Clemente 13. pontifice maximo renunciato oratio habita in Collegio Romano prid. Kal. Sept. 1758. a Raymundo Cunich e Societate Jesu

발행: 1758년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

T E R . eundem Te , quem initio sum allocutus , alloquar etiam in extremos , quae sunt nostrae partes , nullum finem facimus nec faciemus poscendi a Deo, ut Te valentem ac vigentem servet quam diutissime . Idem confidimus facere in caelis illum, in cujus templo haec dicuntur , Parentem nostrum Ignatium, cui , divinae gloriae atque humanae salutis studiosissimo, Te, eodem studio inflammatum, non dubitamus esse carissimum . Hanc omni-hus optatissimam, quum hahuerit iste Tuus Pomtificatos dicitumitatem , fidenter dico, salva crunt omnia: magnas haec urbs capiet utilitates cecclesiae honorum omnium copia non deerit . Quod ego ita futurum esse confirmo iretus , non augurio aut clivinatioiae aliquata sed ea ratione , qua eventa ex causis , ex Primmis media, extrema noscuntur 3 fretus rem Cordatione Praeteritorum , fretus adspectu praesentium, fretus Tuis virtutibus , Tuaque ista, orta ex tam laudabili totius vitae cursuri auctoritate et cujus auctoritatis exstat jam specimen Pulcherrimum , ac praeclarissimum; quatnu Perrime opus maximum ac dissicilliumum,

diu tentatum , prope an desperatum , ipsa

SEARCH

MENU NAVIGATION