장음표시 사용
41쪽
ERT SI PELAS. 39dum, ut in tibiis, ,- vel caltilaginem , ut
auricularum ad conchas, super vestiente , Sub non magno licet pariis tumore , timendum est. Alias vero, ac mitioris sub indole morbi, imprimis si febris aut nulla, aut perpauca atque malignitatis experS Subfuerit, - symptomata moderate admodum incedunt. Nec tamen igitur vel leviori ei iam morbo fides habenda, nec per diem certa securitas est . Extrema Scilicet materiae ex una in alteram partem volubilitas, saepe ex leviori 'istius ases c tu , mox gravissima in aliis symptomata mi natur. Praeter alia non pauca inconstantis ποrbi exempla, aliud nuper in femina conspexi mus, cui erysipelas, ad decimam tertiam adeo morbi diem , ex facie ad pedem, - ex hoc
vero post paucum tempus ad coxam, - mox
iterum ad vultum; ex isto ad intestina; ex abdomine ad eundem iterum pedem; nunc ad costas ac pulmonem; ultimo vero ac lethali insultu, in cerebrum converSum eSt. et r. Quod vero descripta hucusque erysipelatis symptomata non parum exasperat, e Sic phly-
42쪽
4o ERT SI PELAS . phlyctaenarum , seu Vesicularum , bullarum materia seroso- lymphatica coloris utplurimum favi, interdum rubescenti S, repletarum , Super ipsa cutis erysipelate exardentis superficie clevatio: quae stimulosum aut vesiculare sic di ctum evsipeis, nec tamen ideo distinctam satis ab aliis, certamque morbi speciem, constituit. Saepius nos has vesiculas iam prima comparentis erysipelatis die, cum hoc ipso simul prodire,. ad ovi columbini, vel et gallinacei interdum magnitudinem elevari conspeximus ; alias vero in Vesicae ex cantharidum applicatione aut a combustione productae in modum , ad Sat magnam cutis plagam hae ipsae assurgunt; aut pluribus in locis distinctas phlyctaenas ectbrmant; aut et inter se confluunt . Sed quemadmodum nec ab ipsius erysipelatis expulsione, priusquam tumor subsideat, sym plomata mitescunt; sic et phlyctaenarum eruptio illud ipsum nequidquam infringit. Hao vero jam primo interdum, quo comparebant, die vel sponte rumpuntur; et aeris ab attactu mox lymphalicae liquoris portio condensatur,
43쪽
ΕΠΥ SI PELAS. ge crustasque duras, flaventes, mox brunas, ac fere nigras, efformat. Ab his ipsis, subjectae
cutis in f Ammatae tensio, irritatio non parum augetur; ac saepe corrosivum fere serum subduro hoc tegmine stagnans eandem profunde exedit, et in ulcus sordidum convertit; aut, cum super omni parte extensa, ac pollice, ut vidimus , crassior , inflammatam sic partem inaequali contractione undique et comprimat
et stimulet, in gangraenam interdum praeci pitat . Nec iuvat partem erysipelatis aliquam subsidere, nisi febris simul dolorque ubique remit
iat : cum saepe in vicina alia non minor ac in priori stimulus, irritatio, ac serpens e loco in locum inflammatio, recurrat. Tandem vero, pro Varia erysipelatis vehementia, sub finem quartae aut quintae ab eruptione diei, interdum sexta , septima, vel octava sere, cutis mador, Sudorque nocturnus, in aliis di arrhoea, aut narium haemorrhagia, Saepe sudor insimul, ac urina sedimento puri
formi instructa, vim febris ac erysipelatis infractam testantur: quod nunc subsidere, pal
44쪽
lescere, epidermis vero in furfures, aut squamas decidere incipit, paucorumque intervallo dierum ex cute disparet. Sub repetito tamen morbi ad partes novas insultu, haec desidera ta criseos signa, licet desquamatio hinc Ulinc succedat, ad undecimam, decimam sextam , ad tardiorem, nec certam, aliquando diem, dises eruntur. In leviori erysipelate saepe nulla cri-seos signa comparent.
. 283. Erysipelas Vero, quod phlegmonesum diximus, non aliam certe , nisi vehementiae ac profundioris sedis, ab erysipelate simplici differentiam agnoscit. Inflammatoria quidem febris phlegmonosam illam frequentius , quam rimplicem , sed certe non ubique, comitatur abfectionem ; et quemadmodum in hac ipsa non semper desunt inflammatoriae febris sympto mala, sic et in illa, cum inflamma tone licet manifesta, nervosa tamen interdum bris observatur . 28 o. ). Quod si vero erysipelas
cum phlegmone incedat, tunc color illius, quod de capitis affectu, frequentissime phlegmon OSO, jam dictum est, atque ad articulos, ad π.am
45쪽
E R TSI PELAS. 43mas muliebres interdum conspicitur, obscurior, tumor vero profundior, durior, dolorque m gis lancinans ac pungens, licet ubique arden S, observatur. Si febris simul inflammatoria cum hoc incedat, tunc pulsu S pleni, duriores, ac
singula hujus sebris sympio mata . O 6. 3,
cum gastricis signis ut plurimum coniuncta , praedominantur; ac facilior morbi, verno imprimiς tempore grassantis, in abscessus conversio est. Hos abscessus ad ipsam faciem conspeximus ; ac si frequenter , quod monuimus f. 279. ), malignam prodere naturam Soleant , hoc tamen non quovis in casu sic esse videmus. Ad cruris amplitudinem hoc ab erysipelate tumuisse brachium , aut partes quoque alias insignem ad molem venisse , cru stisque duris, crassioribus undique riguisse , quin has ultimas per menses Substitisse, atque
tunc ab attactu sanguinem facile effudisse ,
sumus experti. q. 284. Sub malignae vero ac nervosae febris cum erysipelate ingressu, subinde epide Nico, ac, prout Medicorum fasti loquuntur,
46쪽
pestilentiali , symplomata illius . go. so. efflorescentiam tum simplicem , tum phleg-
monosam, aliquando comitantur; ac summa mox
virium prostratio, lipothymiae , deliria, sopor, stupor , aut Subsultus tendinum , tremores , convulsiones, Sine manifesta, ex saburris gastricis, aut ex plet hora quaerenda, causa, acceler in livorem partis , ac in gangraenam, aut in pessima ulcera transitus observantur. Vidimus nihilominus vetulam, quae, cum ex improviso linqueretur animo, mox insigni frigore , calore , cephalaea , tussi , dolore faucium ac erysipelate corripiebatur; pia sum vero vix frequentem, sed durum, linguam mox nigram, debilitatem summam, mentemque deliram , manifestabat. Huic vero cum , die morbi licet nona , vena aperiretur , Sanguis corio obtectus tam felici effectu educebatur, ut undecima per largum sudorem saluti resti
. et 83. Senibus, cachecticisque corporibus, vel et mulieribus, quae menstruorum Suppres 5ione laborant , eIsipelas interdum habituale
47쪽
redditur , et verno imprimis vel autumnali tempore, aut , quod Vidimus, mense quovis, periodice redit: ut plurimum impetu febreque carens; sed cum crura frequentius petierit, ulcera non raro in iisdem rebellia, aut duritiem cutis cum tumore pedis nec per vitam solvendam, inducit. f. 286. Frequenlius erysipelas labefactatas ex assectu chronico partes, imprimis oedematos o Sjam hydropicorum artus, praecipue crura, vel sponte, vel post institui as in istis scarificationes, invadit: ubi sub extremis saepe doloribus, atque flammeo, Splendente, mox vero livido ac plumbeo cutis colore , promptissimam in gangraenas indolem manifestat. Similia ad
Scrotum anasarca laborans, et ad oedematos a
feminarum genitalia, contingunt. . et 8 . Singularem erysipelatis speciem et o vel αoster, aut circinus et So. ex hibet : quem rariorem sane morbum non pluri bus, quam in quatuor subiectis, conspeximus.
Praecedebant in puellae brachio sinistro dolo'
50쪽
sari xoster viSus est: exsiccati S Vero pustulis, aliae subnascebantur magi S extenscle, quae aegrotantes per menses doloribus ac insomniis cruciabant; saepiusque, sanato jam exanthemate, tormenta eodem in loco continuabant. Nec tamen lethalitas murbi , de qua veteres, si totum hominem asceret , pluribus Recentiorum exemplis confirmata est. Ad e sipelas certe hic morbus spectat , R, communi diversus in eo, quod dolores in parte aut praecedant, aut sequantur diuturni satis; quod phlyctaenis copiosissimis ac fere regularibus, profundius ad cutem haerentibus, nec iam altis, ubique pars affecta obtegatur, nec tumor fere, nec major exanthematis extensio facile hic occurrat. Vesiculas in communi erysipelate tardius semper erumpere, hoc ab experientia confirmari non vidimus.
q. 288. Quae de exanthematum origine generalia diximus . et 4. ), haec et de erysipelatis, vix tamen unquam contagi OSi, causis dicenda sunt. Hae Vero nunc e*ternae , nunc internae esse observantur. Quaecunque u tem