Hippocratis De morbis vulgaribus Libri primus et tertius integri; cum selectis ex secundo, quarto, quinto, et septimo, morborum Historiis; Quibus subnectuntur libri de Humoribus, de Natura Hominis, et de Ratione Victus in morbis acutis

발행: 1811년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

261쪽

α7a DE NATURA in homine sunt connata , defecerit, is

utique vivere nequeat. In anno autem , modo hyems maximh viget, modo Ver, nunc etiam aestas , nunc autumnus. Sic quoque

in homine, modo quidem pituita invalescit , modo sanguis, interdum etiam bilis , priuilim quidem flava ,

moX quoque atra appellata. Cujus rei evidentius est argumentum , qtiod si eidem homini idem medicamentum quater in anno exhibere voles , hyeme quidem maximh pituitosa

tibi evomet, vere autem valdh humida , aestate admodum biliosa, et autumno nigerrima. Cum igitur haec ita se habeant, oportet morbos qui hyeme augentur, aestate desinere , et eos qui ges-.tate increscunt, hyeme cessare, nisi intra certum dierum circuitum solvantur. De hoc autem dierum circuliatu , alias nobis dicendum est. Morborum vero, qui vere oriuntur, liber tio ad autumniam exspectanda est, et autumnalium morborum disces

sum , vere sieri necesse est. Quod ai

262쪽

quis haec anni tempora morbus superaverit , hunc annuum sore sciendum est. Atque ita medicum morbis mederi convenit, adhibita horum cujusque consideratione , quod in corpore Praevalet, Pro anni temporis r tione , quod suae naturae maximh ac commodatum existi t.

Insuper haec quoque nosse oportet, quod morbos quos repletio parit, sanat evacnatio ; et qui ex evacuatione oriuntur , repletione curantur; et qui ex immoderato labore fiunt, eos quies sanat; quique ex otio gignuntur , immoderato labore tolluntur. Omnino que medicum sua prudentia obviii mire convenit morbis instantibus , et

natiaris , et anni temporibus, et aetatibus , contentaque Solvere , et soluta intendere. Hac namque ratione vel

maxime quod molestiam exhibet quieverit, eaque mihi curandi ratio esse videtiar. Morbi verd partim ex

vivendi ratione , partim etiam eX Spiritu quem vivendo trahimus , Proveniunt. At utrumque hac ratione discernas. Ubi complures uno morbo

263쪽

eadem tempestate vexantur, in id quod maxime commune est, quoque omnes utimur potissimum, rejicienda causa est. Id autem est quod inspirando trahimus. Quod enim vivendi CDjusque nostrum ratio in causa non

sit, jam liqiaidb constat, cum morbus

omnes continenter attingat, et juvenes , et Senes . et mulieres , et viros . perindεque temulentos et abstemios ,

tam eos qui maia , quam qui pane

victitant, et eos qui multis , quum qui paucis exercitationibus utuntur. Non igitur vicisis rationi assignanda

causa est, cum cujusvis generis victu utentes , eodem morbo corripiuntur.

Cum vero eodem tempore cujusque modi morbi oriuntur, sua procul dubio cuique vivendi ratio in causa est, adhibendaque curatio , adversias morbi causam instando , quemadmodum ali lis etiam h nobis dictum est,

if(jQuery('body').width()<970) {document.write('

'); (adsbygoogle = window.adsbygoogle || []).push({}); }

SEARCH