Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

291쪽

L 1 B. VI. C A P. V. Luna& Sole congredientibus producitur semen, quo vires Solis & Lunae continentur, & utrius que lucis species in his inferioribus Elementis in hominis utilitatem propagari potest. μ) Meosis est mensura ex motu, quem Luna per duodecim Zodiaci signa conficit, nata.

Axiomata. l.

Luna moderatur humores in inferiori-

Unde decrescente Luna in ossibus medullae.. cerebella in capitibus , & humores in corporibus diminuuntur, & crescente Luna multiplicantur. Unde deficiente Luna , Omnia compatiuntur, & detrimentum accipiunt. Luna quando est in oriente, intumescit mare & crescit ex parte orientali, decrescit vero ex parte Occidentali : & e conuerso, quando Luna est in occat, crescit mare ex parte occidentis, & decrescit ex Parte Orientis. Secundum quod Luna plus vel minus proficit in luna ne, sic plus vel minus in suo fluxu se extendit vel retrahit ipsum mare. La-

Certorum iecur crescit crescente Luna, decrescit decrescente eadem. Ostrearum conchylioruinque & concharum omnium corpora augeri do rursus minui lunari potestate ait Plinius cap. I. lib. 1 . vi dc Aristoteles lib. q. de generat. anim. Omnes etiam, teste Francisco Valesio, qui de agri cultura scripse iunt, nullo excepto, decrescente Luna putari arbores iubent, quod tunc minuo humiditate redundent, A ea ipsi de causa li-

292쪽

suus IcAE HEMMET I CAEgna eo tempore decisa minus sentire cariem af, firmant. Plin. c. 29. hominis sanguinem cum lumine Lunae augeri vel minui docet.

Si enim, ut dicit Beda, Luna in principio rubet, ut aurum, ventos ostendit: Si in summo eius cprniculo maculis quibusdam nigre seit, pluuiosum mensis exordium portendit: Si vero nigrescit plenilunium in medio , serenum aeremae notat futurum. Cum in nocturna nauigatio et lice ad remos scintillat, breui tempestas sutu

ra erit.

Luna terrae seminibus scunditatemfinu, laripriuilegios bministrat.

Est enim Luna humorum picna & de se rorem , quo semina perfunduntur, plene emittit, praeserti m tunc temporis. quando Luna lumine itio potenter in haec inferiora agere potest. Id quod praestat aere sereno haud pluuioso. iv.

Lunaper mensim suam aestatem facit se hye-

-m Aristot degenerat. anim. lib. . C.a.: Quod idem euidenter confirmatur vel bis istis Psal. iro. Per diem Sol non uret te, neq, Luna per noctem. Vrit scilicet per noctem Luna, Vt per diem Sol; Cuius cst vicaria. lumen ab illo accipiens,Vt pro allo praesti noricti, quemadmodum

ille diei.

293쪽

Luna in se vim calefaciendi habet.

Lumen enim & calorem a Sole accipit,non tamen exsiccat propter inopiam & imbecillitatem caloriS. vi.

Luna Solis semina est receptaculum influentiarum eius, ut noctu eas in terram demittat. Confer aXiom. 2. C. praeced.

C A P V Τ VI. De Planetis minoribus. I A F Aiores Planetas habuimin: minores s--LVI quuntur. a. Minores pianetasurat vel heterodromi vel komodromi. 3. Heterodromi mi,qui diuerso motu, imparique rempore ua conficiunt flacia.

Hic igitur imparis cursus &temporis ratio spe utatur, quo absoluunt suas periodos.

Sunis Saturnuου viter o Marcs. Saturnuου est planeia hererodromus, omnium supremin, colore plumbeo, triginta annis peri jum suam conficiens. 6 Iupiter est poneta heterodromin, Sasumsi proximin, duodecim annorumsatio periodum siuam ab oluens. . i ars est planeta Ioui vicinus rurisi

294쪽

flammei coloris,duobus annis circulum uumpe

currens.

s.Homodromi sunt planetae,qui ol curren tes strepari tempore sevum conficiunt iter.

Hic igitur currentium planetarum fere est pat

. . M celeritas,cursus,&partempus.

e. Suntque Venus se Mercurim. Io.Venus e laneta homo romin fulgore venustissimin, matutino tempore antecedens orien tem, vestertino vero subsequens occidentem Solem, cursum siuum annislatio conssciens. Si Solem antegreditur, Lucifer seu Phosphorus:Si sequitur, Hesperus siue Vesper. ri. Mercuriin splaneta homo romin,Venere inferiorearumper albicans, annuo blac;o cum

sum suum absoluens.

PHYSICAE I

295쪽

PHYSICAE HER

LIBER VII.

Demeteom in genere. vilis expositis ad meteora descen

a. , Meteora sunt quae in aere ex. vaporibus generantur . italarum

virtute incerain formantur Pecies. a Dicitur meteorum, quod supra nos in aere tanquam in sublimi generatur. Proinde iis .

quae sub terra fiunt, nomen meteororum non competit. Et hoc videtur etiam indicare Aristoteles lib. I. meteorolog. cap. . cum ait: πα, κα- τω σεληνης Γυ γινε s. Id est. Omnia haec meteora infra Lunam,hoc est, in spacio illo, quod a Luna ad terram usque por i rigitur, fiunt.

296쪽

Meteora se mineralia similis Funt originis.

Vtraque enim e vaporibus Otiuntur: illa supra terram, haec Qbter terram. Vnde saepe adeo inter se conueniunt,ut em caela & operationibus appareant fere eadem. Ut videre est in terrae motu, Sale petrae & sulphure: quorum ille ventorum impetui, haec vero tonitrui materiae re spondent.

3. Meteorasunt vel realia vel apparentia. . A feteora re auaseuut, qua ex realibus vaporibus per siegeneramur tu aere. s. Meteora realta sunt vel leuia, vel gra

o. Meteora leuia seunt velignea, vel aerea.

DE ME TE ORIS IGNEIS

De Cometa, Face se sine perpendi

culari.

1 I ea meteora sunt, quaesulphureis eleuatis vaporibusgenerantur, visub ignea appareat sarma. Meteororum igneorum sunt A. classes. Aa primam rferuntur Cometa, saxis ignis perpem dicularισι

297쪽

hi κ. vi i. CApvTli I. 27i Cometa est meteorum infum. insuperior aeris regione L lia imaginempraeste ferens,

Oritur Cometa ex vaporibus siccis, viscosis, copiolis, amplis, arcte compactis, inque supremuna aerem euectis , ibidemque inflammatis: Non vero huiusmodi vapores ignei semper ex inferioribus locis sursium maerae leuantur: sed vel ex coelestium filictuum mirabili concursu, vel ex singulari Dei ordinatione si a pra natum cui sum in aere nascuntur, ut inde a Deo nobis cometame IIe in aere positum in sigi'um irae suae aduersus nostra peccata agnoscanius,& ab eo ad poenitentiam nos moueri patiamur. Barba si quando a Cometa propendet, signaturam gerit ferulς, qua, nisi 1esipii camus & ad Dei thionum confugia

mus, atque ab eo condonationem peccatorum impetremus, Deus nos puniturus sit. Ferula autem ista triplex plerumque e st, pestis, fames, Mbellum. Hoc nobis considerandum est, quod

historia & communis experientia comprobet, Cometam nunquam apparere, quin multa mala eum sequantiar, ut sunt siccitates inusitatae. immensi ac ardentissimi aestus, ventorum assiduae agitationes: Unde postea sterilitas, annonae caritas, pestis, terrae motus , aquarum inundationes, naufragia, bella, clades, Principum interstus, adeoque mille mala, quae hinc scintillarum instar suppullulant, & longe lateque in haec sub lunaria se diffundunt. Cometa ex se vel in omnes vel m aliquas partes radios suos spargit,& sie stellam repraessentar. uoue

298쪽

27x PHYSICAE HERMETICAE Mouetur aliquando; aliquando stat immobilis. Mouetur vero vel simpliter ab Oriente in occidentem, vel varie conuersione transuersa mo- .mque eiratico in varias coeli partes, id quod sit vel impulsu alicuius sideris Cometae dominantis,uel vaporum tremulorum , e quibus constat, incerto ductu, vel Spiritus alicuius externa agitatione & promotione.

Axiomata. I.

Cometa quo longius durat, eo longiores Doriores poenasponendis. Cometa, qui supra Hiero lymam per integrum annum stetit, excidium Hierosolymae & Isiaelitici populi significauit.

uando tempore ιnsueto Iris una cum Cometa in caHo consuitur, mitigara poenam imminentem docet. Iris enim est certum signum gratiae & misericordiae diuinae.

. Cometarum alim est crinitus , alius bar

s. Crinisus eis, qui undiquaque, in circui-ru radios quo am tanquam crines ex se emistit. Barbatus es Cometa oblongus seproductior, appendicem deorsem instar barba latioris vergestem habens. . Fa,

299쪽

LIBER VII. CApvT i I. i' δ9. Fax stu candela accensa est fumus continum, rarin ac tensus. se in longum larumque ac uediste u ,qui superioreparte accemus i par acis

infammatae ardet.

. qui perpendicularis est fumus longus,

arcnus concretuΘ,qui aequabiluer accesus trabis speciem repraesentat.

DE IACULO , CAPRA SAL-

dente. I. d secundam melcerarum igneorum

classempertinent oblis apra saltans, essella ca

dens

a. Bolis heu iaculum est ignis in summo aere ardens , sursumque euolans, atque teli ardentis discurrenti uinormam refrens.

Oritur ex fumo mediocriter longo, crassioribus partibus aequaliter cum subtilioribus permixtis constante.

3. Caprasastans est meteorum igneum, quod motu cintillatione in morem caprarum salta

re videtur. Eius materiam subministrant& fouent sumi disiuncti in longum magis quam in latum por tecti.

300쪽

. Stella cadens eu igneum meteorum , quod in severiore aeris regiove natum citissima latione

informa ignis primum, est deincepspost ignis di-

'arentiam in sorma aqua molliter coagulata ad serram pro hitur.

. Sunt qui excrementum stellarum quarundam esse arbitrantur, ac proinde liquamen stellarum appellitant: Germanice ein . Sed cum rationem certam huius assertionis non videam , cum iis facere non pollum. Nutriti stel-- as a coelo facile concedo: sed cuna in intima caeli substantia nihil impuritatis contineatur , Ctiam stellae, quando a coelo nutriuntur &conseruantur,nihil excrementi inde eiiciunt, sed totam portionem coeli, quam in sua penetralia penitus intromittunt, in suam naturam citra impurita. tum segregationem conuertunt. Quod vero quidam inueniantur , qui in stellarum liquamine medicinam Herinetis quaerant, mirandum est: imperfectum enim corpus est, nec compar eius

habetur, quoad perfectionem deduci queat. Addo quod adeo impurum sit, ut pura quaedam medicina inde vix conneri possit. Quod vero dictum Hermetis: Pater eivi est Soh mater Luna, O ventus portauit m ventrιβo: ad liquamen istud applicetur , iniuria verbis Aermetis infertur. Solia non est pater eius liquaminis: cum nascatur praecipue tum temporiS, quando frigus calorem incestate pluuiosa superare videtur. A Luna generari liquamen vix dici potest: quia in ea coeli parte generari vIdetur, ubi Luna

SEARCH

MENU NAVIGATION