P. Papinii Statii Opera ex recensione Io. Friderici Gronovii. Tomus prior posterior

발행: 1782년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

131쪽

SYLVARVM

, IasQuid, quod abire domo , rursusque in claustra re

verti

Suatus , & a capta iam sponte rec=dera praeda, s Insertasque manus laxo dimittere morsu occidis, altarum vastator docte ferarum, Non grege Massylo, curvaque indagine clausus, Non formidato supra venabula saltu Incitus, aut caeco foveae deceptus hiatu; Io S ad victus fugiente sera. stat cardine aperto Infelix cavea, & clausis circum undique portis

Hoc licuisse nefas pavidi timuere leones. Tunc cunctis cecidere jubae, puduitque relatum Aspicere, & totas duxere in lumina frontes. Is At te non primo fusum novus obruit ictu Ille pudor; mansere animi, virtusque cadenti A media jam morte redite nec protinus omne Terga dedera minae. sicut sibi conscius alti Vulneris, adversum moriens it miles in hostem, eto Attollitque manum, & ferro labente minatur;

Sic piger ille gradu, solitoque exutus honora Firmat hians oculos , animamque , hostemque re- quirit. Magna

132쪽

Magna tamen subiti tecum solatia lethi , et Victe, feres, quod te moesti Populusque Patresque, ceu notus caderes tristi gladiator arena, Ingemuere mori: magni quod caesaris ora Liter tot Scythicas, Libycasque, & littora Rheni, Et Pharia si e gente feras, quas perdere vile est, Unius amissi tetigit jactura leonis. go

VI. Consolatio ad Flavium Ursum de . amissione pueri Delicati.

Saeva nimis, Iachrymis quisquis. discrimina ponis, Lugendi quo modos. miserum est primaeva parenti Pignora, surgentesque (nefas accendere natos et Durum & deserti, praerepta conjuge, partem conclamara tori: moesta & lamenta sororum, s

Et fratrum gemitus. arcte tamen, & procul intrat Altius in sensus, majoraque vulnera vincit Plaga minor. Famulum (quoniam rerum omnia caeca Sic miscet Fortuna manu, nec pectora novit o Sed famulum gemis, Urse, pium: sed amore, fideque Has meritum lachrymas; cui major stemmate juncto Libertas eg mante fuit. ne comprime fletus,

Statius. T. II. I

133쪽

Ne pudeat: rumpat frenos dolor iste, (Deisquasi tam dura placeno hominem gemis (hei mihi l. subdo I Ipsa faces) hominem , Urse, tuum cui dulca volanti Servitium, cui triste nihil: qui sponte, sibi qua

Imperiosus erat. Quisnam haec in funera missos castigat luctus gemit inter bella peremptum Parthus equum , fidosque canes flevero Molossi, Et volucres habuere rogum, cervusque Maronis. eto Quid si nec famulust vidi ipse habitusque notavi Te tantum cupientia herum; sed major in ora Spiritus, & tenero manifesti in sanguina moro .

Optarent multum Grajae, cuperentque Latinae Sic peperisse nurus. Non talem crassa superbum ascallida sollicito revocavit Thesea filo: Noe Paris Oebalios talis visurus amores Rusticus invitas dejecit in aequora pinus.

Non fallo, aut cantus assueta licentia ducite Nidi, & adhuc video, qualem nec bella canentem IoLittora virgineo Thetis occultavit Achillam: Nec circum saevi fugientem moenia Phoebi Troilon Aemoniae deprendit lancea dextrae.

134쪽

Qualis erat procul heul cunctis puerisque, viri Qua Pulchrior, & tantum domino minori illius unus 3sAnte decor, quantum praecedit clara minores Luna faces, quantumque alios premit Hesperus ignes., Non tibi tam ineum vultu decus, oraque supra Nollis honor; (quales dubiae post crimina formae Da sexu transire jubent) parvoque virilis do Gratia, nec petulans acies, hiandique severo agno oculi; (qualis belli iam cassida missa Parthenopaeus erat) simplexque horrore decoro crinis, & obsessae nondum, primoquo micantes

Flore genae. talem Ledaeo gurgite pubem SEducat Eurotas; teneri sic integer aevi Elin adit, primosque Iovi puer approbat annos.

Nam pudor inde novae mentis, tranquillaque morum Temperies, teneroque animus maturior aevo,

carmina quae donasse queanti Saepe ille volentam socastigabat horum, studio qua altisque iuvabat consiliis, tecum tristisqua, hilarisque , nec unquam Ille suus, vultum qua tuo sumebat ab ore et Dignus & Aomonium Pyladen praecedere fama,

135쪽

Quem fortuna sinit. non mente fidelior aegra Speravit tardi reditus Eumaeus Ulyssis. Quis Deus , aut quisnam tam tristia vulnera casus Eligiti unda manus Fatis tam certa nocendi O quam divitiis censuque exutus opimo foFortior, Urse, forest si vel fumanto ruina Ructassent dites Vesuvina incendia Locros, Seu Pollentinos mersissent flumina saltus; Seu Lucanus ager, seu Tybridis impetus, altas In dextrum torsisset aquas , paterera serena sis Fronto Deos s sive alma fidem, mollesque negasset Cretaque, cyreneque, & qua tibi cunque beato '

Larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum Invidia infelix, animi vitalia vidit,

Laedendique vias. vitae modo carmen adultae ro Nectere tentabat iuvenum pulcherrimus illa cum tribus Eleis unam trietarida lustris. Attendit torvo tristis Rhamnusia vultu et Ac primum implevitque toros , oculisque nitorem

Addidit, & solito sublimius ora levavit, Is(Ηaul misero letale favens) sesequo videndo Torsit, & Invidiam, Mortemque amplexa, jacenti

136쪽

Injecit nexus, carpsitque immitis adunca ora verenda manu. quinta vix Phosphorus hora Rorantem steritabat equum, iam littora duri So

Saeva, Philete, senis, durumque Acheronta videbas, Quo domini clamato sono non saevius atros

dii grasset planctu tonitrix tibi saeva lacertos, Vec pator: & certa qui vidit funera frater Erubuit vinci sed nec servilis adempto 8s Ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos Et cilicum messes, Phariaequo exempta volucri cinnama, & Assyrio manantes gramine succos, Et domini fletus: hos tantum hausera favillae,

os bibit usque rogus. nec quod tibi Setia canos

Restinxit cineres, gremio nec Iubricus ossa tyrQuod vallavit onyx , miseris acceptius umbris Quam gemitus. sed & ipse juvat. quid terga dolori, Urse, damus quid damna foves, & pectora iniquo , vulnus amas ubi nota reis facundia raptist ys id caram crucias tam saevis luctibus umbram Eximius licet illa animi, meritusque dolorem, Soluisti. subit ille pios, carpsitque quietem Elysiam, carosque illic fortasse parentes

137쪽

Invenit. aut illi per amoena silentia Lethea Ioo Forsan Avernales alludunt undique mixtae Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.Pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton, Forsan & ipse dabit, moresque habitumque decorda Monstrabit gaudens, similemque docebit amorem. Ios

VII. Genethliacon Lucani.

Lucani proprium diem frequantet Quisquie collibus Isthmiae Diones

Docto pectora concitatus cestro, Pondentis bibit ungulae liquorem.

Ipsi, quos penes est honor canendi, sVocalis citharae repertor Arcas, Et tu Bassaridum rotator Evan, Et Paean, & Hyantiae sorores,

Laetae purpureas novate vittas e crinem comite, candidamque vestem IoPerfundant edera: recantiores.

Docti largius evagentur amnes, Et plus Aoniae virete sylvae. Et si qua patet, aut diem recepiti

138쪽

Sertis mollibus expleatur umbra. centum Thespiacis odora lucis Stent altaria, victimaeque centum, Quas Dirce Iavat, aut alit cithaeron. Licanum canimus et favete linguis:

Vostra est ista dies; faveta, Musae, Dum qui vos geminas tulit per artes Et vinctae pede vocis, & solutae, Romani colitur chori sacerdos. Felix heu nimis, & beata tellus,

Quae pronos Hyperionis meatus Summis Oceani vides in undis, Stridoremque rotae cadentis audis et Quae Tritonide fertiles Athenas Unctis, Baetica, provocas trapetis. Lucanum potes imputare terris; Hoc plus quam Smecam dedisse mundo, Aut dulcam generasse Gallionem. Attollat refluos in astra fontes

Grajo nobilior Melete Baetis. Baetin, Mantua , provocare noli.

Natum Protinus, atque humum per ipsam

139쪽

1s6 SYLVARUM

Primo murmure dulca vagientem Blando calliops sinu recepit. Tum primum posito remissa luctu Longos Orpheos exuit dolores: Et dixit: puer o dicate Musis , s

Longaevos cito transitura vates, Non tu flumina, nec greges ferarum, Nec plectro Geticas movebis ornos et

Sed septem jura, Martiumque Tybrim, di Et doctos Equites, & eloquente

Cantu purpureum trahes Senatum. Nocturnas alii Phrygum ruinas, Et tardi reducis vias Ulyssi, Et puppem temerariam Minervae, Trita vatibus orbita, sequantur. Tu carus Latio, memorqne gentis carmen fortior exeris togatum. Ac primum, teneris adhuc in annis Ludes Hectora, Thsssalosque currus, Si Et supplex Priami potentis aurum. Et sodes reserabis Inferorum,

flagratus Nero dulcibus theatris

140쪽

Et noster tibi praeferatur Orpheus. Dicus culminibus Remi vagantes, Infandos domini nocentis ignes. Tu castae titulum decusque Pollae Jucunda dabis allocutione.

Mou, coepta generosior juventa, Albos ossibus Italis Philippos, Et Pharsalica bella detonabis, Et fulmen ducis inter arma Divi, Libertate gravem pia catonem, Et gratum popularitate Magnum. Tu Pelusiaci scelus canopi Deflebis pius, & Pharo cruenta Pompeio dabis altius sepulchrum. Haec primo juvenis canes sub aevo Ante annos culicis Maroniani. cedat Musa rudis ferocis Enni Et docti furor arduus Lucreti, , Et qui per freta duxit Argonautas, Et qui corpora prima transfigurat. in majes loquor. ipsa te Latinis Aeneis venerabitur canontem.

SEARCH

MENU NAVIGATION