Philosophiae specimen professoribus a tertio arguendi jure elargito f. Josephus a Careno

발행: 1840년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 철학

2쪽

CORDE . HUMILLIMO . FLAGRANTISSIMO . QUE . AFFECTU SACRATDiuitiam by Corale

3쪽

Philosophia obiter libata a Deo abducit ;penitus hausta reducit ad eumdem. Verul. de augm. selent. S. I. P. IO. Disi irco by Cooste

4쪽

EX LOGICA.

Veritatem quamvis crassis involutam , circumfusam tenebrisque ; praelucente tamen aliquo signo reperiri a mortalibus posse defendimus contra Scepticos , Pyrronicos , Ahatalepticos , aliosque hujus sursuris homines. 1I Hoc autem signum criterium a Philosophis nuncupatum , omnem ab intellectu propellens erroris metum, illumque reddens de verilate securum , una est evidentia. Evidentia igitur est veritatis criterium.

III. Et quidem pro veritatibus intelligibilibus dijudicandis,

evidentia mela physica ; pro sensibilibus , evidentia physica ;pro moralibus demum , evideialia moralis. IV. Ex observatis autem , et cognitis saepe saepius ad non observata , et incognita transimus , aliasque propter similitudinem deducimus concludones : quod sane praebet Analogia. Quocirca ponimus , Analogiam plurimis in circum. Muntiis esse motivum certum judicandi. Diuitigod by GOrale

5쪽

EX ONTOLOGIA.

Nobilissima isthbee Metapbysicae pars principia praebet, quibus veritates veluti mper firmissimo nituntur laudamen. lo. illud ergo Aristotelis : Non potest idem simul esse, et non esse , pro veritatum necessariarum pilucipio Constituimus. VI. Ex praejaelo contradictionis principio prono fluit alveo illud veritatum contingeolium : Aihil est, pel esse potest sine ratione susscienti. VII. Praeter vero objectiusm , subjectiva quoque in caussis liberis suarum delei minationum ratio sussciens reperiri defendimus.

VIII. Quibus causis liberis , humanis nempe mentibus vim

mere activam omnino competere demonstramus.

EX COSMOLOGIA.

IX. Adspectabilem hanc rerum universitatem , quam mundum appellamus , allei nam haud esse contendimus adversus Aristotelem , Xenocratem , Pylosboram , eorumque gregaleb. Di ilirco by Cooste

6쪽

X. Si ergo haec rerum universitas aeterna non est, nec a se existere asserendum. Igitur causam , a qua existentiam habuerit , admittamus oportet , quam eus a se existens suisse

tuemur.

XI. Mundus hic , quem incolimus non ex praeexistenti materia , sed ex nihilo fuit a Deo in tempore productus. XII. Quoniam mundus , propter admirabilem , quem in ipso observamus ordinem , ab ente intelligentissimo creari debuit ; cumque omne agens intelligens propter finem agat; innotescit Deum in liujusce mundi molitione aliquem sibi praestituere debuisse siue m. XIII. Deus igitur hanc rerum universitatem esiecit uti medium aptissimum ad istum consequendum sinem ; cumque Deus sit Sapientissimus , atque Omnipotens , liquet ad hujus finis consecutionem mundum conspirare allatim , proindeque persectissimum esse persectione fiuis. xIV. Cum tamen asserimus mundum esse suo in genere Persectum , nequaquam ita pei sectum , ut nec melior , nec siet sectior ipso evadere queat , dicimus. Ergo Leybnitiana , volsaua, et Malebranchiana ruit optulo , utpote quae Dei potetitiam limitibus obstringit. XV. Iv legibus demum , quas Deus in rerum molitione Diqitig Corale

7쪽

praescripsit, dari quidem pol est exceptio ; idcirco adversus Spinoetam , IIobbesium , Lochium , aliosque pestiferos hujus farinae homines, miracula possibilia esse toto defendimus

XVI.

Animam humanam esse veram , proprieque dictam substantiam ex eo dignoscitur, quod multas elicit operationes, quae cum sint accidentia , sine substantia, cui inhaereant , ut existant , nullatenus esse queunt.

XVII.

Et quoniam homo cogitat , judicat, ratiocinatur , V liliones , nolitionesque exerit, apertissime colligitur animam

XVIII.

Posita animae humanae existentia . ejus naturam inquirimus , armaque in Materialistas Vertentes , iutrepide sustinemus illam nullis permixtam esse corporeis partibus , spiritualique praeditam natura.

Hac posita diversa animae , corporisque natura sequitur utriusque substantio e diversam esse originem. Hinc eum corpus per generatiouem Producitur : anima non alia ratione ortum habere potest, nisi per creationem. XX. Creatio autem cum sit actio soli Deo competens: invicte tuemur avi mam humanam a Deo immediate creari.

8쪽

Cumque ipsa sit ad corpus informandum destinata , recte concludimus non prius eam habere existentiam , quum corpus vitales paragendi lanctiones sit capax.

XXII. Ruit igitur doctrina Socratica , et Platonica , quae

animas a Deo in mundi exordio creatas suisse , ac in astris locatas, impudenter asserit.

XXIII.

Ergo animae humanae spiritualitate vindicata , prono sequitur alveo, ipsam natura sua esse immortalem.

XXIV.

Verum ex quo anima humana , sublata Dei voluntate, per quam existit redigeretur in nihilum , dicimus, eam esse etiam ab extrinseco immorialem , idest dissoluto corpore Semper viventem a Deo servari. XXV. Quaenam autem est animae humanae essentia' dissident philosophi : ipsi enim multa de ea scripsere, sed eorum nullus veritati accessit. Bealem ergo illius essentiam nobis esse incompertam nemo non perspicit : nihilosecius nominalem ejus essentiam in .his reponi posse proprietatibus dicimus . quod sit r. ' subblantia spiritualis; a.' creata, vi cogitandi praedita, ac libertate donata ; 3.' regendo corpori destinata. XXVI. Sed cogitationis elementa sunt ideae , easque sibi immediate , vel mediate ellcrmat anima sensuum ministerio. Disiligo: by GOoste

9쪽

Quocirca contra Leibnitium, Wolfium , et Malebranchium ideas innatas haud admittendas esse statuimus.

XXVII.

Animae linmanae origine explicata , operae praetium perpendere ejusdem cum corpore commercium ducimus e et imprimis adversus Malebranchium adstruimus causarum Occasionalium systema non posse a viro philosopho assumi ad explica pdum animam inter ac corpus commercium.

XXVIII.

Neque harmoniae oraestabilitae Systema aplum esse ad hoc explicandum commercium sustinemus , contra Leibnitium , et Wolfium ejusdem systematis iuventores.

XXIX.

Sed cum anima , et corpus arctissimo vinculo inter sejungantur, dicimus Systema inlluxus physici aptius praecaeteris esse ad animae, corporisque commercium explicandum. XXX. Ut autem Flobbesio, et Collinsio animam in suis eliciendis actionibus a corpore prorsus pendere amerentibus , os occludamus , toto marte defendimus eam libertate gaudere indisserentiae.

Porro lieet ex dietis innotescat animam corpus revera informare , in quonam tamen corporis parte Sit , magnum est inter philosophos dissidlum. Nos vero in solo cerebro ejus sedem statuimus. Dissiligod by Cooste

10쪽

XXXII.

Dei existentiam astruere nos cogit detestanda perver- Silas quorumdam hominum , qui ut cupiditatibus liberius indulgeatit , in insipietiti cor de suo exclamare uou erubescunt r Non est Deus m. i 3. I. . Quocirca advcrsus histic perditam Atheorum colluviem, ex triplici ordine desumimus argumenta , existentiam Dei asi ruentia , nempe ex ordine mei apbysico , I bysico , et morali.

XXXIII.

Deum autem esse ens a se , necessarium , Supremum, summeque persectum dicimus.

XXXIV.

Ergo principium summe malum , caussamque malorum maximam involvere cotii radictionem totis vitibus propin

guamus.

XXXV.

Licet autem adsint , quae in hoc mundo experimur, mala ; tamen maloium permissionem nihil infinitae Dei lioni lati derogare tuemur.

XXXVI.

Cum vero totus orbis, omniaque in eo entia a Deo es.sentialiter dependeant ', Deum ad omnes omnino rerum creatarum actiones immediate immediatione suppositi concurrere defendimus. Disi irco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION