Jacobi Barzellotti philosophiae, medicinae ac chirurgiae doctoris ... Disquisitio academica. "Tuta ne tandem vita et sanitas a variolis?" [electronic resource]

발행: 1806년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

las mali moris, et tamen nullum effectum sortitas fuisse . Et nos , qui vere ac State tota hujus anni 18o6.), inter saevissimam Var Iclarum naturalium Epidemiam, in qua nec paHc E ita decessere, versati fuimus, addere fidem certissimam firmissimamque possumus; scilicet illo qui veras

ariolas accina sunt antea experti , nequaquam Variolas naturales passos es Se etiam S I pS Inter pueros ah his Variolis nec optimi moris detenti versarentur, uti innumeros casus hic referri possemus, nisi prorsus esset inutile . Itaque immunes

esse omnino a Variolis naturalibus illos, qui Vaccinationem experti hieres, merito praedicamus. At si forte aliquando acciderit, ut nonnulli perhibent accidisse Variolas naturales , a Sque benignISSI mas illos ipsos qui vaccinationem experti fuerant

dum saevae Variolosae constitutiones graSSantiar conflictare, non mirandum cum non raro accide

rit illic qui in oculationi Variolarum naturalium subjecti fuerant, in his circumstantiis benignissima Variolas expertus fuisse . Quin imo accidit aliquando, ut post naturales Variolas , in Epide micis variolarum constitutionibus, iterum has nonnulli passi sint , uti viri in arte clarissimi , fideque dignissimi , asseverant atque tuentur ah Mihi tamen pro certo erit , ut eae perientia hucus que demonstrat , post veram , perfectamque Vaccinationem , minime Variolas naturales his in corporibus saevire . Itaque tot tantisque experimentis observationibus. datis , tot tantisque testibus atque patronis gravissimis laudatis , eo certe nullum sapientem futurum , qui de hac ipsa

vaccinatione valeat ambigere . Et re quidem venra sustinet hanc thesim universalis consensus, qui

a Vid. Burserius Institui. Me dic. Prat. Tom.3. aliique

32쪽

28 Variolarum vaccinarum insitionem, hique tuetur atque amplectitur . ostra et Hetruria confirmat in patrio exemplo utari quae prima olim Variolarum naturalium insitionem in Italiam invexit, quaeque, nescio quomodo ultima serme fuit in vaccinatione amplectenda. Ab anno 18or usque annum I 8o non nisi perpaucas accinarum insitiones Florentiae Me dici pertentarunt. Sic apud nos nec certe fuit Senarum Urbs secunda inter Civitates Hetruriae, quae accinarum Variolarum insitis nem invexit astate Anni 18o I primam vaccinationem instituimus. Cum Vere ejusdem anni, ob amicitiam, benevolentiamque Clar. Doctoris Aloysii argioni a sagacissimo marshallo Classis editerraneae Regis Britannorum medico pus accepissem, ac primus procul dubio in Civitatem invexissem, atque hinc mihi a clarissimo, humanissimoque Ber- nardo es si , qui tum metruriae gubernaculum Una cum Commilitionibus praestantissimis dirige. bat, quique nunc ustitiae Supremo Tribunali non sine laude preest, iterato missum , ut illud eg- perire atque novum inventum observationibus confirmarem , una cum Sociis in Universitate praeclarissimis prima pericula suscepimus a). Et cum haec nec fausta omnino nec infausta fuissent quoniam ex septem vaccinatis mense Iulii ejusdem Anni, quatuor tantum eram vaccinationem

a Adfuerunt Claris. Profess. Joseph odoli Medi-einae Clinicae P. . leolaus Semen Zi Anatomiae . . Anastasius Gambini obstetriciae P. H, dc D.Marcus iacchi Clinicus expertissimus, operamque mecum primis tentamentis dederunt. Vid. Nuovo i ornate dei Lette

33쪽

cinatio, haud prospere evasit Sextus ob falsam vaccinationem occubuit in septimo tandem insitio ipsa inessica prorsus fuit, sed alio morbo interemptus ), feliciter laeto omine vere anni 18o obtinuit effectum, ac in honorem haberi carpit. Cum primum periculum idque faustum vir nobilis Philosophiae ac Medicinae per amantissimus , pacato animo ac tuto, in propriis filiis, hisque tenellis instituisset, auxit animum caeteris , deditque profecto magnum Philari tropiae documentum, quo

