장음표시 사용
401쪽
i committere. Ne projicias me a facie tua. Die animae meae: Salus tua ego sum. Psal. ad, 3.
Iuxta exemplum S. Mariae Magdalenae .
ouis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lac inarum, ut plorem die ac nocte peccata mea, quibus te, amantissime Iesu, toties ad iram provocavit Ad pedes tuos cum Magdalenas provolvor, eosque ex animo amplector et exoscuos lor, tuam supplex misericordiam implorans. Parce, Domine, pareo peccatis meis: quae utinam tam largo lac inarum imbre, quam peccatrix illa, possem elueret A pedibus tuis non discedam: hos firmiter tenebo tanquam Salutis meae ancoram, nec dimittam, donec benedixeris mihi; et audiam illa summae consolationis verba: Remittunturi s tibi peccata tua. Matili. s, 2. III. Iuxta exemplum Filii prodigi. Pater, peccavi in coelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus. Desideriis et conis
402쪽
cupiscentiis meis obtemperavi, te fidelissimo Patre contempto. Gaudium in ereaturis quaesivi, quod in te solo inveniri potest. Vere, non est pax impiis; quare ad te redeo, o benignissime Pater, cujus misericordiae non est numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus. Iterum exclamo: Pater, peccavi in coelum et coram tel Redde mihi, obsecro, licet indigno filii nomine, gratiae tuae
vestem, quam peccatis meis perdidi: restitue amoris tui annulum, quem amore creaturarum PeS-sumdedi; ut hoc ornatu in coena tua eucharistica gratiosus comparere merear, tibique in aeternum conjungi. Mihi - adhaerere Deo bonum est.
Iuxta exemplum latronis in cruce, si quis poenitentiam distulerit.
Sero ad te venio, o Iesu crucifixel Tempus est, ut me tibi conciliem. quot enim juvenes aeque ac senes mors interea abstulit, dum ego peccatis indulsit Annon et ego una cum illis e medio tolli aeternumque damnari potuissemi ouid te, mi 23
403쪽
Iesu, movit, ut mihi prae aliis parceres, nisi bonitas tua infinitai Ne ergo me, quaeso, a te repellas: nemo unquam serio poenitens ad te sero nimis venit. Latroni in cruce, ultimo vitae articulo, condonasti, quidquid omnibus vitae suae annis peccavit, eodemque die in paradisum eum recepisti. Per insigne hoc tuae misericordiae et clementiae opus te supplex cum eodem latrone(utinam pari amoris et doloris assectu oro, o Iesu Nagarenet miserere mei, et in tuam, licet indignum, me gratiam recipe. Fateor, amarissimae tuae passionis et erucis causam esse delicta mea, quae proinde ex animo nunc detestor, eum firmissimo proposito, ea me deinceps, cum tua gratia, nunquam repetiturum. Miserere mei, o Iesul miserere mei, qui misereris omnium propter poenitentiam. Sap. II, 2d.
Preces ex locis sacrae scripturae collectae.
Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum iouare posuisti me contrarium tibi, et factus sum
mihimet ipsi gravis. Iob. I, 26.
404쪽
Dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animae meae; dicam Deo: Noli me condemnare. Iob. Io, i. Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte universa delicta mea. Hal. 2d, I 8. Belicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris, Dominet Hal. 2a, T. Respice in me, et miserere mei. Iob. 5, 16. Miserere mei, Dominer sana me, quia peccavi tibi. Psalm. do, S. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. PSol. 56, 3. Ne projicias me a facio tuae et Spiritum sanctum tuam ne auferas a me. ibid. 13. Deus, tu scis insipientiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita. Psal. 26, 6. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam. PSαL
Erravi, sicut ovis, quae periit: quaere servum tuum. ibid. IT6. Ne intres in judicium eum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Hial. ia2, 2.
405쪽
i 353 PREcgs POST CONFESSIONEM. Domine, Pater noster es tu, nos vero lutum: ne irascaris, Domine, satis: ut ne ultra memine. ris iniquitatis nostrae. Dα. 6d, 8. Converte nos, Domine, et convertemur. Thren.
5, 2 l. Iesu, fili David, miserere mei. Luc. 28, 38. s
emoliorem, conmeutiri Praeparationem poterunt etiam ad vara meditationes: do imit. Chr. lib. I. cap. 21. 22. 23.2.. 25. lib. III. cap. d. 12. 2θ. 25. 52. lib. IV cv. T.
PRECATIONES POST CONFESSIONEM.
Gratiarum actio pro impetrata remissione peccatorum.1
Ad te, o benignissime Iesu, revertor, et gratias tibi ago, quod a foedissima peccatorum meorum lepra mundare me dignatus es. Sit nomen tuum, o Iesu, benedictum in saeculat Vere, tu Iesus,lioe est, Salvator es, qui neminem quamlibet flagitiosum a te repellis; qui omnes serio poenitentes in gratiam reeipis, et in numerum filiorum tuorum adscribis. Misericordiae tuae viscera, o sJesul agnosco et amplector: meque totum servitio s
406쪽
tuo deinceps addico . Adjuva, obsecro, imbecillitatem meam, ne unquam, hujus tui beneficii oblitus, et amore ullius delectationis aut praeposteriassectus impulsu abstractus, in priora peceata relabar, vel novo aliquo delicto a te separer. Coret animam meam dilectionis tuae brachiis ita tecum constringe, ut dicere cum Apostolo audeam: quis me separabit a earitate Christii nom. 8, 35.
Gratias tibi ago, Domine, quod me indignum
peccatorem, ut poenitentem Petrum et peccatri-eem respexisti, veniamque ac indulgentiam peccatorum clementer mihi concessisti. Suscipe, obsecro, hanc humilem confessionem meam, quam feci, et quidquid mihi nunc defuit ad plenam et sinceram enumerationem peccatorum meorum et convenientem de iis dolorem, tu ex fonte infinitae miseri. cordiae et pietatis tuac benigne supplero, meque perfecte absolutum habere digneris in coelis. Deus cordis mei, infinite misericorsi ardenter desidero, firmiterque propono, vitam meam serio emendare, neque ullo deinceps peccato. Praeser-Disii troes by Co le
407쪽
s tim hoc N. te, tam pium Patrem offendere, omnesque peccandi occasiones sedulo devitare. t Suscipe hanc seriam voluntatem, eamque gratia tua confirma, ut haec sancta proposita opere ipsos exsequar, et ad vitae usque sinem in tua gratiat perseverem.
Ex psalmis eoileeta. Confessus sum adversum me iniquitatem meam Dominor et tu remisisti impietatem meam mihi. Dirupisti vincula meae et convertisti planctum meum in gandium mihi. Beati, quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata. Beatus, cui non imputavit Dominus peccatum: nec inventus est in spiritu ejus dolus. Exultate justi in Dominor rectos decet collaudatio. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus: s beatus vir, qui sperat in eo. Benedic, anima mea, Domino: et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
408쪽
qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui
sanat omnes infirmitates tuas. qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus. qui replet bonis os tuum: renovat, ut aquilae, juventutem tuam. Miserator et misericors Dominus e patiens et multum misericorS. Non secundum peccata fecit nobis: neque se- eundum iniquitates nostras retribuit nobis. ouoniam sicut altius est coelum supra terrain: sic praevalero fecit misericordiam suam supra timentes se. Quantum distat ortus ab occidente, tam longe fecit a nobis iniquitates nostras. Revertere, anima mea, in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi. quia eripuit animam meam de morter oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Bene ictus Dominus Deus Israel et a saeculo usque in Saeculum. - Amen.
409쪽
PRBLATIO ANTE SANCTAM COMMBNIONEM.
S. Thomae Aquinatis. omnipotens, sempiterne Deus, ecce accedo ad Sacramentum unigeniti Filii tui, Domini nostri Iesu Christi: accedo tanquam infirmus ad mediis cum vitae, immundus ad fontem misericordiae, caecus ad lumen claritalis aeternae, pauper et egenus ad Dominum coeli et terrae. Rogo ergo immensae largitatis tuae abundantiam, quatenus meam eurare digneris infirmitatem, lavare laedi.tatem, illuminare coecitatem, ditare paupertatem, vestire nuditatem: ut panem Angelorum, Regem regum, et Dominum dominantium, tanta suscipiam reverentia et humilitate, tanta contritione
et devotione, tanta puritate et fide, tali proposito set intentione, sicut expedit saluti animae meae. Da mihi, quaeso, Iesu dulcissime, non solum suScipere sanctissimum Sacramentum tuum, sed etiam rem et virtutem Sacramenti. o mitissime Deus,
da mihi corpus unigeniti Filii tui, Domiti nostri Iesu Christi, quod traxit de Virgino Maria, sic
suscipere, ut corpori suo mystico merear incorporari, et inter ejus membra connumerari. o Dicitiam brum Cooste
410쪽
amantissime Pater, concede mihi dilectum Filium tuum, quem nunc velatum in via suscipere propono, revelata tandem facie perpetuo contemplari r ut tecum vivit et regnat in unitate Spiritus
sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Meditationes et preces cnte Sianctum tammunionem continentur praeterea lib. IV. de imitatione Christi, praecipve Otisdem libri eop. 2. d. 6. IB. id. i6. et i T.
PRECATIO POST SANCTAM COMMENIONEM.
S. Thomae Aqtita. Gratias tini ago, Domine sanete, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui me peccatorem, indignum famulum tuum, nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiae tuae, satiare dignatus es pretioso corpore et sanguine Filii tui, Domini nostri Iesu Christi. Et precor, ut haec sancta communio non sit mihi reatus ad poenam, sed intercessio salutaris ad veniam. Sit mihi armatura fidei et scutum bonae voluntatis. Sit vitiorum meorum evacuatio, concupiscentiae et libidinis ex.terminatio, caritatis et patientiae, humilitatis et