necessitas separata est, 'reiacte monet Soto de j . ct juri lib. 3. q. 6 ea. T. evanescent tributi causa , tollendum esse ipsum tributum , quia cessante causa , cessat essectus , cium cessante de Appel. Sic Romanis tributum rena istum est , quam primum L. AEmilius Paulus

Macedonicis opibus . devicto Perseo ,

803쪽

De Remed. coni. Corνvt. . I aerarium satiarat. Valer. Maximi libro 6.cap. 3 . Plutarchus in Pausano Plinius libero 33:capite 3. Sic Philippus Rex Frano. quem Longum indigitant historici, cum exiguum salis vectigal imperasset, propalam testatus est . se id, quam primum fieri possit , sublaturum. Et Philippus Vallesius, cum gravissimo bello coactus vectigal illud salarium duplicasset, promisit, se operam daturum , ut primo tempore sustolleretur. Bodin. 6. de Reis pub. cap. 2. AEquum enim est ait Iustin. l.

nnic. in pr. de Cad. toll. C. ut quod belli calamitas introduxit , hoc pacis lenitas sopiat. Notum est ex historiis . quam gratiosum plurimis gentibus fuerit, quod a tributis omnino liberati fuerint , qua de causa de causa Dionysius, ut favo in

rem plebis sibi primum admercaretur, in

teiennium omnia tributa remisit, tu in. lib. et r. quod & Smerdis fecerat, ut fraude occupatum regnum sibi gratiosius faceret. Herod.lib libo Seribit alias Neyode Iib. s. morIs fuisse novellis Persarum Regibus, primum annum spro aucupanda gratia , a pensionibus immunem subditis concedere , quod di Lacedaemoniorum reges so litos fu i sse

facere, id ibi. refert. Alexander M. quoque, ut Macedonas magis haberet obsequentes, tributa iis remisiit. Iustine lib. s. Item Romani , cum Cappadociam Mortuo rege Archelao , redegissent in

804쪽

' L I 3. II. C A P. V. provinciam , quaedam ex regiis tribui Is, diminuerunt, quo. , inquit Tac. a. fin. mitius Roman. imperium speraretur. Re vera enim attum sordidumque est aurum dicente Apollonio Thyanaeo, quod ex lachrymis oritur. Phil. l. s. de vii. post. Proindei quantum fieri potest, praeeidenda sunt tributa aut parcissime inducenda , non tam in capiῖa, quae tan- κεφαλια vocat Cicero S .aLAtt. Ep. I s. Imp. l. unia. C. de capit. crv. exim. I. M. capitationem , quam pro ratione patrimoniis orum , ne unus pro minima re magna exactione prematur, ut ait Vlpian. lib. q.

de Cens. Cum enim de hac iniquitate quidam conquestus esset apud Cassio d. libr. . D. 6s. merito Rex censu ni facultatibus accommodavit : Iaudabili ted que instituit in Repub. Rom. Servius,

ut cum antea per capita aequaliter conia ferrent , census accommodaretur ad gradus patrimoniorum Flor. lib. I. hist. Roman. cap. σ. Halyccr. lib. . N. Diocletian.& Maxim. lib. 3. C.de ann. O trib. Ind. Veistant quenquam ultra rerum postesiarumipodum gravari . Severus item, libr. I. C. uectu. nov. insit. non pus nequaquam vult temere permittendam novorum vectigalium exactioneis. Agς igitur , quandoquidem LAristo t. s. polit regem jubet esse μη σφβε-

805쪽

V De I Const. Coνrup, . bonorum. sed tutorem, nec tamen sine aerario Respub. consistere potest, proin

Ponemus alios modos ditandi aerarii Iquibus si studuerit Princeps , facilius tributis subditos levare poterit. Et pri mum quidem publica bona fisco assignanis

da sunt, ut inde sustentetur, scut Romulus tertiam partem agri concessit Rei-Pub. Hal carnaF. lib. a. cumque Caesar agrum Campanum totum plebi divideret , nihilque in publicum conserret,

creditus fuit plebi adulari in detrimen istum Reipub. Plutareb. in Cas. Vndei hinter regalia , seu bona Reipub. numerat Fridericus eap. qua sint regat. Vias publicas , flumina navigabilia , dc ex quibus fiunt navigabilia, portus, ripa tica, thesauros in publicis locis inventos, res pro derelictis habitas. Haec enim omnia ad fisci divitias refereda sunt. In Mo narchia uero bona regalia duplicia sunt. publica & privata , sicut constituit etiam Iustinianus duplicem procuratorem fisci δc aerarii, constraque ex l. 2. I. Hoc.in serdictum. Ne quid in Ioe.publ. l. cum se vus. g. con at. de leg. r. Et quanquam fiscus ad bona Monarchae, & non totius Reipub. pertiner, tamen M. Antoninus omnia vasa, aurea, argentea, crystallina& myrrhina vendidit , ne cogeretur tributum exigere , Sabellaib.Φ. En. 7.quod& Nerva jam antea fecerat, qui universam supellectilem protruserat. Dion. i.

Nerva

806쪽

-νι L I B. I I. . e A P. VNerv. Imitatusque est Tacitus, ut V Ura. in Taeir .scribit,& nos supra allegavimus. Quid ni enim hoc faceret Princeps de cujus salute maxime agitur,cum SQ Ion voluerit , quemcunque alium civ um, si Trierarchus vel Collator electus fuerit, ad opes suas Reipublica; impendendas , obligatum esse debere, ut Demosthen es tνadit in ierarchis Las gn Oration. de Muner. . Eschι n. in accus: Ctes

phonti Quod vero bona publica attinet, non licet ea Principi, nisi pro Repub.mo in vere,alioquin totam Rem p. quae in iis fundatur , excussuro, tinlr.de Iurici'. C.' Itb: II: cum tamen Respub. Principi sit eodem loco, quo pupiIIus , ι. Remp. C. dejuri Reipub: cujus bona tutor ad suum

commodum transferre non potest. Ita cautum est in articulis Caroli V. ne bona imperii alien et , aut deminuat, Steid:l: r. Idemque cavetur lib. N Stat. Polon. Stat, His an : partit. v. R. D. Stat. Venetolib. 2. O in articulis Friderie. regi Dan. exhibitis . Nec immerito accusatus fuit.Ludovvicus

rex Polon & Ungar. quod Vladi flao duet Oppoliensium ex regiis terris addixisset Ostrenbviensem & Velunensem tractum, Distinense , Crepiciense , BoboIicenseterἔitoria in Cracoviensi, & Breznicienseῆn Sit adiensi ditione. Cromer. in hist. Luo

807쪽

Rudolphus, de alii, qui bonorum Imperii nonnulla , vel in alios , vel in suos transtulerunt , & Carolus IV. imperii vectigalia Electoribus concessit, eandem ob causam , ob quam Q Metellus olim Italiae portus vectigalibus liberavit in fraudem boni publici, hic, ut popularem follicaret gratiam , ille , ut filio emeret imperium. Recter Iohan. Zi misces Basilio cubiculario ademit, quae Nie ephorus ipsi concesserat: Indignum , dicens, esse ociniquum, publicis possessionibus multorum praestantium virorum sudoribus Scsanguine partis unum spadonem perfrui: Zona r. in Zimisc. Proxime bonis publicis sunt vectigalia quae variis rebus indici potius debent . quam ad ilibuta procedatur. Vnde enim aliquis lucrum sperat , inde cum gratia patitur aliquid decerpi. Cicero ait in Epist. ad 2Afra tr. Imperium sine vectigalibus retineri nullo modo potest, & cum Ner ad aucupandam gratiam principio imperii, vectigalia tollere vellet , Senatus impediit,diublutionem Imperii futuram dictitans, si fructus, quibus Respu. substin

tur, diminuantur, quippe sublatis porto riis, sequens, ut tributorum abolitio ex is postularetur. Sυeton: in in ero. Hannibal hoc modo callider usus est, quem scribit. . mil. Prob. non tantum abolendo vellera vectigalia. sed nova imponendo , id ςffecisse. Mamodo, ut esset pecunia ,

, Coralea

808쪽

o L I 8.'II. C A P. V. quae Romanis ex foede rependeretur, Vmrum etiam, ut superesset, quae in aerario

poneretur.

Primum vectigal a Romanis ad Sutrέ-um introdrustum est , cum manumissi pro libertate vigesimam partem bonΟ-rum in aerarium conferrent , Livius lib. 2.

Oportet enim vectigalia iis rebus imponi, ex quibus sentitur lucrum , quod , uti dixi , ab iis facile quis patiatur particulam abstrahi. Ita Augustus I. Iu Itam tulit, ut quae haereditates , legata , donationesve , mortis causa ad alios pervenirent, eorum vicesima pars fisco vindicaretur. Dion in August. Plinius in Paneg. vocat tributum facile& tolerabile, quod tamen Traianus fultulit. Nam αhie de Pertinax in tollendis vectigalibus nimii fuisse videntur. Ita Byzan thini, cum apud eos non esset ei vis , nisi utroque parente cive genitus, 3 o. libris

vendiderunt civitatem ei, qui uno tau tum parente cive natas esset. Osri Ot . a.

Oeco. Inter haec honestissimum est vecti-ga L quod Portorium vocat Cicero prol. Manil. lib. q. in Verr. pro Font. ct alibi , rebus evehendis & in vellendis imperari solitum, quo Rex Daniae maxime ut iis Lur. Quas vero res in Rempublicam inductas , aut quas evectas nolimus , in iis vectigal augendum est, in caeteris mi uuindum. Abusi sunt hoc capite, qui a levissimis de sordidis rebus vectigal ex toro

serunta

809쪽

De Remed. Cont. Corrupi 74iserunt, ut Caligula, qui lenones&meretrices tantum conserre jussit , quantum meretrix uno concubitu lucraretur: Sueis

ton. in Calig. Alexander Severus illud vectigal in res ludicras profudit, ab aerario abesse voluit. Quaestum enim a minutis ac turpibus rebus , item a pauperibus ac mortuis facere, illiberalis ac sordidi hominis esse, dicit Ars T. Rher. .EPVespa sani/sordes merito displicuerunt filio , quod scilicet ex urina pecuniam colligeret, Sueton. in Vel'as.quod Ferdinandus Rex Neapol. imitatus scribitur . Pon tan lib. de liberal.cap. 3 8. Abusi quoque sunt hoc capite Guillelismus Anglus, qui immuni rates civitatum,

coenobiorum, Episcopatuum , &c. abro gavit , ut carius a se redimerentur: Pol b. lib. s. itemque Imperator ille, qui magistratus suos emungere solebat, dicens , Aeos instar spongiarum ha-

Tertius modus augendi aerarium effex sociorum pensionibus, quas Athenienses sociis solitos fuisse imperare , &μεθικιον vocasse, testes sunt Demosth. eois

enim a Rep. tutelam expectant & patrocinium, ad ejus sustentationem necesse est , vicissim conferant. Romani, licet victoria contenti saepe essent, ut ait Flor. Itb.I. cap . 2. Pensiones tamen devictis

810쪽

742 L et S.IL C A P. V. hollibus soliti sunt imperare, sic at Caris thaginensibus ait Liυius lib. 3 I. annuum stipendium imperatum fuisse , quod Z Philippo regi Macedonum imperatum est. Ita Si Veneti, bello, quod contra Maeci Asilianum gesserunt, exhausti, jusserunt inquilinos in aerarium inferre aequam partem mediis domortim fructibus , qui

ex locationibus proveniebant. Bemb. lib. Io γ I2. histor. Venet. Caeterum inter tri-huta & pensiones distinguendum est, Cuhae quoque a non subditis, & qui majestatem possident, tribui possint, sicut Luis

censes annuo precio libertatem ad mercantur, & Muscovitae olim Tartaris pensionem certam dabant, Sigismund. O Pantal. in Musc. quibus & Chinenses quondam dederunt. Bol. 2. part Cosmogr. sed tributa sunt indicium subjectionis.

Quarto auget aerarium lilueralitas all- rum , de qua miratur Polyb. lib. s. Rho-2ios hac unica via, scilicet per liberalitatem vicinarum Rerum publi. tantum potuisse aedificare Colossum. Sed videtur, hic modus quibusdam illiberaliot, quod

Socrates putaret, eum, quia quocunpue pecuniam recipit, sui ipsius Dominum illum constituere , ac servitutem subire, nulla quavis alia minus turpem. Xenoophon. I. de dict. Ofact. Socr. Et sane verum est, quod Severus Imp. scribit :E τε πανυ, ου ra πανῆτε ουπ-παν Των Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION