Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

571쪽

Lia. X. CAP. 1it. ε 3

Communes sunt pili, cutis, panniculus carnosus: propriae, pericraniu, ossa cranii 3c me ninges dum Mura & tenuis. Faciei partes etiam aliae sunt communes,aliae propriae. Communes eaede sunt, quae in reliquo corpore, nisi quod cutis varie perforata est, & panniculus carnosus totus est musculosus. Propriae partes sunt oculi, aures, nasus, gena, OS, dentes, lingua,palatum,gurgulio. Confer Andr. Laurentium c. 3. lib. 4. Oper. anatom. Oculus est visivae virtutis organsi tunicis & humoribus constans pellucidis. Tunica: praeter albam quae a peritonaeo orta capiti coniungit oculum, unde coniunctiva&adnata dicitur) sunt quatuor: I. Cornea, qu perspicua est,& instar cornu lucens. Σ. U-uea,quod uuae folliculo, e quo peduculus auulfus est, simili masit:& haec corneae adhaeret. & pupilla complectitur. 3.retina, quae ex ipsa metvisorii nerui substantia elicitur,afferens oculo spiritum animalem-rursus cerebro imagines. 4 aranea,aranei telam prae se ferens, & haec cry stallinu humo in rem sua sede cotinet, & vitreum ab albugneo separat. Humores oculi sunt tres, primus aqueus, inseruiens colligendis imaginibus: secundus crystallinus,qtu praecipuum visus est instrumentum: . tertius vitreus , faciens ne imagines penetrent, sed refringantur. Aures sunt instrumenta auditus. Eas natura ex diuersis partibus, neruis, membranis , ossibus, cartilagine artificiose composuit atque anfractibus informauit, qui sonos colligunt & alterant. Nasus est pars organica Na iniin media facie posita, respirationis & odoratus instrument una. Huius pars est, vel superior. veὲ

572쪽

Lingua Palatum. Gurgulio.

η84 PHYsICAE HERMETICAE inferior. Superior est ossea & immobilis,& dicitur colatorium, cribri forme: S haec pars est in te rior: Exterior vero est dorsum nasi. Inferior pars

nasi est mobilis , in qua sunt globulus nasi; alae,

quae constant in is musculis, cauitates utrinque ad alarum latera , foramina, septum cartilagineum.

Gena est maxilla sit perior & inferior. Superior gena est pars faciei fronti proxime subiecta, auribus utrinque ab rino a gingiuis terminata, plu- /ribus solidis d. duxis ossibus constans. Inserior est pasta cierinfiina & mobilis, dentes inferioris continens O, totum id dicitur spatium, quod diductis labi sad imas usque fauces interiacet, in quo dentes, lingua, palatum & gurgulio contine n tu r. De n e s lu n t o IIIa o mn i u m duri ssi m a i n t u scaua, Venusis, arteriis & neruis praedita, molliendis de praeparandis ventriculo cibis destinata, Lingua est pars carnea, rara, ec laxa, spongiae in star, medio in ore posita, gustus & sermocinationis organum. Palatum eli pars oris superior, modice concaua, foraminibus pertusa, quibus e cerebro pituitam os descendit. Gurgulio est caro fungosa, oblonga, a palato in os iuxta narisi mea rus propendens , ad voci articulatae in homine

modulationem, & ad aetis frigidioris inspirati

impetum frangendum, ne in pulmones tam subito irruat, cons rens. Vide c. I o. lib. s. physiologiae Ioan . Magiri. Gurgulio duintegra est,mγαρεων, i .e gurgulio & plectrum vocatui : dum male affecta est,si su perna sede tenuior,inferna crassor instar uuae pudentis, v uula dicitur:Si vero terete habeat formam, κιω6i.e .columesia nuΩcupatur.

573쪽

L IB. X. C A p. III. 48 so. Truncus ent co in me capite o artubinu esne brachiis se pedibus.

Huius pars alia est anterior, alia posterior. Anisterior est, vel thorax vel veter.Thorax seu pectus est trunci pars anterior, quae collo subiecta a costis utrinque circumscribitur, estque sedes membrorum vitalium. Huius partes propriae aliae sunt molles & carneae, aliae osseae & cartilaginea . Carnota partes sunt mesculi complures in thoracesti, cuiusmodi sunt respirationis omnes musculi,&scapularum fere omnes, & brachium mouentes quidam. Ad hoc carnosiim genus refero etiam mammas, quae sunt partes in media thoracis regione, ad latus eius sitae, glandulosae, venis Marteriis intertextae, lactis generationi in foeminis inseruientes: Hae enim partes ob raram &cauernosam, quam habent, substantiam , sanguinem menstruum, qui materia est lactis, in se facile recipiunt , qui postea tum a specifica virtute carnis

mammarum, tum a vicino tepore & calore cordis

levigatur, coquitur,&in album liquorem couertitur. Partes osseae sunt tr plices: Primum os sternum nuncupatur, & est pars anterior, inquam costar conueniunt, & sub qua os ventriculi delitescit. Huius extremitas cartilaginea os ensiforme, scutale& malum granatum dicitur. Se cundo duae clauiculae, quae sunt gemma Ossa, collo proxime subiecta, & a summis humeris verge tia. Tertio constat thorax costis viginti quatuor. Venter a pectore, ubi verae costae desinunt, deor-

574쪽

484 Pn Ys IcAE HERMETICAE exterior pars supra umbilicum,quq ad descentum costarum spuriarum protenditur, dicitur επιγα-ςOOH inferior, quae ab umbilico ad pilosas usque genualium partes pei tingit, Gum ργον appellatur.Posteεior trunci pars dicitur dorsum,estq; to. tus ille descensus ab occipite ad infimas usq; nates. Dois substantiam constituunt scapulae, spina dorsi. &coxae. Scapulae duo sunt ossa post thora recem in dorso sita, clauibus & brachio inarticul ta, ad costarum robur & musculorum implanta, tionem. Spina dorsi est ipsa spodylorum series structura a prima ceruicis vertebra ad coccygem Vsque extensa , erigendo curuandoque corpori conueniens. Coxae sue coxendiees sunt duo oss robustissima sacro ossi' utrinque insit , aio desinentia in Cates, quae sunt musculo is. Trunco infra caput annectitur collum, cuius partes abae sunt anticae, alia posticae. Anticae vari sunt, aspera arteria, larynx & eius musculi, os hyoides eius musculi, iugulares Venae, caro rides arteriae, neruus sextae coniugationis cum re

currente, in sopbagus , & musculi quidam capitis & colli. Posterior pars ceruix dicitur. diu parrςs sunt septem vertebrae, medulla spinali simusculi caput M ςollum extendentes, se putatum quidam musculi , ut trapexius & leuatores. Λspera arteria praecipua est colli pars : eiu ei im gratia collum constructum videtur. Arte' riam hanc duae in uestium tunicae, quarum altera. ra intςrior ς st oesopb go, linguae, palato OriςO inmusis : altera exterior : haec mollior teq

uia aiulat, M ab humoris a C

575쪽

rebro defluentis acrimonia laederetur. Arteria: Laona. asperae caput larynx dicitur: corpus est cartilagineum, v*riis musculis agitatum ad efformandam Vncem. Tribus constat cartilaginibus: I. θυ- , scuti formis. t. κρvκοειδει , seu annuaris, 3 dicitur , qui d vasculi figuram referat , & a situ possica. Laryn gem vocis organum dilatari & constringi decuit necessario: ad eum modum musculi destina- . . ti sunt, qui Andreae Laurentio numero sunt qua tuordecim: vide illum cap. i 4. lib. 3. Ad latera autem laryngis glandulae adsunt, quae humore suo subditas illas partes irrigant. Supremam lamryngis partem occludit. corpus cartilagineum , oblongum , linguae simile, unde ei no men ἐπιγλω s, vulgus laryngis Operculum V Mnγλμα

Hoc inspirantib. nobis & expirantibus semper

buti nec unquam sponte deprimitur, ut volve, runt quidam, sed solo alimenti pondere, non tamen ita exquisite obseratur, quin portiuncula qu*d m poeus in arteriam aspera influere queat. Neruus textae coniugationis arteriae carotidi co-tiguus dum ad iugulum accessit, in tres maxime μη γ ερ conspicuos finditur surculos. Eorum unus de x ter quidem axollarem arteriam amplectitur, de per eam restexus instar ductarii funis , qui per xrochlearum orbiculos Naiicitur, sui sum ascendit in laryngis musculos , exiles sed numerosos spargens ramos : sinister ob axillatis arteria: rectitudioem ibi non reflectitur , sed ma-

576쪽

88 PHYs IcAE HERMETICAE Timae arteriae truncum, qua parte in dorsum de

torquetur, circumplicat. Hos neruos recurrentes

vulgus appellat & vocales, quod vocis praeeipua sint organa: illis namque aut interseptis aut sectis ἄφωνον stati' redditur animal. Secundus sextae coniugationis ramus per latera costarum excurrit; costalem vocant. Tertius insignior ad ventriculum fertur, stomachicus dictus: huius beneficio tam exquisito sensu pollet stomachus,ut Veteres κοιμώμ appellarint, dc medici fere omnes appetentiae animalis sedem in eo locarint. Scutissi μήμη . pii laryngis cartilagini proximum est os υοειδὲς. Huius basis, cui lingua inhaeret & alligatur,latior est, foris gibba, intus caua: bini aulcm utrinque emicant processus, quos cornua vocar. Os huius modi suspendunt undiquaq; Octo musculi, quos Laurentius cap. I g. libr. 3. sufficienter explicat.

OsobvM, Oes sphagus Latinis gula Lactantio cibaria fistula est veluti syringa &ductus a faucibus ad ventriculum pertingens, quo cibi & potus primum agitatione & motibus linguae depulsi & quasi detrus in ventriculum illabuntur. Femar Cesophagus recta deorsum arteriar asperae subtensus ad quintam Vsque thoracis vertebram , ubi paul lum ad dextram inclinat, ut a ortae cedar, mox ar teriae superstratus oblique ad laeuam vergit ratione hepatis di ibi di aphragma permeans ad ventriculi os desinit. Huius Egura rotunda est, oblonga & satis capax , instar intestini cuiusdam praembri. Tota eius compositio ex membranis duabus, propriis venis, arteriis&neruis constituitur. Membranarum altera externa est, te Ta

577쪽

tera interna. Externa tota fere carnosia villisque constat circularibus & transuersis, quorum ope 8c alimenta trudit in Ventriculum , &ld ventriculo noxia pellit per vomitum. Has autem contrarias actiones edit eadem membrana eorundem villorum ministerio, diuersa ratione: Nam si villorum circularium contractionem ab ore ordiatur, membrana deglutitioni seruiet si a ventriculi orificio , vomitui. Interna membrana crassior &neruosior linguae ori re palato communis rectas habet fibras, per quas alimentum trahit. Has duas extrinsecus obducit tertia membrana , a ligamentis vertebrarum pronainta. Venas oesophagus habet complures, a caua& a porta, ned non arterias ab aortae descendentis rivis. Neruos accipit a sexta coniugatione in-sgnes, stomachicos dictos. Glandulae etiam in medio ipsius ductu puluinaris instar appositae

sunt, tum ne facile in alterutrum latus volvatur, tum ut stomachum ad siccioris esculenti veluti per lubrica . transitum expeditiorem perenni rore perfundant. Connectitur oesophagus ori& ventriculo per corporis continuitatem, arteriae asiperae dorso & vicinis partibus fibrarum& vasorum interiectu . Atque hae sunt omnes colli anteriores particulae. Posteriores sunto septem vertebrae & musculi caput collumque ex

tendentes.

578쪽

. iussunt duo: manus se pedes.

Artus trunco corporis adnascuntur, quem ad modum rami arborum caudici.

δ Uuanus es totum istud , quod a scapula ad summos usque digitos protenditur.

Diuiditur ab Hippocrate in tres partes , in brachium, cubitum, & manum extremam. Bram hium. chium id nuncupatur, quod ab humero ad cuis bitum permeat, re constat uno osse magno, Ut supra ductum, & musculis octo: & venis eti m constat duabus insignibus ab axillari ramo scarustentibus, quarum altera per interiorem , altera per exteriorem brachii partem sertur et illam vulgus basilicam vocat, hanc cephalicam silici. -- Basilicam Hippocrates de victus ratione in acuna. tis,τη, ἀγω φλεβα id ςst,venam internam nuncupat , quam in pleuritide secari iubet, alii hep ticam &iecorariam dicunx. Haec in profundari & subculaneam diuidi solet. Profunda axillari arteriis & tertio neruorum pari attensa ad medium cubiti flexum effertur, &ramo altero secundum radium altero secundum cubiti os per annulum, quod musculorum colligat tendines, delabitur. Priore ramo in surculos complure pollici duos , indici totidem , medio unum dirimitur: posteriore in riuos totidem , Fedio unum , medico duos, auriculari duos a minu- ur. Subculanea per cutim excurrit, & dumtad cubiti articulationem peruenit, in duos finditur ramos, quorum alter ad internum cubi

sym delatus cum humerario ramo utitur, &

579쪽

ex eo coitu communis vemenascitur, quam me

dianam vulgus vocat. Mediana ergo rivulus et Me an ex cephalicae & basilicae in cubiti articulation coitu emergens. Alter basilicae subcutaneae ramus per insernum brachii latui descendit, ramulis in vicinam cutem & partes subiectas dimissis. Haec omnis basilicae est discriptio. Ce

phalica sic dicta est , quod in affectibus capi

tis tundatur, Hippocrati externa, quod brachii exteriora perreptet, ab aliis humeraria , quod per humerum feratur: Non ab externo iugulari, ut in canibus, sed ab axillari ramo emergit. Haec inter delio idem musculum & pectoralis tendinem saperficie tenus delapsa, dum ad cubiti flexum peruenit, in duos dirimitur ramos, quorum alter in interiorem cubitum oblique latus , eum basilica: ramo coit, & communem venam parit: alter insignior per radium ad eius fere medium descenditr hinc oblique *d carpum ex

currens manum externam fere totam irrigat,&conspicuo ramo inter paritum digitum & annularem desinit venam hanc Arabes Saluatel. lam vocant, quam 4n melancholicis affectibus, lienis obstructionibus & quartanis febribus felicissime secant. Obseruarunt recentiores quidam in brachiorum & cturqm venis maioribus ostiola quaedam,valvularum & membranaru instar, quae sanguinis ad inferiores partes αθρ confluentis impetum sistant: truncus utem ve-pη cauae ob ομαξοπιν semper pateos peruiusque Praetere brachium sopstitustyr ar NIa unica,qRK.

580쪽

PRYsICAE HERMETICAE Basilire ma quae ab axillari ramoarodit, &Basilica dicitur. raria. eius duo sunt rami, profundus & subculaneus: uterque varios ex se diffundit riuos et Est tamen subcutanei surculus quidam in carpo conspicuus, ubi pulsuum differentias admota manu explorare solemus. Caeterum per manum sex paria neruorum disseminantur. Primum par a

-. quinto ceruicis spondylo prodiens in delloidem musculum & cutim illi incumbentem absumitur. Secundum a sexta vertebra scaturiens in bicipitem musculum primum fertur, mox mustu lo cubiti longi stimo ramulum largitur tandem ubi flexum cubiti attigit, in duos secatur ramos, quorum minor per radium, maior per cubitum membrana carnosa suffultus in totam cubiti cutim dc manum absumitur. Tertium secundo

permistum in brachii musculum bicipiti substratum riuos diffundit: deinde ubi ad cubiti articulationem peruenit, cum quinto pari confunditur. Quartum omnium crassissimum sub eodem musculo cum basilica profunda & arteria interna delapsum , postquam in musculos cubitum extendentes & cutim internam brachii, externamque cubiti surculos aliquot diffudit: tandem iuxta cubiti articulum in duos scinditur ramos, quorum alter secundum radii, alter secundum cubiti longitudinem excurrit. Ille surculis quinque pollici duobus , indici toti dem, medio unico fruticatur: hic in carpo cesisset, Quintum par inter musculos cubitum extendentes J: flectentes delatum pone internam brachii apophysin praetervectum teItioque per i mistum

SEARCH

MENU NAVIGATION