Dissertatio medica inauguralis de chorea : ... pro gradu doctoris ...

발행: 1807년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

lateris alterius prius immoti, statim moveri incipiunt . Lateris affecti membra munere, natura et consuetudine imposito, minime funguntur. Eger pedem attrahit potius quam attollit, et pes ipse motum quendam semicircularem, et quasi pasmo coactus, in gressu facit. Crusetenim paralysi affectum esse videtur, sed brachium violenter huc et illuc movetur. In manu ejusdem lateris morbus cernitur', 'quam hoc morbo adfectus vel pectori vel alii alicui parti adplicitam, nullo pacto poteSt com tinere in eodem situ, vel horae momento, Sed in alium situm, aliumque locum convulsione quadam distorquetur quicquid aeger contra ni- tatur. Si vas aliquod potu repletum in manus porrigatur antequam illud ad os possit addu- cere, mille gesticulationes circulatorum instar exhibebit. Cum enim poculum recta linea ori

admovere nequeat, deducta a paSmo manu

auc illuc aliquandiu versat, donec tandem forte fortuna illud labris proprius apponens, liquo-

raeleci System. Prof GREGORY, in loc Choreae.' SYDEN ΗΑΜ, ut supra pag. 527. atque iterum Process. Integ. in morbis fere omnibus, pag. 595.

22쪽

rem derepente haurit. V AEgellus quidem, poculo ad os appropinquante, O ad poculum p tius quam poculum ad os cito admovet. SYDANHAM addidit, Atque avide haurit tan- quam misellus id tantum ageret, ut dedita o- per spectantibus risum moveret.' Sine dubiores ita se habent, sed cupiditatem quandam risum promovendi, vel f histrionum gesticulationes referendi ,' aegelli animum ducere, et morbi symploma haberi, ut SYDEN HAM CUL LEN et alii putant), minime mihi satis demonstratum est. Miselli motus adeo sunt ridiculi, iit risum etiam invitum spectantium inducant. Hoc ipse videt, et sola imitatione vel gaudii Consensu communi perductus, ut mihi videtur), ipse ridet. Ita vicissim ridicule movet, Spectantes rident, egellus ipse ridet donec hoc modo fortasse motus et risus adeo et quasi quodam associationis vinculo conjunguntur ut se mutuo inscio etiam misello, producant. Faciet musculi varie distorquentur aliquando risus SARDONICU exhibetur Oculus, lin-

23쪽

DE CHOREA.

gua, caput circuniferuntur fere constanter vel caput unum alterumque latus vicissim petit, sed non in toto circumfertur. Motus varios brachia subeunt nunc solummodo tremunt, vel leniter subsiliunt, et nullo pacto in eodem situ teneri possint. Nunc velociter in coelum, in terram, prorSum, retrorSum dextrorSUm, SinistrorSUm porriguntur rarius Sed nonnunquam brachium conum describit, cujus apex humeri articulus est, et cuju basin manus velociter tractat. Trunci etiam musculi, quamvi raritis, convelluntur, et corpus huc et illuc trahunt. Aliquando abdominis musculi tam stricte viscera comprimunt, ut tensionis sensus percipiatur aliquando contra praeter naturam laXantur, et flaccescunt. Morbo ingravescente , vel ad exitum lethalem vergente , sphincteres ipsi ean-

24쪽

DE CHOREA.dem actionem instabilem, et tandem paralysin,

subeunt.

Membra corporis superiora violentius quam inferiora, actantur. Haec enim attrahuntur potius quam attolluntur, cuicunque prope sit occurrunt debilitantur et marcescunt ut inrachitide vel etiam paraplegiae specie . Tam varii, sed tam similes, hi motu sunt, ut error in diagnos nullus esse pOSsit. Aliquando, sed rarissime, dum gradi volunt currere egelli coguntur. Exemplum ab HEBER DEN citabo Puero cuidam, cum crura vehementer agitabantur, motus involuntarii φ superabant omnes movendi conatus leniores, membris autem fortius impulsis morbus su- perabatur ergo currere potuit qui non po- tui ambulares quod etiam inebriis fieri consuevit. ' embra fortius impulsa morbum superare, Symploma mirum et insolitum habea

tur P.

Vide exempl. Sisc LAiR, apud HAMILTos, p. 223. 4 Comment. Cap. XX p. 93. Hoc cl. SAuvAors vocatur Icelotyrbe estinans, vol. i. p. 59I.

25쪽

DE CHOREA

Plerumque motus somno cedunt; sed in quibusdam exemplis per somnum, tametsi leVioreS, perstant '. At quamvis motus musculorum ab- normes absint, dentes frendere, lacrymare ridere, exilire, loqui, somniare, nare Scalpere, inscius videtur. Haec plus minusve valent, et raro vel nunquam somnum levem, longum, et

jucundum permittunt. Gradatu loquela et literarum quarundum prolatio impediuntur. Loquendi conatus inguam ad dentes premunt, adeo ut lingua major quam quod os bene contineat, videatur. gellus, etiam ob facultatem recte loquendi amissam, pudore ductus, vel ob linguam titubantem, vel ob modum ridiculum verba proferendi, vel ob sermonis prolationem, rarius loqui conatur :hoc modo loquendi facultas fere deficit. Progresso morbo deglutitio, praesertim victus solidi, impeditur. Plerumque in oesophagi angustia pasmodica, ut in hysteria et in tetano),

Med. Comment decad. ii vol. i.

26쪽

DE CHOREA.

victum solidum, sed non liquidum, vel utrumque in magna facilius quam in parva quantitate, se-ger devorat Pari ratione levior faucium titillatio, veluti per plumam, vomitum excitat, quod gravior ipsarum irritatio non facit cum liquida per siphunculum infusa fuerint, vel inStrumentum 'robang Angi. introductum. In chorea autem victum solidum glutire dissicilius est.

Quum huc usque morbus increverit, vultus languet oculi hebescunt, et omnes sensu fatiscunt. Musculi tabescunt, corporis et mentis vires succumbunt, et febriculae vestigia mors ipsa premit. Pulsus per morbi cursum, ut in impuberum febriculis, multum et subito variat, tam vi quam violentia, nec raro abnormis fit et intercisus saepissime languet . Interdum autem cum nec natura Sua ponte, nec mutationes quae in corpore fiunt sub puber-

WiLLAR Diseases of London, p. 246.

27쪽

DE CHOREA.

tatem, nec ars medica, morbum sustulerint, claudicatio et fatuitas per vitam miseram perstant. Hujusmodi exempla non valde rara sunt. Μi- Serum, annorum prope triginta, agricolae filium nuper apud Hawich, in provincia Oxburgh, vidi, hoc modo plexum. Quasi equitabat, Sed pars sellae posterior formam semicircularis, ad lumbos attigit Pedes ad stapites, genua ad Sellae cingulas et partes pendulas, fraenum ad manum unam et flagellum ad alteram, alligata fuerunt. Caput oculi, facies, os lingua, brachia,

crura, et Orpu totum, perpetu movebantur.

Corporis summa macies fatuitas in vultu de picta ; vox debilis continuo fere prolata, cum loquendi conatibus, quos tamen intelligere non potui. Vota et mentis pathemata, si aliquid mentis perstitit, signis non verbis enuntiavit. Hoc modo vectus, equum per foram impulsit; morbi causa, historia et progressus mihi ignota

sunt.

Nonnunquam etiam motus sed leves per totam vitam manent, vel post intervalla incerta

accidunt maxim ab animi affectibus, mentis autem viribus non labefactis. Atque interdum

28쪽

D CHOREA. quaedam gressus instabilitas, tremor manuum vel membrorum fugax, musculorum faciei motus leviores, sermo paulo titubans vel productus, observantur. Ita de S. JoHNSON, LL. D. OC- trina, et variis animi viribus et dotibus praedito, scriptum est: mi head , and sonaetimes also

P frequently disturbed by cramps, o convulSiVe- contractions of the natur of that distemper calle S V1ΤUs' Dance Choream aliquando, quasi epidemicam, graSSatam esse, nonnulli putaverunt. here have been instances of this disease, consistin offuch convulsive motions appearin a an - 4idemici a certain comer of the countr '.' 'De hac re paucissima inveni. Haec LIE UT AUD

Huc ad Catalepsiam etiam spectat Chorea I. 111, lamans de St. Guy qua correpti

29쪽

stulte saltant, inconditisque motibus detor inuentur : haec haud multis abhinc annis qua- si grassabatur, et in propatulo erat Parisiis nec forte desiisset, ni ex Christianismus lymphatae aegrotantium menti severa lege con-- suluisset'. ' De hac re, cujus LIE UT AUDmentionem fecit, alia ex aliis fontibus frustra quaesivi. Haec L1ΕUTAUD addit Haud ab- simili morbo teneri pseudo-daemoniaco te iseri, &c credere par est.' Si morbus, qui, Secundum hunc auctorem, in propatulo erat Parisiis, Chorea S. 11 fuisset mendicos hunc morbum, eleemosynae gratia, simulasse vel auctorem, ad choreas, saltus, motusque fanaticorum Spectasse, mihi videtur morbum, quem aliqui ut eleemosynam majorem extorqueant, Vel ideo subornati, ut vulgi falsam opinionem homi- num mentibus magis imprimant, simulant . VI orphanotrophio autem apud Milan, choreatam saepe accidit, ut epidemica habita fuisset.

30쪽

set . In his pueris medendo tonicis utebantur medici, sed parum profuerunt. Hujus rei, Si vera sit, rationem reddere haud dissicissimum. Omnes aegri iisdem studiis et iisdem laboribus incubuerunt, OmneSque iisdem morbi causis remotis fuerunt expositi. Si igitur, vel unum exemplum chores accidisset, alii pueri, similiter ad morbum proclives, in choream inciderint, et in illos imitatio sola morbum inducere satis esset Acri et victui pravo igitur, exercitationi neglectae, et partim quoque imitationi, tribuendum est. Hoc pilepticis in orphanotrophio apud Haer-lem, testante KAU Bog RHAVE, accidit .

DE DIAGNOSI.

CHOREA a morbis aliis facile dignoscitur. Quamvis omnes morbi spasmodici et convulsivi

SEARCH

MENU NAVIGATION