Dissertatio inauguralis medica de hepatitide Indiae orientalis

발행: 1787년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

is quidem temporibus tam longe lateque patent terrae quas sub ditione tenent Britanni in Asia, quod ad earum prἴ2sidium quam plurimi nostratum, magna constantique copia, ad Indos, fere in dies, deferantur necesse sit. Quoniam praeterea ibi, coelo novo et inimico, multisque aliis infestis causis , regioni propriis, obnoxii, non mirum quod multi eorum Vitam cum morte cito commutent. Hoc igitur exitium immane sine dubio conditioni eorum pecu- Iiari magna ex parte tribuendum est. Hisce autem morbis, in Europa, nondum satis cognitis, causisque excitantibus haud accurate dijudicatis , frequentiam ct cladem a supra dictis multum accelerandas credere fas est. Inter morbos qui Europos Vexant, hepatitis frequentissima & forsan funestissima est: itaque cogni-

12쪽

tio ejus accurata summi momenti omnibus in ista re gione rem medicam colentibus consideretur opesset. In Anglia tres tantum de hocce morbo tractatus ex terunt, illique valde deficientes, ut pote a nauticis chirurgis traditi, quibus perpauca tantum ejusdem exempli mari obserVare, occurrebat. Sed haec nec numero, nec Varietate specierum, nec symptomatum asperitate, ullo modo comparari debent illis, quae apud castra grassata sunt. Cum cura mille militum , regiorum , lndiam attigi, multi praeterea aegroti aliarum cohortium regiarum mihi commissi sunt. Tali munere insolito fungens, hepatitida in omnibus ejus variis formis videndi, & ad pha nomina quam plurimum, animam advertendi occasio

mihi data; & ad mutationem usus medici audendam talem nempe qualem posteriores noVem menses, quos in ea regione remansi, felicem inveni, ab hoc inductus fui. Quapropter clere investigationes eorum quibus similes occasiones, ingenium acrius , feliciorque industria tribuantur , quanquam

haud sine defectu spero quae proferam in medium

lassiciant.

13쪽

DISSERTATIO MEDICA IV AUGUR,

HE PATITI DE INDI EORIENTALIS.

uiqunque , . medicos scriptores consule rint, aut cadaverum incisionibus in no- socomiis multum operae dederint, quam plurima morbida jecora detecta fuisse, de quibus ante mortem nulla omnino suspicio aborta erat, facile agnoscent. Permulta horum eXem- A a Plo

14쪽

η DISSERTATIO MEDICA

plorum, per stadia morbi diversa transiverunt, de quibus signis in descriptionibus no logicorum, haud satis praecautum est. Nulla igitur definitionum ratione habita , ad sidelem narrationem hepatitidos progrediar, sicut in quam plurimis militibus & praesectis, sub & post: expeditionem militarem viginti

duorum mensium, in regionibus Indiae Carnaticae &Tanjoreae, mihi, sese manifestavit. Hic morbus milites prae caeteris, & eos praecipue in Coro mandelae regione, ob militiam exercituum ibi valde, gravem saepius aggreditur. In Bengala, quia aqua omnes gestae sunt res, in naviculis a radiis solis defensis, & quia omnibus commeatibus melius, & majore cum cura instruuntur, morbida jecora rarius infestant. Si ad hujus morbi historiam attendamus, tam acutus esse non apparebit, quam fere cred tur, sed chronicum stadium, hebdomadas, menses &aliquando annos permansurum posse, imo saepissime revera abire, & nimio potu, aut usu hydra gyri inepto; acutum subito evadere. Indicia vomitionis & singultus, aut doloris lateris, aut hu-

15쪽

meri, quae hunc morbum, sere necessario comitari creduntur, in quam plurimis morbidorum jecorum, quae per omnia stadia diversa progressa sint, adsuisse non invenientur. Omissa prorsus nostri morbi Pathologia generali, phaenomena in tria stadia distinguam, eaque in ordine quae apparuerunt, ViZ. chronico, acuto suppuranti describam. Quae stadium acutum, non esse etiam suppurans probent, mihi desunt. Sed cum illud peculiari rationi medendi semper, &hoc, vix ulli cederet, dijudicatio eorum aliquando necessaria Videatur.

I. vel STADIUM CHRONICUM. ,

Aliquamdiu, antequam dolor humeri & lateris eXasperatur, Vires animales multum imminuuntur: Alvus sit valde incerta, aliis diebus fere sistitur, aliis profusa acribus egestis: Uultus tumidus in culis suffunditur: Tunicae albugineae oculorum subalbidae sunt: Integumenta omnium Corporis partium, praesertim muscularium, sicca & saeda ap-

16쪽

6 DISSERTATIO MEDICA

parent: Urina plus minusve colorata & parca. Exhalatio per cutem tenuis & inequalis: Lingua cum siti arida: Appetitus maxime inconstans; saepe nausea subito eVanescens ante prandium , cuilansus famis succedat: Haec omnia indicia cibo assumpto paucas horas leniuntur, quae aut cardial-gia aut tormina sequuntur. Pulsus parvus, durus, ct frequens, praecipue sub noctem: Gingivae multum durescunt. Humeri quotidie magis atque magis alati e Vadunt: In regione lumbari, nonnullis dolor est obtusus. Postquam ista aliquamdiu perstiterunt, partis hepatis durities inducta aegrum ponendo cum capite depresto, & genibus parum elevatis, interdum sentiatur.

In hoc statu aeger diu saepe manet, donec dejectio animi, quae semper major Vel minor hunc morbum comitatur, illum impellit vino liberius indulgere, quod stadium morbi acutum plerumque accelerat.

17쪽

INAUGURALIS.

II. vel ACUTUM STADIUM.

Vultus, cui antea species adeo mutata, intervallis magis solito rubescit. Alvi dejectiones parvae, frequentes & dysente ricae. Dolor humeri, & lateris, qui antea obtusus, ct incertus, praecipue illius, valde acutus subito evadit. Cum dolor humeri adest , isti jecoris parti maxime morbidae, semper respondet, magis posterior vel anterior ut partes anteriores aut posteriores hepatis invaduntur; quandocunque sinister lobus jecoris praecipue laborat sinister humerus cum eo semper consentit. Multis invasionibus hujus stadii , in omnibus motibus diaphragmatis, dolor humeri, quem, tussicula molesta & quasi prehensio halitus sub omni inspiratione & dolor accumulatus regione hepatica contacta comitatur. Nunc in morbidum latus, nunc in adversum, sed sepius in dorsum capite parum depresso recumbere facilius est. Hepatitis , in hoc stadio aeque frequenter dysenteria vel tenesmo solummodo ac sigo dolore humeri, impetum

18쪽

8 DISSERTA ΤIO MEDICA

tum sucit. Quandocunque cuivis hoc modo invadi accidat quia ut verum morbidi hepatis signum, non habetur, morti saepe occumbitur. Insequitur quod salibus mediis vel aliis lenibus catliarticis reficiatur, donec stadium acutum removeatur, & aeger ad chronicum stadium, in quo ante fuit reducatur, in quo statu manet secretionibus abnormibus, vultu lurido & magis atque magis quotidie contristato. Multi tam adversae valetudinis, Unum alterumve annum eXperti, ita desperaverunt ut necem sibi consciverint. Saepenumero astringentium aut amarorum usus, morbum ad tertium stadium accelerat, sub quo infelices aegri morti tristissimae cedunt.

III. vel SUPPURANS STADIUM.

Diebus vel hebdomadis aliquot, post remissionem symptomatum dysentericorum, aeger delassatus

purgatione at Uum cohibere Vult. Tunc medicamenta aut amara praescribuntur, quae cito laxitatis finem saciant, & haud ita multo post, tussis graViter

19쪽

sonans, quasi profunda, ab isto pulmonis latere, in quo hepar maXime assicitur, eum invadit. Hac iuste incipiente, maxime pars illius lateris hepatis , a pure, in intima ejus mole, formato, jam fere tabescit. Raro hoc pus ejus formationis suspicionem usquedum, diaphragmate & pulmonibus aut cavo abdominis erosis huc vel illuc prolabitur. In hoc stadio aeger suffocatur subito prosu-vio puris in pulmones, Vel tardius effusi fame necatur: Omne nutrimentum, quod cum aviditate,& spe citi remedii sumit, fermentat & torminibus& bor boryginis inquietatur, donec mors Vitae miserae finem imponat. Suppurationes EXteriores nonnunquam conspiciuntur, ubi nulla astringentia adhibita fuerunt, quae facile incidantur & curentur: sed qnae succedant subitae alvi constrictioni, quam tussis graviter sonans comitatur, aeque ad infausta certe ferunt, cum eXterius appareant, ae cum partes interuas penetrent.

Talis plerumque hepatitis apparuit. Sed aliam sepe induit formam quamque multos annos rete-B nuit,

20쪽

io DISSERTATIO MEDICA

nuit , nec tamen stadiorum magis acutorum speciem assumpsit, in iis Europeis qui annis in tenerrimis ad istas regiones advenerant, & praecipue indigenis. Haec forma est febris intermittentis, vel remittentis abnormibus accessionibus, quas nonnunquam horroris, saepius tantum caloris sensus praecedit; nunquam autem , nisi pulsus minor &st quentior fiat, & duratio calidi & sudantis nullam longitudinis vel brevitatis frigidi stadii certam rationem servaVit. 'b Febris montana nominatur , quia endemica, in partibus Carnaticae excellioribus est, ct plerumque immedicabilis putatur. Uepata morbida fuerunt, praeserti in sinistri lobi, in omnibus eXemplis quae mihi occurrerunt, & aegris, tantum solito more quo morbida hepata tra tando Vires revocatae sunt. Auctores, sype vomutionum , quando partes concavae, & singultuum

Rectius forsan febris symptomatica vel bectica diei potest.

SEARCH

MENU NAVIGATION