장음표시 사용
41쪽
tus est, ut extento corpore pronus aut resupinus
quo quomodo, nisi in morbidum latus, decumbere posset. Drachma unguenti ejusdem nocte maneque, fauste repetita est: Et gingivae circa duodecimam frictionem sat uliginosae evaserunt. Inde dolor cessavit; pulsus mollior, A tardior factus est; ορ- gerque cito meliore valetudine, quam unquam antea in India, usus est. Annum & amplius, in variis partibus ejus regionis, sine recidivo morbo
Non diu uliginosae gingivae fuere, nec salivatam praeter naturam stillabat, quam in iis, quibus ore hydrargyrum datum esset. Nunc in Europa degit, nec illi caeli mutatio incommodo est.
Ab hoc, & quae supra narrantur omnino necesse esse, inter frictiones hydrargyrum ore administratum, omittere ratus sum. Ut, haecce opinio bene confirmata, necne esset, experirer, optimi unguenti mercurialis copiam satis magnam comparavi, & Variis hujusmodi exemplis, una cum frictionibus a caeteris remediis minime ad-
42쪽
jutis, ejus periculum seci. Gingivas ita nunquam
tam cito ulceratas fieri, tunc vero morbum penitus,& absolute extinctum, observa m. Antequam aD sicerentur gingivri, duos diesVe tres, aeger interdum sublevatus est. Subsidium vero saepius non expectandum erat, donec gingivae uliginosor evaderent. Tuneque secretiones, appetitus, color &edetera munera Vitae, cito reddita sunt. Observavi
etiam, quod hydrargyro ab ventriculo dato gingivae
Licerosae durae essent, multisque in partibus, colorem haberent naturalem; in aliis partibus ulcera valde molesta & ea saliva large profluens comitata est: Contra instieato hydrargyro solummodo ulcera nunquam subito aborta sunt, sed a tumefactis gingivis & mutatione earum colore tam regulari semper praenunciata fuere, quod iis facellime occurrere liceret. Postquam adjutus ita experientia in India menses novem moratus sum: Et omnia quae postea pertinaciora & inveterata hepatis mala mihi observanda & curanda se obtulere, sine suppuratione ita
sublata sunt, & dum ibi manerem, nullas passa sunt
43쪽
Quae, iis jamjam memoratis adjungam hoc
Legatus C. in India stipendia faciens, annos tunc circiter viginti quinque natus & qui ibi quinque annos fuerat, usque ab adventu, iteratis accessionibus hepatitidos laboraverat. Frictiones & piluta mercuriales ei semper profuerant uῖque ad paucas hebdomedas, antequam Viderem. Tunc parum adjutus inde, solita remedia iteraverat; os Vero nimis ulcerosum , quo minus perseVeraret, prohibuit. Cum nullus medicus adesset sales medios frequenter assumpserat. Os ex salibus sublevatum est; morbus nihilominus mansit. Post circiter hebdomidam , mihi commissus est, & drachmam uu- menti mercurialis nocte maneque statim infricandam curavi. Uncisa fere tres Ungi. hoc modo adhibitae , antequam gingivae assiciabantur, tunc in-tUmescebant; rubidumque colorem induebant. Gingivis ita regulariter affectis, dolore prorsus E CD
44쪽
caruit aeger, & meliore Valetudine, quam uuquam ante in ista regione fruitus. Post: haec, nostra cohors in nave Britannica Vansittar dicta, ad Bengalam advecta est. Haec navis a Batavia nuper redierat, A multi nautarum tunc chronicis dysenteriis ibi contractis, laborabant. A Chirurgo istius navis ut de quodam eorum gravissime aegrotante consuleretur, vocatus fui. Multis similibus exemplis praeeognitus hanc pronunciare hepatitida non dubitabam. Chirurgo, autem rem ita esse, persuadere, nequibam , quoniam aegrotus, dolore humeri, aut lateris, singultu aut Vomitu nunquam erat assectus. Biduum post, tumor magnus, in regione dextri Iobi hepatis ejus, sententiam meam confirmavit. Tumore inciso, puris librae tres hepate statim ef
Homo paucos post dies morti occubuit. AEgrotis reliquis , ut hepatitide labrorantibus tractatis,
vires refectae sunt. Cum tot honorum effectuum exemplis traditis,
ut quaedam de modo ejus operandi ratio reddatur, fortasse expectetur. Quum
45쪽
Quum nulli existant stimuli mihi noti qui aetionem vasorum auctam tam diu quam hoc medicamentum sustentare possunt, hanc esse causam , quod idem omnibus aliis stimulis praestat, & viribus tam insigniter sibi peculiaribus gaudet, mihi persuasum est. Hydrargyrum autem ventriculo ingestum illam actionem diuturniorem, ad curationem hujus& forsitan omnis morbi tarde progredientis adeo necessarium, producere, & conservare, nunquam potest. Nihilominus hoc quidem medicamento Optimo,
quamvis ad extremum debilitante, nimis cito nunquam utendum, adhibito autem ei acriter insistendum mecum pro rato est. Usum parvarum Calomelanos quantitatum , ut
prophilaxis hujus morbi inducendi causam saepe e titjsse existimo. Nemini igitur unquam suaderem ut ad hydrargyrum confugerit, quo huie morbo in primo stadio, occurrat; coeli enim & diaetae mutatio sussiciat. in secundo stadio, modus medendi optimus, ac certissimus, idem infricare apparet.
46쪽
q6 DIs SERTATIO MEDICA CONSILIUM MEDENDI GENERALE.
Ne actio hydrargyri minuatur acida evitari debent. Cibus ex carnibus confectis optima fere diaeta est. Non minus quam drachma fortissimi unguenti mercurialis lateri, vel alicui aliae superficiei latae nocte maneque impense aspricari debet. Dolore lenito, Vel ab hydrargyro omnino sublato, idem usus & haec auxilia donec gingivae assiciantur, omitti haud debent. Frictionibus nimis cito omissis, iterando morbo, & supparationi, aeger semper magis obnoXius est Nonnunquam quando quae ab hydrargyro postulantur sere adepti fuerimus, id est quando gingivae assciantur, super totum corpus erysiportatoides erumpit. Istud autem hydrargyro intermisso cito rem
veri potest. Postquam satis in hydrargyri usu perstiterimus, saeces subinde cum quibusdam gelatinosis hydatidum similibus commisita fuerunt. Hoc
signum raro conspiciendum donec aeger convalesce-
ret, nullam mutationem medendi rationis indicavit.
47쪽
Leves dolores musculorum brachiorum , semorum , humerorum , & laterum , aliquid temporis post hydrargyrum intermissum adsunt, nullam vel-1icationem inter spiritum recipiendum, sicut in hepatitide infligunt, non ulla igitur eorum ratio ha-banda est. Sed magnum perspirationis incremen-
tum, post hydrargyrum large assumptum, praesertim circa abdomen, summam necessitatem hanc partem, ne vagus aer assiciat defendendi inculcat; ne silicet venti torridi in ista regione adeo Violenti, gravissimos spasmodicos dolores intestinorum inducerent. Cupiditate edendi , post ab hydrargyro cessatum est, quam maxima , ne Ventriculus, nemio cibo opprimatur, opus est cura. EX uno ferculo carnium. assatarum, sine adipe aut butryro, cum modico
usu plantarum vel fructuum, prandium confici debet. Vini duobus tribusve cyathis post prandium, nee pluribus, satis diu convalescens utatur. Usus liquoris sortioris cum aqua Anglice grog & omnes tepidae potiones evitentur oportet. Ut vini duo triaVe pocula , post prandium , ad concoctionem accelerandam praescribuntur, haustus tenuioris la-
48쪽
ticis, non nisi hora interposita, ne vis vini imminuta fiat, appetatur, Hydrargyrum bilis secretionem aliquando ita auget, ut usu vegetabilium &aeidorum, fere vel omnino abstinendum fit. Hoe interdum ad quod in India dicitur Juxus mercsrialis, progreditur, & tune removeri potest , omnibus vegetabilibus & acidis relegatis, paucosque per dies
cibo carnibus consecto, cum liquoribus meracioribus aqua commistis, aut vino generosissimo utendo. Fluxus similis accidit quando primo calidae regiones adveniente ex frigidis attinguntur, qui eandem rationem medendi accipit; eum nihil aliud sit, nisi eadem secretio praeter naturam aucta usu acidorum fructuum, aut plantarum immodico inducta. Heia patitide sublata, acidorum usus constans, sed cautus in regionibus calidis, quo minus iterum ingruat, morbus optime confert.
49쪽
rabida iecora sina Vomitu aut Ogultu aut dolara humeri lateriise diu saepissimeque permanent.
Inter hepar N cerebrum synchronicus consensus , praecipue in regionibus torridis, existit.
Vomitus absque debilitate nunquam inducitur, quanquavi actione Momendi corpus saepe simuletur.
50쪽
P. 2. pro eXsiterunt lege eXtiterunt.
P. 2. pro ut pote lege utpote. P. 8. post. medicamenta adde astringentia. P. I . pro ictribus lege ictibus. P. I 6. in nota pro hominia lege homines.