Dissertatio inauguralis medica qua observationes rarissimae calculorum in corpore humano generationem illustrantes ... exponuntur ...

발행: 1726년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

uersus superiora tendit, et obliquo ductu tandem inductum Hepaticum terminatur. Lam ob causam, non solum tenuior tantum atque maxime fluxilis pars, constrictione et compressione uesicae, effuit,

sed etiam bilis nunquam totaliter effunditur, potius pars quaedam spissior semper ibi remanet. pro terea tamen in subiectis sanis nulla fit bilis coagmatio, quia illa nouo semper affuxu restauratur adique diluitur. In subiectis autem Hypochondriacis, Scorbuticis, Cachecticis, Melancholicis, ictericis,

obstructione uiscerum atque secretione uitiosa laborantibus, tanto facilius calculi in uesica sellea generantur, de quibus innumerae obseruationes, ex

Auctoribus collectae, uideri possunt apud Bovet.

g. N. Quemadmodum uero, morbis istis enumeratis,

ipsoque ictero, praesentibus, non tamen semper adsunt calculi in uesica sellis, ita, quod magis est mirandum, quamuis calculi ibidem reperiantur, necessario tamen icterus nullatenus, sequitur. Id docet obseruatio Ν tii a Boneto L e. Sect. XVIII. OV. 8. 6. relata, qua Ipse testatur, se in duabus iqeminis XVIII. calculos, nucis ponticae magnitudine reperiisse, quarum tamen neutram morbus ar' quatus insecerat. Neque etiam nostra aegra ictero unquam laborauit, nec dolorem, aut aliud incom

22쪽

modum ab ipsis antea percepit, qualia Lxempla refert pariter donet. yc. cit. Sect. XVIL Append. AN tamen magnitudo horum calculorum insignis suta cienter probat, eosdem certe non nudius tertius generatos esse, sed diutius in corpore latuisse, donec tandem, ex qua, nescio, causa e sede sua exturbati, exitum quaesiverunt inueneruntque. Sed sorte quis obiiciet, calculos istos in nostra aegra in uesica sellea nullatenus haesisse, sed in alio loco gener, tos fuisse, cum probabile nullatenus esse uideatur, tantae magnitudinis lapides per angustissimum, tortuose situm, ac valvulis spiralibus munitum, ductum cysticum uiam sibi parare posse. Non diffitemur sane, arduum esse negotium, certo et demonstrative

a priori id probare, cum a posteriori id fieri nequeat, quia mulier ista per Uei gratiam adhuc

uiuit, ac dubium omnino est, an post eius mortem tandem in hanc rem inquirere liceat, quod equidem optandum foret. Nihilo tamen secius argumenta suffcientia adsunt, quibus adducti affirmamus, calculos istos ex nullo alio loco, quam ex uesca fellea prouenisse, uti nunc demonstrabimus.

Ante omnia itaque probe notandum, calculos istos, uti e circumstantiis in Historia allatis constat, este biliarios, in et ex bile generatos,aquae, quod teste Sernes. Pathot L VI. s. s. proprium est

23쪽

calculorum selleorum, innatantes, ac compositi, figuram uesicae pyriformem e rimentes. Neque enim credendum est, bilem e selliculo intra intestina effusam, ibidem in tantos calculos coire posse, quia in tenuibus, ob motum eorum peristallicum continuum ac digestionem alimentorum, id ipsum fieri nequit, ad crassa uero ea non nisi excrementis missa accedit. Nulla ergo aptior generationis oticina istis assignari potest, uti ex antea dictis constat, modo non obstaret uiae , per quam ad intestina penetrare debebant, angustia. At enim uero, canales corporis angustissimo quandoque ultra fidem distendi posse, probat non modo orificii uteri

interni arctissimi, pro seetu et placenta transmittenda, in partu ampliatio enormis, sed et ureterum, cauitate exilissima gaudentium, distensio praetemnaturalis in calculosis. Sic celeberrimus Ru fchio Ob Avat. Chir. XCIV. annotauit prodigiosam talemureteris, calculo auellanae magnitudinis obstructi, dilatationem, ut integram puris pilatam caperet. In Trousact. Philin. Reg. c. Brit. A. I723. N. 377. OV. III. relatum legimus. in uiro calculo obnoxio, post mortem secto, in uesica urinaria sex calculos ouales, insignis magnitudinis, ureteres uero ita dulatatos, ut maXimus eorum facilimo negotio, sine ui adhibita, a renum pelui uersus uesicam protrudi posset, inuentos fuisse. Ut taceam nunc, structuraΠὶ atque consermationem,amplitudinemque canalium

24쪽

sium Corporis i in diuersis subiectis admodum uiariare, adeo ue specialem uesicae selleae atque colli eiusdem fibricam et dispositionem, in nostra sorsan adesse posse, ob quam calculi isti facilius, ac concipi potest, per hanc uiam penetrarunt.

3. IV.Ced plura probationis momista praebent nobis

Symplomata, calculorum euacuationem in aegra praegressa, quae certo euincunt, eoSdem non in Canali alimentorum haesisse, uerum aliunde eo delatos fuisse. Paroxysmi sebriles, cum phantasiis, doloribus capitis et artuum, testantur de imminen te inflammatione partis cuiuSdam neruosae, ob grauem irritationem generis neruosi, unde spasmi coli. citati, ac Stranguria dependerunt. Quid uero hoc

aliud indicat, quam quod calculi, in angustiis haerentes, ac transitum urgenteS, horum omnium causa exstiterint. Secuti sunt porro doloreS ac tormina uentris, circa umbilicum, postquam calculi ad intestina tenuia peruenerunt, atque per has uiam suam continuarunt. Tandem dolores istitia Lum. bis substiterunt, quia calculi ibidem, prior in sinistro latere circa flexuram Gli, posterior uero in dextro latere, in transitu per ualuulam magnam, dissicultatem istam ac molestiam crearunt, donec tandem, uia hae longiori absoluta, in lucem prodierunt. Ne tamen ullum in animo Lectoris dubi

25쪽

e cistide sellea, per ductum eius ad intestina prodiisse, confirmabo hoc Exemplo plane simili. praebet hoc nobis calculus, in Gazophylaetio Regis no stri potentissimi asseruatus, insignis magnitudinis, corculique figuram habens, a seemina per aluum

excretuS, cuius autem quinque socii, pou mortem

desunctae, in uesica sellea reperti sunt, ita figurati, ut uideri possit, quomodo maiori isti adhaeser Loid. Dis N. de Calcut in Hes a se leo generat. f. V. Restat, ut paucis adhuc de remediis, ab aegra usurpatis, dispiciamus, ut pateat, qualia in hoc

assectu conueniant, et a quibus effectus salutaris sperari possit. Priora, a Medico exhibita medicamenta, qualia suerint, nos quidem latet, symptomata tamen febrilia suadent, eundem iuxta indicantia nulla alia, quam antibebrilia et antispasmodica, inflammationi resistentia propinasse, Baccae autem Iuniperi et Rob earundem, postea assiim-pta, pertinent alias inter medicamenta, calculum pellentia. Iuniperina aeque ac alia Carminatiua temperata ad promouendum calculum biliarium, ubi indicium, uel fallem suspicio eius adest, commendari merentur. Commendatur proinde maxime a Syruio Prax. p. 36. Spiritus nitri dulcis, qui

alias in pellendo calculo renum et uesicae urinariae, tanquam Optimum carminatiuum, aperitiuum

26쪽

et diureticum, egregiae est utilitatis. I antur tamen etiam ab Auctoribus remedia alia aperitiua,

a quibus salutaris effectus in hoc casse sperari potest.

Vidimus supra, usu aquarum pyrmontanarum,

piam calculorum selleorum, ex uiro Hypochoiidria' eo, per aluum propulsam suisse. Resert quoque

Hossaxon. in Gait. Sta Mer. p. 6'. radicis cur cumae, quae alias inter optima aperitiua, antihypochon triaca et anticholerica remedia, locum ii uenit, beneficio calculos uesicae selleae euacuatos fuisse. Praeprimis autem Θω. yc. cit. commendat

Radicem Graminis tanquam specificum, ideo quod boves et oues, in qnibus hyemali tempore, ab esu foeni, in ductu biliario lapidea crusta concrescere dicitur, ubi mense Maio iterum gramine uiridi uescuntur, sensim ab hoc affectu liberari observentur. Destituimur quidem nos in hoc propria experie

tia, uidetur tamen nobis, dictam Radicem non immerito ad hunc affectum commendari, cum ea ob insignem amaritiem atque acredinem,alias inter aperitiua ac Anthelmintica non infimum locum occupeti sed abstinemus a plurium remediorum enumeratione, quia alias signa calculi uesicae selleae obscura, ac communia simi cum malo Hypochou-driaco atque ictero, adeoque per se patet, quae in his morbis, cum calculo selleo interdum coniunctis, et ab iisdem causis prouenientibus conducunt, ea quoque contra hunc profutura esse.

27쪽

o3 SERVATIO IV.

OBSERVATIO IV. Calculus Castorei, ex eodem

recenti exsectus.

O qerebatur Amico, ante tres Amin, apiscat

re venali fastoreum, recenter ex Costore femella annosa, sex pullis praegnante, ex tractum. Hic daritiem in folliculo percipiens, fraudem, in henditione castorei familiarem,s 'icatas, antequam istud coemeret, aperuit. lnvenit in eodem calcatum fg. II. expressam, tunica propria, is qua cochleare dimidium humoris lactei, odoris fragrantis- fimi summeque volatilis, continebatur, invollitum. Calchius his exterius crastam lapideam, coloris latet, positam, hinc inde tamen Lystras habentem, monstrat, interior aero β otia est ipsa viedusta castorei, coloris fusci naturalis, sed in lapideam pariter duritiem immutata, ut a percussione cum instrumento ferreo fontium edat. Longitudo eius est, digiti Geometrici Lipsiensis anilis cum semisse, cro fities unius digiti ov-dlis drachmoram duarum, odor ipsius castorei, diuturnitate temporis, quo asservatas est, nullatenus im

minutus.

28쪽

brutorum familia, admodum frequentes esse, ac in eorum non solum uesica urina-

ria, sed et sellea, imo etiam in aliis corp' ris locis reperiri, experientia docet : Tales in uesica sellea boum, porcorum, in specie hystricis,

ac in uentriculo uaccarum, simiarum, Leonum, Rupicaprarum et Caprarum Indicarum, risiur uocatarum reperiuntur, quod ultimum nomen in uocem Begoar mutatum, lapidis Begoardici denom, nationem dedit. Hi, teste Memmen in Amoenit. Exot. inscit. IL p. oo. in capriS tantum annosIS, ualde macilentis, adeoque morbosis inueniuntur, unde mirum non est, in Castore nostra, concretio nem calculi in solliculo, aetatis uitio factam esse, quia tales non nisi rarissimo admodum exemplo obseruantur, uti postea uidebimus, et experientia ipsa testatur. Senectus enim, propter debiles digestiones, ac uitiosas secretioneS, quas inter causas calculorum supra retulimus, ad eorum generationem prae aliis erona est. Propterea etiam in ceruis annosis et in hominibus decrepitis, ual- uulae cordis, ipsiusque aOrtae tunicae, in osseam' ac lapideam substantiam degenerare, obseruaPtur.

29쪽

3. II. Rarissime uero contingit, ut in brutis pariter aes ominibus, in ipsis uisceribus vasculosis atque glandulosis, secretioni humorum puriorum inseruientibus, calculi concrescant. Nihilo tamen secius exempla calculorum, in uisceribus eorum uariis repertorum, apud Auctores occurrunt. Sic apud Bonet. Med. Septentr. L VIL Paralelpom. ad Sect. IV. Ob . l. reperitur obseruatio Mengessi, de calculo in cerebro Damae inuento, quibus ille in Scholio, calculum ex omento Rupicaprae cratractum, et a Us eschio dig. de Aegagrons descriptum, aliosque duos, a seipso inter curiosa asseruatos addit. pariter in glandulis calculos inuentos esse, docet lapis ex Ktheromate, quem a Selle rino extractum, a Bartholim accepit. Vririmus, uti

resert Musti LI. S. V. C. II. p. 7 . quem ideo lapidem atheromatis uocat. anto igitur facilius in glandulis inguinalibus Castoris, secretioni massae spissioris atque crassioris destinatis, calculum generari posse, credendum est.

f. III.

o aritas tamen huius obseruationis, facile cuipiam dubium excitare posset, utrum calculus iste genuinus sit, nisi simile exemplum a VI or

30쪽

HeIuros TIIrdari n o Ac. cit. p. 7ῖ. annotatum reperiretur. Cum Hie in aedibus pharmacopaei compositionem Theriacae adornaret, atque inter alia depromeret CD storeum minister, in ipsius substantia et meditullio inuenit lapidem planum, rotundum serme, quam uis inaequalem, colore luteo, pondere drachmae unius cum semisse, substantiae gypseae, sed a ministro ex improuiso fractum. Hunc ille lapidem castoris aptellauit, ac quia tales, ipso satente, nec Ipse, nec ullus ex reliquis Medicis praesentibus ob servarunt, instar rari alicuius inter reliqua asseruan dum putauit. Metuens autem, ne pro impostura habeatur, addit ibidem : 'Non est, qud existimet quis , H impostore ivtrusium, ut pondus aeterat, quia drachma ara et semis saltem erat, quod lacrum valde parum augere poterat tam quod non durae, sed Dpseae bubstantiae, et eoloris etiam in meditastis, tam fretas erat, eiusdem cym Castoreo.

At enim uero hac protestatione haud opus suisset, si laudato uiro obtigisset, calculum ex recenti Castoreo extrahere, aut e tractum accipere.

Nostrum quippe Exemplum, quod de relictuo cum

illo quoad omnes circumstantias conuenit, extra omnem dubitationis aleam ponit, calculos in Castoreo generari, pos te, ac generatos reperiri. Etenim

SEARCH

MENU NAVIGATION