certe civicam coronam promeruit. IpsiUSoxemplum,

et alii e caetu obili, atque alii ex aliis Ordinibus secuti sunt, ita ut verendum non esset, quin haec inoculatio , si caute ac prudenter adhiberetur, quam citissime universalis eveniret. Haud immerito tamen. Quisnam vero morbum levem prae gravi incrbo recuset 8 Quisnam , compos sui, post tot tantaque experimenta cum Variolis a-turalibus in vaccinatis dein incassum tentata, non reputabit, hanc ipsam vaccinationem veteri insitioni esse praeferendam' At Genus humanum ratione prae caeteris animantibus praeditum, nequaquam ea utitur, aut ocius ad ipsius bonum Xperiendum flectit; nec vincit certe ratio, nisi experimenta, observationes, Xenipla suadeant, ac pertissime ostendant,quid utile, quid non quid rectum, quidve damnosum , exitiosumve sit. Experimenta autem, inoculationes vaccinas in dies, gratas , acceptasque omnibus apud nos reddebant tuta ac felicissima experimenta , omnibus gratas in posterum essiciendas esse haud dubitandum. Et reapse cum hae in oculationes Variolarum vaccinarum , faustissime hac in Civitate per totum annum 8o institutae sint, non tantum apud edicos his minus faventes quantum apud Parentes non paucos gratiam

inVenire caepere. Vere anni 18o auctus est hinc

34쪽

inde numerus inoculatorum intra muros Civitatis et extra, et magis, magisque adamare eas non repugnantes , atque inviti haud reformidare, non sine oblectamento et gaudio mirabamur Autunno ejusdem anni, nova maho ius in Scotia limum inὲ-venta sersa a D. Bryce ab in Gallia a Claris a

Ielitin in ei mania a D. Umberlacher repetita b), ac in Hetruria a bene meritissimo viro Aloysio Blasinio Professor Pub. Ostetriciar 'istoriens invecta , feliciterque usu propagata c hanc ego in Patria Amiatina felicissimo aventu expertus sum dy. Scilicet pulverem e pustulis Variolarum Vaccarum exiccatis ac deciduis, iniciendo inter labia levissimi vulneris in cute creati, ibique aliquo apparatu contentum. Et cum hinc ab ipso Blasinio tribus et sex mensibus paratus in quirique pueris optimas variolas mihi dedisset, comperta utilitate novae methodi, qua spuriae Variolae non habentur uti laudat Auctores asserere non dubitabant , comperta facilitate servandi per plures menses ejusdem Variolae contagium, ac longe lateque mittendi, auspicatus sum et in Civitate quam citissime adhibendi. Et cum inoculationes Va-

a Vid. Bibliotheque Britannique et Resultat deri nocti lation de la accine dans es departem entes de a Meurthe c. a Valentin

Etruria.

35쪽

riolarum Vaccarum non tantum per totum Autumnum, sed et per Hiemem , ut pus ad ver usque

servaretur, proSequerentur, unaque eo tempore Variolas naturales intra muro acceSSissent, occasionem nactus Sum , non tantum methodo Ianneriana, ceu antiqua, inoculationes nec pauca facere.

uti Professores in Universitate, ac ferme omnes Clinici Civitatis innumeras instituebant, sed et novam adhibere, factum hinc inde est, ut una vel altera ethodo , his quam millenos a mense Martii usque ad mensem Augusti is Variolis Vaccinis inoculati sint , ac ne unum quidem non a

tum interiisse , quantum nec contra Otum essisse palam omnibus notum est. Hoc interim Variolae naturales undique saeviebant ac multi , qui ab ipsis erant detent , miserrime interibant; multi gravissimis morbis discruciabantur , multique aliqua parte ipsorum corporum , laborabant, a deformes evadebant misce funestissimis exemplis in dies magis magisque auctis Parentes territi . de

vita , et sanitate Liberorum desperantes, ad inoculationem vaccinarum innumeris casibus elicissime comprobatam tamquam ad sacram anchoram confugere Medici fere omnes nanciscebantur occa Sionem, pro meritis eam laudare, extendere, Propagare , atque universalem efficere , tam in

Civitate , quam in Provinciis , in quibus felicissi-

ΤΠ et cognita , et probata a Medicis saltem erat. In oculabamus enim omnes variolas vaccinas sive pueris sive adultis , qui a Variolis naturalibus nondum erant salutati, praesertim cum nariirales Variolae in pessum irent, ac prolem necarent Tah-toque magis cordi erat eas extenderes ac propagare, ut Variolis naturalibus locum in corporibu , atque pabulum, ut ita dicam igni auserreretur.

Nec timor nos retinebat quin in aliquos forte inci- .gremus utiano ante uoculationem vaccinarum

36쪽

3a narii rate hujusmodi venenum contraxissent, quia pro certo habebamus, cpiaditiones ipsorum nondum pejorare, si uno eodemque tempore unum qui, que

venenum suam vim, Suumque vigorem Ostenderet,

atque explicaret. Experientia jam probaverat aliquo eventu aliunde id accidisse, atque utrasque Vari 3Ias feliciter suum cursum absolvisse, forsan invicem specificam vim mitigando . Et reapse quod praevidendum erat, accidit pluribus in casibus Nam , cum in oculatio Variolarii in Vaccarum locum habuerit in Pueris caeteroquin sanis, nec a suspicione aliqua Variolarum naturalium affectis , uti asque Variolas effloruisse uno eodemque tempore , et his in aliquibus circumstantiis videre, dignumque notari datum fuit Variolas naturales optimae indolis fuisse , dum vaccinae integre suum per ficiebant curriculum, et circa pustulas vaccinas, naturales locum nullo modo habebant non sine oblectamento a nonnulli Medicis praestatissimis fideque dignissimis perspectum, mihique est assertum a) Quod si casu accideret, ut Variolae naturales dispo- Sitionem jam indidissent eo tempore, quo Variolae

Vaccinae in oculabantur . tunc hae irritae evadebant, et naturales libere suum absolvebant cursuiu Nihilominus nullum casum usque adhuc habuimus. quo ex peracta inoculatione vaccinarum aliquis occubuerit , quamvis inter plures a naturalibus Variolis affectos mors discurreret. Contenti igitur nos eramus eventu, sive quod Variolas accinas ex inoculationibus haberemus, nec ex Io O. Oria

a Claris. Profes. Lodoli alterum casus hujusmodi vidit in Clinica inoeulatorum. alterum ut caetero omittam, expertis Chir. Carolus Sticotti, de accinatione optime meritus . Alterum et ego.

37쪽

casibus in unum incidimus, sive quod utraeque,

aut naturales tantum locum haberent, nec nobis servor inoculandi ob timorem naturalium minor in dies erat . Sic factum est, ut inter aevissimas Epid. naias Variolarum naturalium, vaccinas induxerimus, ac quasi ilites ad defendendam, tuendamque sanitatem , contra illas in arcem corporis sani, nec contaminati ab his, sedulo collocavimus. Et revera semper sic bene res cessit, ut undique vaccinati ab his Variolis naturalibus, pessimisque etiam moris circumsepti , ipsius sanguinis pueri , in ipsa domo morantes . ipsoque cibo utentes, sic incolumes a Variolis naturalibus fuere , suntque et hodie , ut contra sidem , contra rationem , contraque evidentiam ageret si quis dubitaret . utrum Variolae accinae a naturalibus liberent. Contendebant nonnulli , ut fidem adhiberent his Variolis, quod vaccinati inter saevissimas epidemias Variolarum naturalium immunes evaderent. a Sed et nostri vaccinati incolumes a Variolis naturalibus , inter saeVissimam hanc Epidemiam fuere 'ergo fidem haud dubiam ipsis Variolis vaccinis tribuendam esse

nemo dubitabit. Vim novam etiam acquireret argumentum, addendo, vaccinatos non solum inter Variolas nati ales immunes esse , Verum etiam si uno, eodemque tempore post absolii tam vaccinationem , iterum variolas naturales in his corporibus indidixemus, uti clar. Prof s odoli hic fecit, nec non alii in Anglia, Gallia Germania in millenos accinatoium iecere dubitandi nullus erit locus.

a D. illis ius Anglus inter caeteros, hoc tantum Pretio, fidem Variolis accinis raestandam esse decla

ravit.

38쪽

Quidnam igitur superest ut haec inoculatio ab

universo Mundo accepta habeatur Et Pirroni stat non desunt , et homines titubantes , et invidiosi nec non contradicentes , atque alii contra veritatem, contraque hicem ipsam pugnantes. Reponunt nonnulli forsan , Variolas vaccinas a naturalibus

non liberare, quia uno eodemque tempore uti supra asseruio utrasque locum habere possunt. Alii qui

ipsas Iliquando insertas , irritas omnino fuisse, atque naturalium cursus haud suspendisse , uti apud nos evenisse fateri non erubescimus Falso tamen, id asseritur , defenditur . Nam Variolae vaccinae, dum insitae sint in corporibus alioquin a miasmate Variolarum naturalium insectis , etiamsi virus ipsarum erumpit eo loco, quo insertus est , nihilominus , cum a naturalibus praedispositio universalis indita sit per totum corpus , effectu earum localis tantum est isti et est localis Variolarum naturalium, postquam Variolae vaccarum plenissimum currieulum sunt absolutae minime ergo a tendenda argKmenta naturae hujuscemodi contra

novum inventum . Erit ne magis illud , quod a Variolis vaccinis veris, spuriae vaccinae aliquando enascantur Susicit ad hoc, ut Medici sedulo invigilent . ac recognoscant , utrum Vera Sit an falsa, et hinc si pseudo.vaccina supervenerit

ad novam inoculationem confugiant a nec

a Nonnulli mihi casus seudo-Vaccinae usque adhuc acciderunt, quos hic referre haud inutilem duxerim, nisi communes aliis pluribus a Medicis pene omnibus inoculationem accinam prosequentibuS, Ssent quibus variolae naturales postea accessere, quaeque ullo modo Virtutem preservatricem verae accinae haud infirmant.

39쪽

erit unquam argumentum satis grave ad infrinandam Variolarum vaccarum virtutem ullo modo Tandem erit te maximum illud , nescio an magis a Populo, quam ab Agyrtis ac pseudo- medicis in . medium adductum , scilicet Variolas saccinas insititias isti olim culpabantur insititiae naturales , corporis humores , nescio quos, non desecare, atque alios ad morbos disponeres Erit ne auscultanda rursum, terque , qua terque repetita illa cantilena usque adhuc in oculationibus variolarum naturalium tributa , hodieque et vaccinis celebrata ad nauseam, scilicet morbos fere omnes quotquot vaccinatis su perveniunt , sive aeve sint , sive lethales ob non desecatos humores ab insititiis vaccinis promana res Si vermes , pilepsiam , sic dissenteriam , diarheam . sic icteritiam, et si quas alias affectiones ab ipso fonte provenires Et ilo arcuum est , ac pene incredibiles, dum forte eveniat, ut aliquis e vaccinatis pereat post exactum, felicemque vaccinarum curriculum. alio, eo, que morbo diversissimo, ac communissimo etiam post mensem Variolae pro . nefast

culpantur , atque in caussas recensentur . Si ali quis forte baccinatis tussem cathar ratem contraheret, ac raucus evaderet , mirandum non esset,

istorum quemque ut apposites dixit Blair a), deliret illum vaccina vocem , mugitumque aSSum psisse . Tanta est dissicultas in stabiliendis novis veritatibus , etiamsi ex sibimetipsis clara luce refulgeant. At inter contradictiones . veritas altas agit radices , Sc aboratur vehit quercus Alpina Aquilonibus agitata . Sic accinae variosi, inter

40쪽

contradictiones magis , magisque divulgata surat.

Cognitae, ScriN.atre , atque ob effectus ipsarum perspectae, et in melius de die in diem adhiberentur . Sic nos , innumeris observationibus con-srmati, inoculationes Variolarum vaccinarum prosecuti sumus , utraque methodo , et prosequimur, omnibusque ut tutam , et certam lubentissime praedicamus H. Garriant igitur, laterent , objurgent detractores novi inventici hoc stabit, nec timebit afrum decertantem Aquilonibus; et tunc, ut auspicamur, Variolae veluti saevissima pestis , arcebuntur omnino mo triumphe canemus, ac in animis hominum , in temporiam aeternitate , Variolarum vaccinarum fama manebit. Tuta ergo, ut probare hac disceptatiuncula proposueram , mihi concludere liceat si tuta tandem vita , et sanitas a Variolis se Et cum res procul dubio ita se habeat, edici operam trenue dent , ut inoculatio ariolarum Vaccarum undique propagetur, universalisque fiat . Parentes eam laeto animo amplectantur . Principes ac Magistratus faveant atque tueantur , ne dicam praecipiant, ut omnes huic subiiciantur , 8 homines in posterum a Variolis liberentur . Parendum est

atque id optimum judicandum , dixit Cicero, quod

est sapientissime atque evidentissime constitutum. Quidquid evidentia demonstrat , ratio humana suadet , humanitas exposcit, relligio probat, ob servatio is X perientiaque confirmat, atque in tutum ponit , refellere nisi stulte non licet.

a Inoeulandi methodum novam veteri praeserendam, qui hucusque in plures inoculatos a me, a juvene Chymico optimae spei Johanne Grilani, atque ab aliis hujus Civitatis Medi eis Clarissimis, hac methodo nec unum spuriis Variolis detentuna esse vidimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION