Hippocratis De morbis vulgaribus Libri primus et tertius integri; cum selectis ex secundo, quarto, quinto, et septimo, morborum Historiis; Quibus subnectuntur libri de Humoribus, de Natura Hominis, et de Ratione Victus in morbis acutis

발행: 1811년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

251쪽

z a DE NATURA At mea quidem sententia, qui laomi

neui sanguinem solum, nihilque aliud esse assumat, et neque eum 1Ormam mutare , Neque omne genus mutationum subire , ostendere deberet. Sed vel tempus anni aliquod , vel hominis aetMem dare , qua sanguis solus in homine inesse appareat. Consentaneum namque rationi videtur, ut unum aliquod tempus si t, quod id ipsum per se unum existere appareat. Eademque censeo de eo etiam qui pituitam, et de eo qui bilem esse asseverat. Nam et egoqiiaecunque hominem esse dixero , east Pro lege , et Pro rerum natui tam in juvene , quam sene , t lim tempore tam calido quhm frigido , semper similia inesse demonstrabo. Tiam indicia etiam proseram, et causas ape-xiam , ex quibus necessario unumquodque in corpore auctionem et imminutionem accipit.. Ρrimum quidem igitur generationem non ab uno fieri necesse est. Quonam enim pacto unum cum exiStat,

aliquid generabit, nisi cum aliquo misceatur Z Deindh, nisi ejusdem

252쪽

generas sint quae miscemur , eam demque iacultatem obtineant, neque generent , neque similia nobis eiariciar tur. Ac rursus nisi calidum cum frigido, et siccum cum humido, moderate et aequabiliter inter se respondeant , sed alterum altero , et valentius imbecilliore longh excellat, nulla generatio futura est. Quocirca quomodo rationi consentaneum sue. rit, ut quid ab uno generetur , cum ne h pluribus quidem generetur, nisi probli mutua inter se temperie conveniani Z Ciam igitur ejusmodi sit natur a cum relivorum omnium , tiam hominis , non unum esse hominem necesse est, Sed eorum unumquodquo quae ad generationem Conferunt, talem in corpore vim, qualem contulit, obtinere.

Rursus olim homo interit, singula

in suam naturam secedere necesse

est, humidum nemph ad humidum, siccum ad siccum , calidum ad calidum , frigidum ad frigidum. Talis autem thin animantium , thm re liquarum omnium rerum est natura ,

253쪽

oriunturque similiter Omnia , et Si - militer occidunt. Eorum enim natura ex praedictis omnibus constat, et ut

praedictum est , desinit in idipsum,

illi conflatum est unum quodque , eodem etiami se recipiens. Hominis autem corpus in Sc sanguinem , et

pituitam , et bilem duplicem , savum .

nempo et nigram continet, ex quibus corporis ipsius natura constat: et per haec dolet, et sanum est.

Sanum quidem vel maximh , cum se haec moderatam interso, thm iaculin- te, tum copia, temperationem habueritat, idqtie Praesertim, si permixta suerint. Dolet autem, ubi horum quio quam vel minus, vel copiosius fuerit, aut in corpore separatum, nec reliquis omnibus contemperatum. Clim enim horum aliquid secesserit, et per se constiterit, ne esse est, non solum lo-Cum , eX quo eXCestit, morbo tentori, sed eum etiam in quem nimia copia influxerit, dolore et labore vexari.

Nam si quid horum amplius quisi

redundantia requirat , extra corpusessiuat, evacuatio ipsa dolorem eX-

254쪽

lhibet. Sin contuli intre, vacuatio aemet transitionem, ac ab aliis secretio . nem fecerit, duplicem sanh dolorem velut dictum .cst) ut concitet necesse est, et unith excessit, et ubi redundat. At sanἡ citru dixerim quaecunque hominem esse affirmaro, ea me semper talia esse , et pro instituto, et pro natura , demonstraturum. Iccircli assero sanguinem eSSe , et

pituitam, et bilem, thm flavam , t tam nigram. Atque horum quidem Primum nomina instituto distincta esse assevero, nullique ipsorum idem esse nomen inditum. Deindh mutura formas discrepare , nullamque pituitam similem esse sanguini, neque hilem sanguini, neque Pituitae hilem. Quaenam enim eorum inter se similitudo esse Possit, quae neque colore ad visum , neque ad maniis contactum similia esse videntur, cum neque eo

similiter calida, neqne frigida , neque sicca , neque humida existant y Itaque

eum tantum inter se , stim sorma , ilim facultate differant, ea non unum esse necesse est, siquidem neque ist

255쪽

nis et aqua idem sunt. Ex his autem tibi constabit, quod haec omnia unum non sint, sed suam quodque ipsorum iacultatem et naturam Oh tineat. Si enim alicui medicamentum exhibueris Mod pituitam educat, pituitam tibi vomitione reddet, et si medicamentum quod bilem ancat exhibeas, hi lem tibi evomet. Eadem quoque ratione, atram bilein purgat medicamentum quod dederis atram bilem ducens. Quod si aliqua corporis parie sauciata vulnus accipias , sanguis indis effluet. Atque haec omnia tibi usu venient semper tam interdiu, quam noctu, et hyeme quam pestate , quoad spiritum ad se trabere vicissimque reddere valebit. Vallabit autem, donec aliquo ex his , quae illi sunt conuata, privatus fuerit. Sunt autem quae diximus connata. Qua enim ratione connata non sint 8 cum primum quidem haec Omnia homo quoad vita liuitur, semper in se manifesth contineat. Deinde , ex homine natus sit haec omnia

obtinente. Poste, , in homine nu-

256쪽

Atus sit, ista omnia quae nunc qui , dem assevero et demonstro , habente. Qui vero unum esse hominem asserunt, ii mihi in halic opinionem venisse videntur , qudit ex iis , qui epotis medicamentis, Per nimius Pu pationes interiissent, hos quidem bilem, illos pituitam evomere conspicati , horum unumquodque hominem esse existimarunt, in cujus purgatione eum morientem viderunt. Eadem etiam ratione nituntur , qui sanguinem esse hominem asseverant,

elim jugulatis hominibus manantem ex corPDre sanguinem conspicati , eum hominis animam esse existimant, hisque argumentis omnes inter disserendum utuntur. Quanquam Primum quidem in immodicis purgationibus, sola evacuata bile , nullus unquam mortuus est. Verlim epoto medicamento quod bilem ducat , Primum satili quis bilem vomitione refundet. mox etiam pituitam , deindis quoque praeter bilem , atram bilem , idque

Per vim, sub mortem Vexb sanguinem etiam purum evomet. Idem quoque

257쪽

contingit ex medicatilentis pituitam ducentibus. Primum enim pituitam evomunt, inox bilem flavam, deinde atram , sub exitum verb purum sanguinem , sub eoque moriuntur. Etenim cum medicamentum corpus Subierit , primum quidem quodcum uesibi ex omnibus quae in corpore In sunt , secundiam naturam maxime sa- miliare fuerit, educit. Deindh vero reliqua etiam trahit et purgat. Non aliter quIm quae ex terra oriuntur, et in eam conseruntur, ubi terram subierint, eorum quodque trahit quod Suae naturae accommodatum in terra inest. Est autem et acidum , et amarum , et dulce , et salsum , et cujusque modi. Imprimis igitqr ex eo plurimum quod suae naturae acCOmmO-

datum fuerit ad se allicit, thm etiam reliqua attrahit. Tale quiddam etiam medicamenta in corpore iaciunt. Quae enim bilem educunt, primum meracissimam quidem bilem purgant, deindi mixtam. Itemque quae pituitam respiciunt medicamenta , primum quidem eam meraci imam edueunt,

258쪽

11 o Μ I N I S. I spost etiam mixtam. Et in jugulatis , primum quidem sanguis tum calidissimus , tium maximh ruber , mox vero magis pituitosus , magisque biliosus profluit. Per hyemem vero augetur in homine pituita , cum ea ex omnibus quae in corpore insunt, ad hFemis ii turam maxime accedat, quod sit se gidissima. Cujus rei haec sunt indicia pituitam esse frigidissimam , qu bd si pituitam, et bilem , et sanguinem attingere voles , pituitam frigidissi

Inam esse comperies. Quae quamvis est lentissima , nec nisi summa vi, secundum atram bilem, educitur.Quin vero per vim veniunt, ea per Violentiam compulsa, calidiora redduntur. Nihilominus tamen prae his omnibi spituita suapte natura frigidissima esse conspicitur. Quod autem hyeme Corpus pituita repleatur , hinc constat ,

quod per hyemem homines maxim.

gunt, hocque anni tempore praecipvh,

tumores laxi et albi s dicti )et reliqui morbi pituitosi oriuntur.

259쪽

15o DE NATURA

At vere, adhuc quidem in corpore viget pituita, sed san;3uis increscit , qudd et frigora remittant, et imbres

succedant. Tuncque sanguis augetur,llam ex imbribus , tum ex dierum calore. Eorum enim Daturae id anni tempus, cum sit calidum et humidum, maxime respondet. Quod hinc cognoscas , quod homines , verno aestivoque tempore, potissimum intestinorum dissicultatibus corripiantur, iisque sanguis ex naribus profluat, et sint maxime calidi et rubicundi. Aritate vero sanguis adhuc viget, et hilis in corpore attollitur , et in autumnum protenditur. At per autum num inbilicus quidem sanguis gignitur,

quod illius naturae autumnus adversetur. Bilis autem aestate et autumno

in corpore obtinet. Quod his indiciis

cognoscas , clim hac tempestate homines sua sponte bilem evomant, et

Per medicamentorum potiones biliosa repurgentur. Id quoque ex sobribus et hominum coloribus patet. At pituita aestate longh imbecillior est,

quod ea tempestate , ob siccitatem et

260쪽

ΠΟΜINIS. III ealiditatem , ejus ita turae adversetur. Per autumnum vel'd sanguis paucissimus in homine gignitur, si quidem

Siccus est autumnus, et hominem jam refrigerare incipit. Bilis autem atra nutumno, tiam plurima , tum vehementissima est. At ineunte hyeme ,

bilis perfrigerata pauca gignitur , et

pituita rursus augetur, tum ob pluviarum copiam , tum noctium longitudinem. Haec igitur omnia perpetub hominis corpus obtinet, sed pro circumstantis anni temporis ratione , singula ilim pro Parte , tum Pro natura, modb inter se augentur , modo etiam imminuuntur. Ut annus omnis omnium quidem et calidorum , et frigidorum , ei siccorum , et humidorum est particeps : neque enim eorum quicquam , ne minimo qui, dem tempore , sine omnibus quae in hoc mundo existunt, perduraverit verum si unum quodpiani deficiat, omnia aboleantur , olim ex eadem

Decessitate consistant omnia et alantur invicem : ita si quid ex his, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION