De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

dixit deditque discipulis suis, dicens: Accipite et bibite ex eo omnes: me est enim taliae Sanguinis mei, novi et aeterni testamentio mysterium silei: qui pro vobis et pro mullis essundetur in remissionem

mee quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis.

Unde et memores, Domine, nos servi tui, Sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis, nec non ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosae ascensionis, osserimus praeclarae majestati tuae da tuis donis ae datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctum vitae aeternae, et Calicem salutis perpetuae. Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriaretiae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus Sacerdos tuus Melchisedech, sanctum saerificium, immaculatam hostiam. - Supplices te rogamus, omnipotens Deus: jube haec perferri,

392쪽

PRECES MISSAE. a. 5 sper manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum', in conspectu divinae majestatis tuae: ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur. Pereundem Christum Dominum nostrum. Commemoratio pro desunctis. Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N., qui nos praecesserunt cum signo sidet, et dormiunt in somno pacis. Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, lorem refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas, deprecamur: Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen. Nobis quoque peccatoribus, famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, Partem aliquam et societatem donare digneris eum tuis sanctis Apostolis et Martyribtis: cum Ioanne,

Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia, et omnibus

Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non laestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. -

393쪽

3.6 PRECES MISSAE.

Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, viviscas, benedicis et praestas nobis. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria:

Per omnia Saecula Saeculornua. II. Amen.

oremus. Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formali audemus dicere: Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur no- ls men tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.

Amen.

Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus et suturis: et intercedente beata et gloriosa semper Virgine vel lGenitrice IIaria cum beatis Apostolis tuis Petro set Paulo, atque Andrea, et omnibus Sanctis, da propitius pacem in diebus nostris: ut ope mise-

394쪽

PRECES MISSAE.

ricordiae tuae adjuti, et a peccatis simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus:

Per omnia saecula saeculorum. R. Amen,

Pax Domini sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Particulam hostiae in calicem immittens: Ilaec commixtio et consecratio Corporis et Sanguinis Domini nostri Iesu Christi sat accipientibus nobis

in vitam aeternam. Amen. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobi S.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, misereres nobiS. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem. ' Domine Jesu Christo, qui dixisti Apostolis tuis:

'3 In Missis Defunctorum non dicitur: Miserere nobis, sed ejus loco: dona eis requiem, et in terito additur: sempiternam.

395쪽

Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ne respicias peccata mea, sed si dem Ecclesiae tuae, eamque secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris: qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Domine Iesu Christo, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu sancto, per mortem tuam mundum vivificasti: libera me per hoc sacrosanctum Corpus et Sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis: et fac me tuis semper inhaerere mandatis, et a te nunquam separari permittas: qui eum eodem Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas in saecula

saeculorum. Amen.

Perceptio Corporis tui, Domino Iesu Christe, quod ego indignus sumere praesumo, non mihi proveniat in judicium et condemnationem, sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis et corporis, et ad medelam percipiendam: qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti

Deus, per omnia Saecula saeculorum. Amen. 3 In Missis Defunctorum haec oratio omittitur. Diuiliam by GOoste

396쪽

PRECES NISsAE. ais sPanem coelestem accipiam, et nomen Domini sinuocabo tum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea. Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea. Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

Corpus Domini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen. Puid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit militi Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Sanguis Domini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen. Puod ore sumsimus, pura mente capiamus: et de munere temporali fiat nobis remedium semispiternum. Corpus tuum, Domine, quod sumsi, et Sanguis, Disii iE Coos e

397쪽

s quem potavi, adhaereat visceribus meis: et prael sta, ut in me nun remaneat scelerum macula, quem pura et sancta refecerunt Sacramenta: qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. Communia. Tob. I 2, 6. Benedicimus Deum coeli, et coram omnibus viventibus confitebimur ei: quia feeit nobiseum misericordiam suam. Dominus vobiSeum. R. Et cum spiritu tuo.

POST COMMUNIO.

Proficiat nobis ad salutem corporis et animae, Domine Deus noster, hujus Saeramenti susceptio: set sempiternae sanctae Trinitatis ejusdemque individuae Unitatis confessio. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus: per omnia

saecula saeculorum. R. Amen. Dominus volsi Seum.

R. Et cum spiritu tuo. Ite, missa est. (vel: Benedicamus Domino. Disitired by Coos e

398쪽

R. Deo gratias. ' Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium Servi- stutis meae, et praesta, ut sacrificium, quod oculis divinae majestatis tuae indignus obtuli, tibi sit sacceptabile, mihique et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit te miserante propitiabile. Per Christum

Dominum nostrum. Amen. Benedicens populum: Benedicat vos omnipotens Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus. R. Amen.

Dominus vobis eum. i

R. Et cum Spiritu tuo. Initium sancti Evangelii secundum Ioannem. R. Gloria tibi, Domine. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Iloc erat in principio apud Deum. omnia per ipsum laeta sunt: et sine ipso laclum est nihil, quod laetum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non compre- l' In Missis Defunetorum: Requies aut in pace. l

399쪽

henderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Ηic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes erederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et Sui eum non receperunt. ouotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei seri, his, qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. R. Deo gratias.

400쪽

ANTE CONFESSloNEM.

Eae quibus tina alterave eligi potest.

Iae Iuxta exemplum S. Petri. - Quando quis in peceata, quae emendare statuerat, rursus incidit.

Ad te, Domine Iesu, denuo revertor, qui peel cando a te toties discessi. ouo enim ibo, nisi ad te i Si tu me repellis, quis me suscipieti Si tu me condemnas, a quo veniam sperabo i Firmissimo quidem antehac statui servare justificationes tuas, omniaque peccata, potisSimum iSta . . . vitare; sed eheul instabilis laetus sum, et concupiscentiae illecebris seductus, te iterum dereliqui. Peccavi; quid laetami quo me vertam miser, nisi ad te, in quo est salus, vita et resurrectio nostra ille spice in me, Domine Iesu, quemadmodum in Petrum respexisti, et miserere mei. dtinam dolorem cordis mei tot lacrymis, quot ille, contestari possem l In tua misericordia, mi Iesu, spem omnem pono. Plus tu potes dimittere, quam ego

SEARCH

MENU NAVIGATION