Itinerarium hierosolymitanum et syriacum : in quo variarum gentium mores et instituta insularum, regionum, urbium situs, una ex prisci recentiorisq[ue] saeculi usu... accesit synopsis Reipublicae Veneto

발행: 1619년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

381쪽

Nagareth usque ad adscensum montis difficilem & arduum , ac praeruptas praecipitesque semitas pedibus facturi. Sarcinis itaque depo

sitis, ac subducis nostri cui odia relictis, iter aggredimur. Erant it i. ueris comices Interpres ,ac duo Muchari, duo item Mauri, eius loci incolae, arcubus iaculisque instructi, ab itineris nostri duce conducit; ut nobis contra latronum infestationes (quae frequentes ibi accidere solent Maurorum a ue insultus praesidio essent , reducerentque ual- uos unde eduxerant. Vix dum autem ad iactum sagittae progressi era muS , cum ecce alij quatuor subsequuntur nos Mauri, qui gradum sistere cogunt, ac velle se comitari nos obstrepitant: sibi enim uti veris Caffararijs, huiusmodi emolumenta deberi non illis, cum quibus dux noster pepigerat, aiunt : Hi contra audacter id negant egit-timos se esse duces, & castararios, pepigisse nobiscum, ac shandum pacto, illos vero, quod sero venerint, sibi imputare dineque enim se iure suo cessiuros unquam respondent. Dum ad hunc modum inter

se diu rixantur Mauri, atque mutuis sese conuicijs lacessunt, nec cedere alteri alteris volunt, Mucharorum alter. nostri itineris comes, maximum nobis imminere periculum ratus, si irer prosequamur, reuertendum esse statuit. Hortatur itaque & admoner, ne progrediamur cum barbatis quod si in proposito persistamus, sese solum adducem rediturum ait. Nos a stum hominis vetiti, ac ne studio id faciat , ut itinetis incommoda effugeret, arbitrati ,. ipsius parere monitis, ac sequi Consilium recusamus , prae nimio enim desiderio inuisendae urbis Nagareth, quaecunque accidere possemato animo pati decreueramus. Discedit itaque itibus, reditque ad herum suum. Remanent nobique alter Mucharus, Christianus v eerque. Prius

deremur ulterius, Maurorum componi litem curata virisque nostrum per Interprerem exponimuS; Lex illis nos comitentur, non esse nos brum inquireridi emolumenta sipectent: viderint ipsi quibus debisciant praeter promissam mercedem nihil nos solutque interso conueniant. Qia od si non faciant, i ad ducem nostrum. Illi ubi id nobis animo fixum sparare animad uerrunt, ut erant ingenio vafro, &xime apro, pacem compositam simulant, promisi tentos fore respondent , & licet omnes nos comiti id facere atque e re nostra futurum si maior adsit id e procedamus alacriter, nec dubitemus quippiar aura Omnia. Credimus barbarorum perfidiae, vani

magno nostro malo: quos enim nobis subsidio fut

382쪽

ho, nobis damno & nocumento maximo fuisse re ipsa postea cogno vimus. Continuamus itaque iter, atque ardua quadam via. & praecipiti semitir, altum petimui, ubi ad monetS Ver icem venimus, plania item amoenam & herbidam O ndimus t qua superata,paulo post ur bem Naetareth laeti eminus conspicimus. Inde via decliui adimam vallem descendimus : eaque ponc relicta, Collem rursium (cui urbs ibi a infidet) adscendimus Haec pulchra quondam re florens Galilare, ii ei uitas Christi in primis conccptione, educarione , eiusque matris Mariae habitatione clarisissima, omni hodie ornata re Cultu destituta, ac suis paene ruinis sepulta, vix humilem N abiectum refert pagum.

Praeter collapsas enim domos, arcus , murosque Vetustos, ac viles aulici uot domunculas, Maurorum habi acuta , nihil est quod cernas. Hae in laueis exstructae, intus & laxis lapidibus sine calce aut argilla

remere seDiuntur , ut extra Vix domus appareant: adeo, ut si quis Ioacorum impetitus ad oppidum Venerit, naturalem arbitraturus sit la-oidum esse congeriem, non hominum habitaculum, in domuum me.

dio domos ouaesiturus. Situta tamen habet pulcherrimum, & amoenissimum, soloque gaudet uberi mosita si quidem in colla montis cuntissimi, &nitidissiimi, Meridiem respiciente, amoenis undique & finiscundis collibus tepta, valli imminet, uberrimus pascius, fructi te tal-que campis opimae. Incolae Mauri omnes, atque omnium pessimi, quos toto itinere experti sumus: Duo tantum hic e plurimis superstites Christiani: reliqui vel morbo exs incti, vel (ut intelleximus ab iniqua illa generationc trucidati. In vertice montis oppido proximi , Meridiem versus, Templum cernitur se mi dirutum,a Christia. nis exstructum, iuxta locum qui Saltus Domini appellatur, quo Iudaeis Christum Saluatorem praecipitem dare volentibus , ipse transiens (vt sacrae referunt Literae) per medium illorum ibat. Ad sa- - .dicem eiusdem montis, iuxta Maurorum tuguriola, in ipso oppidi i/- ., is ingressu, ubi Dei para Virgo ab Angelo salutata fuit, inclytum reli-

gione Templum extitit, Annuntiationi Virginis lacrum , Archiepiscopali olim sede praecellens, ex quadrato constructum saxo, Cottamnis marmoreis, porphyreticisque sublime, & peramplum, sumptu atque magnificentia insigne: uti ex ingentibus columniS, partim co- fractis, parrim ruinis sepultis, caeterisque Templi reliquiis , altissimi que patieribus, etiamnum extantibus colligitur. Ad iactum lapidis,

Septentrionem versuS, ruinae conspiciuntur arcuati operis , Orientalium Christianorum quondam Delubri, Gabrieli Archangelo ut ferunt dicati, & super fiundamenta domus Iosephi, nutritoris Domini exstructi. Iuxta hunc locum fons est optimas Emittet I S aqua S, que Ilie R .

Mariae Fontem vulgo indigitant,' quod ex eo Maria virgo aquam Ax s haut ille. -

383쪽

sso I. Coro vici ITINER A RIvuhausisse , eam que bibisse, desinteola filis sui ad eundem fontem lauisse afferatur,

Dum oppido pedites appropinquamus, in ipso adscensus initio

peringens Maurorum cuneus fit nobis obuius. Inclamitant barbari, rabida in nos maledicta conjiciunt; verbisque ignominiosis prosequuntur, detestantes dc fidem nostram,&genus. Progredimur nihilominus, &ialutamus pro more gentis comiter omnes, Capite inclinato, manibusque ad pectus compositis , qui Turcis Maurisque salutandi mos est. Interim praecurrunt aliqui , ut ostium Sacelli Annuntiationis Virginis quod sub maiori Ecclesia est occupent, atque ingressum prohibeant. Nos per Interpretem aditum petimuS, munus culum ab exteris dari solitum pollicentes. Illi Cechinum a singulis expetunt. Nos nimium illos petere: sussicere Sullanium seu Cechinum pso omnibus : pauperes nos esse de industria subjicitnus. Profiteri autem se egenos, imo pauperrimos, ijs in partibus, Occidentalibus vel maxime necessum est. Id enim nasi quis faxit,vel vanijs Turcicis, vel manifesto vitae periculo se reddet obnoxium. Post multa, in duos Cechinos cum barbaris paciscimur: hique ante ingressum numeratis, praeeuntibus illis introducimur. Delcendentibus singuli singulis in fidei nostrie despectum impingunt colaphos, addunt verbera, & Canes, porcos, bestias, atque infideles appellant: nobis interim haec omnia ut externis aequanimiter & tolerantibus 8c dissimulantibus; cum & te-pus & locus id maxime postularen r. Nam si aegre quid feras a barbaris , ferendum tamen; at si si reclames, resista sive, in peius ne incidas, verendum est. Descenditur autem per gradus lapideos duodecim ad locum subterraneum, rupi incisium, ubi virgo Maria ab Angelo salutata dicitur. Is sub ipso Choro superioris Ecclesiae ut diximus in tres diuiditur cellulas subterraneas sibi cohaerentes, quarum prima longitudine pedes decem continet, latitudine sex; estque Altari decorata lapideo, sicut & media ; sed sex tantum per quadrum habet pedes , ut postrema quatuor : In media, ab occidentali latere duas ingentes videre est columnas marmoreas, fusci coloris, candidis interuenientibus maculis , distantes inter se pedes circiter quatuor: quarum una

Meridiem resipiciens eo fertur posita loco, quo Angelus Beatissimam lutauit Virginem, opposita illi ubi precibus intenta sedebat, dum ab Angelo salutaretur. Precibus solitis hic a Minoritis peractis , dc rei gestae historia Euangelica recitata, abitum paramus: cum is iam scalae

essemus proximi,accurrunt Mauri,atq; exitum negant. Nos rei nouitate attoniti ae perculsi, causam per Interpretem quaerimus: nec enim quicquam debere putabamus nos amplius, cum antea ipsis ex voco

satisfecissemus. Illi cortesia se velle sita gratuitum appellant donum,

384쪽

HIEROSOLYMIT. ET SYRIA C. 3 I

humanitatis causa dari solitum) respondent et nos, si exitum permitrant, praestituros promittimus. Renuunt immanes barbari, atque omnis rationes expertes: addunt etiam minas nisi obsequamur illico . Interim Maurus quidam ostio proximus, securim manu tenens, primae prodeunti se conscissurum caput inclamitat. Reuocamns gradum it que , & precamur ut quam velint cortesiam, exponant Sobtemperaturos nos, quoad poterimus. Negant iterum , adduntque minas denuo ad maiorem metum. Nos rursus obnixe Interpreti saltem exitum concedant, ut de pretio cum illis agat, rogamus. Vix id tandem annuunt.

Interprete egressto pueri, feminae, ali que clamores tollunt, per Sacelli senestras lapides & maledicta in nos ingerunt. Vix occultandi locus: & nisi in angulo extremi Sacelli nos abdidi siemus, lapidibus obruti fuissemus. Pos longa in moram , redit Interpres, & Mauris pretio sedatis, exeundi veniam obtinuisse renuntiat Laeti igitur, etsi lassi, lapidibus contusi, antro egredimur. Dumque altum petimuS, circum stant Mauri, atque ostio proximi, rursum colaphOS incutiunt, cedunt,

maledicunt, execrantur. Antro seu carcere vetatis hoc modo egressi,

etsi reliqua mysterijs notata loca adeundi summa nobis cupido esset, minis tamen Maurorum exterriti, ac veriti nouas insidias, illico abi-uimus; eminus ea Conspicari oontenti, cum cominus accedere non

liceret. Media fere superata valle, Mucharum nostrum abesse comperimus; quem dum opperimur,accurrit Ocyus Christianus quida NaEareus urceolum aquae ex fonte Mariae(cuius supra meminimus afferes: gratissimum sane donum. Bibimus ex eo omnes. Mox hominem donatum, gratijsque actis, dimisimus. Cum aute diutiuSMucharus mora traheret,ne rursum barbari nos insequerentur, cunctantius progredimur: binis tantu comitantibus nos Mauris,& Interprete. Vallem trangressi, proximu adscedimus montem: in cuius summitate rursum subsistimus; donec tandem Mucharum cum caeteris Mautis celeri aduentante gradu conspicimus. Vbi accessere, barbaros in causa fuisse, quod mora traxerint, refer ut;eos quippe equis nostris ephippia detraxissemec volui scse nisi aere rede eta restituere.Haec cum narraret,efferendu esse malum respodemus, utque iter continuet, rogamus. PrqCed ut igitur, sequius urnos veru Vix viginti progressos passus gradu sistere copellut Mauri, primi itineris duces, promissam sibi expetetes mercede. NOS nulla nobis superesse pecunia, nec posse illorii votis satisfacere;deducant nos ad proximu pagum, ibi ducem nostru ipsis soluturi u respondemus. Illico tra prius quam eo discedamus loco,sibi satisfieri velle, & nisi pareamus, statim verberibus nos oneraturos minatur. Nec mora fustes arria

Piuur, retrorsum nos abigunt;ae quosdam progredi volentes fuste grauiter mulctant. Coacti igitur quod petierant soluimus, Quibus cum

canina

385쪽

3 s i I. C o T o v I C I IT INI RARIvM canina ora, manusque ferales argento obstruxissemus, setis factum iam omnibus esse arbitrati, progredimur. Ast non multo post refer re pedem urgem & reliqui quatuor; utque ipsis tantundem demus,

imperant. Obtemperandam protinus, nisi rursum fustes experiri,ac vapulare malimus, inclamitant. Quid multa nullus neque excusationi, nec rationi locus. Caedunt iterum fustibus nonnullos, in fugam vertunt omnes, ac Noareth versus abigunt. Mox reuocant, ac ni pareamus se sagittis nos esse transfixuros minantur. Fracti animo, ac metu re minis exterriti , inuiti barbaris obsequimur. Quid enim inermes contra armatos uid contra paratos imparati et Quid linguae & locorum ignari, in barbarico solo constituti, atque nostibus undique septi,pauci mira multos egillem usi Sand nihil restabat aliud quam ut forti animo aduersia haec ferentes, & tempori seruientes ocloco, ipsi spe meliorum nos consolareritur, cum praeter obsequium ae patientiam nullum nobis superesset remedium. Solutione hac se co- tentos simulant, pergunt iter : subsequimur &nos. Superato autem montis itastigio , ubi ad locum quendam praeruptum & praecipitem

venimuS, tertio viam intercludunt, ac gradum figere impellunt, ae cortesiam s ut ipsorum verbo utar se velle Oxponunt. De mulcere verbis barbaros, excusare denuo, ac deprecari obnitimur: solutione saltem ut differant, dum ad proximum pagum ventum sile. Nisi tamen valuere preces, promissionesque: nullae denique admissae excusationes, frustra tentara Omnia: obtemperandum clamitant, & nisi sponte pareamus, vim illaturos. Nec mora fustibus pursus in nos Leuiunt. Vapulamus innoxij, nemo tutus,una omnibuS conditio, senio nequaquam parcitur, nec stemmati. Neque his contenti immanes barbari. ictus ictibus accumulant. interpretem namque ac Mucharum, vetmagis, ac suo pro arbitrio grassari in nos , ac saeuire possent, abigere conantur. Resistunt illi pro viribus, ac verbera licet excipiant, ictus que plurimos, non tamen dilaedunt. Nonnulli praecipites se nos daturos minantur, in terram protaudunt aliquos, adduntque Verbera.

Quibus cum unus restiti flet, ac pugnum uni illorum in tuli stet: illo ira concitus, ac frendens, pugione ( quam Cugnaram vocant hominem invadit ; ac in Interpres ictum frustrassiet, confodisset , aut vuminimum grauiter laesisset. Dum haec in nos moliuntur truces Mauri, fert feroces, non homines, inexspectato, ac velut e coelo demisistus superuenit Christianus ille NaZarcus, qui paulo ante aquam nobis et Fonte Virginis propinauerat: oportunum sane nobis subsidium , ac salus. Is enim , re intellecta, truculentos barbaros placat, timorem soluit, atque essicit ut sceleratorum innus euadamus: sedatisque eo- um animis, quantum cortesiae soluendum illis sit, indicat. Cui ob

386쪽

HIEROSOLYMIT. ET . svR1 AC. 3s temperantes , ac gratias agentes, quod indicasset soluere Interpre- tem iubemus; Christianum vero ut nobiscum maneat,atque ad proximum comitetur pagum , obsecramus, Hoc periculo ac metu liberati,

Deo Opt. Max. quod periclitantibus suppetias tulisset, atque Angelum misisset, qui nos e latronum manibus liberaret, gratijs actis, pagum versus pergimus, decli ui ac praerupta via. Vbi in imam vallem venimus . quarco iam aggrediun Lur nos Mauri: rursumque pecuniam exposcur, terrentque minis ainterueniente tame Christiano illo NaEa Dio , feritatem deponiane, a vi abstinent. Interim illorum primarius, sed aetate minimus , adspectu truculentus & saeuus, ferocior atque inhumanior caetetis, plenus ira, contumelijs Christianum assicit, conuiti s proscindit, iidem improperat, ac ter quaterve fustem

lateri eius impingit, in haec fere prorumpens verba: Perfide & infidelis, causa es quod maiorem summam ab istis Frangijss sic enim uniuersi occidentis populos appellant non obtinuerimus: a te stetit,quo

minus voti compotes lacti sumus. Quid tibi Mi cum exteris, quos nec noueris, nec Videras Vnquam. Nostram potius fouere debueras causam, quam alienigenarum. Id quia non feceris, lignas aliquando pe sidia tua lues poenas, nec vindictae suo tempore deerit occaso. Ille vero misericordia se motu, ac nostri misertu,nil praeter pietatem exercui ste se, atque id fecisse sod sibi fieri voluerit; iustam ausam exegisse ut miseris aduenis auxiliaretur, neque poenam ullam ob id, sed praemium potius mereri, maxime, quod pace inter utrosque concilia-ta,nobis persuaserit ut sibi suisque praeter mercedem etiam munus daretur. His igitur, alijsque blandis verbis vix barbarum tandem placauit. Postquam vero ad pagum, Ubi sarcinas reliqueramus , peruenimus, ducem nostrum non minori affectum damno &molestia comperimus; cibum namque ipsi omnem per vim Mauri eripuerant: latagitione ad haec res nostras bis terve a barbaris redemerat. Velis itaque

equisque (ut aiunt abitum parantes , Christiano in primis Nagaraeo pro fideli suo patrocinio maidinos aliquot dono datis, & Interpreti ac Iucharo Christianis, qui nos defenderant, & verbera nostra causa

pertulerant, satisfactis, sarcinas raptim collectas iumentis imponi curamus , & ex pago illo infausto, execrando, nec nominando quidem, atque ab istis non tam hominibus quam brutis discedimus, Quanquavero omnes famelici essemus, re maxime sitiremus; cum a secunda antelucana hora ad usque secundam postmeridianam nihil prater ve bera & iniurias gustassemus, ac pedites multum viae confecissemusrdistat siquidem Naetareth a pago illo duo millia pastuum,&lius

de cibo tamen sumendo nullus nostrum erat qui cogitaret. Adeo siquidem omnium animos angor, &discedendi sellicitudo inuaserat, o

387쪽

I. COTO VICI ITINERARI vu

cupaueratque, venihil magis nobis in votis esset, quam inde avolare satis esse putantibus entem effugisse nefandam. NeQue his omnibus immanissimae bestiae satiatae, etiam abeuntes longi iunctet in req u tin tur, ae lapides in nos emitrunt: quibus dinos oppressissent, nisi velocis simo cursu , ta diuina in primis ope illorum sceleratas manus effugis

CAPUT VIL

E mantem Thaborprofectio et di cillimus eius a census ouus, O congi

tio; qu, s ex vertice eiu si 'obo cta Erua t. A PAco illo infando Septentrionem versus recta ad montem Thabor processimus;Vbi ad radicem venimus, cum Cassiarariorum principe castu nobis obuio, de Thabor monte inuisendo egimus,pacto

inito, ut tribus numeratis toleri S,duos e suis Concederet itineris duces, qui nos ad verticem montis deducerent, a praedonibus defenderent, reducerentque incolumes ad Proximum Chaia. Conditioneaccepta, Mauros nobis permittit,& fecuritatem promittit. Iumentis itaq; sarci nisque ducis nostri curae iteru commissis, datoq; illi negotio, ut aduentum nostrum in proximo exspectarer Chano, iter arripimus, ac pedites omnes anteeuntibus MauriS,nostro Interprete,atq; altero ex Mucharis comitibus,leto gradu monte Thabor adscedimus Ne vero a proximi pagi sin costa montis Thabor Meridiem spectate siti Iliabitatoribus

Mauris conspiceremur, & noua pericula ac barbarorum molestias experiremur, ab occidentali montis latere gradum fecimus, Inclinante iam die,ad summum fere montis iugum, summo quidem cum laboreae taedio peruenimus Vrgebat omnes fames & sitis, toto corpore manabat sudor , rigebant prete nimia defatigatione membra, adeoq; lassi oc fracti eramus viribus, ut vix vel respirare, vel loco se mouere cuiquam daretur: quinimo velut semimortui humi prostrati, spiritum iam emissuri videbamur. Posteaquam aliquantulum quieuissemus lspiritu reuocato, ac resumptis viribus, labori nos iterum accingimus, atque anhelantes, intercluso paene spiritu, partim scandentes, par,rim reptantes per pendulas petras,scopulosque acutissimos, nunc baculis,nunc manibus nos vicissim erigentes,attrahentes ,promouentes,

in summum montis verticem euasimus; sed quanta cum difficultate, obstantibus ubique vepribus, dumetis,& saxis ingentibus, non facile dixerit .Estenim adscesus montis a medio usque ad summum adeo difficilis, lubricus,praeruptus,salobrosus,atque arduus,ut difficiliorem nec viderim, nec conscenderim unquasvel eo magis,quod circumcirca admi

montis

388쪽

montis fastigium praegrandes ruderum & dirutorum aedificiorum dispersae iaceant ruinae, Templorum nempe & Monasteriorum s quae ibidem sexdecim maxima fuisse fama est reliquiae; quae via undiq; impediunt,& adscensum dissiciliorem reddunt In summo montis supercilio viginti stadia pater planities, quam Iosephus Galilaeae, praefectus quadraginra diebus se muro scribiL circumdedisse. Haec maiori parte . t truinis hodie obsita. tota squalida iacet. Inter has trium insignium lacrarum aedium semidirutarum perampla vis tur vestigia. Praestant amplitudine & operis magnificentia, quq in media planitie sit q, ad-

dum auctas ferunt Basilica maxima Episcopali sede quondam nobilis. antistiti suo a monte Thabor Episcopi nomen ac titulum dedit. Inter Tyr .m, has Ecclesiae ruinas collapsa Porticus spectatur, cui ostium ab Orientem' 'est, quod ad locum Triti Tabernaculoru aditu pr bet; in quo Saluator Christus clarissima luce circumfusus,aliaq; forma indutus,cum Moyseae Helia colloquutus est. Hic in tria diuisus sacella contigua, medium M. thrii. Saluatori, quod a dextris est Moysi, tertium Eliae attribuitur: quae qui- ' dem eb ingentem ruinarum molem dissicilemque accessum Cominus Linuisere atque accedere non licuit. Eminus itaque salutare locum cotenti, Christo glorioso debitas preces persoluimus. Iuxta haec rudera ampla & profunda est cisterna , in ipsa rupe excisa , aquis abundans et ex qua post preces, hydria aenea quam Minorita Conuersus oportune secum attulerat) appenso time aquam hausimus, & cum toto illo die nec cibum nec potum sumere licuisset, Sustulo panis bis cocti,&aqua frigida nonnihil languida membra refecimUS.

MonsThabor Iosepho Itabitii Polubio Mastoim, quatuor circiter

milliaria altitudine continet i Iosephus in triginta stadia consurgere dicit. In medio Galilaeae planitio situs, a radice paulatim attollitur, a medio ad summum usque verticem maxime praeceps, praerUptus, ad scensu est dissicilis,&a Septetrione inaccessus: mirae alioquin pulchritudini S, amoenuS,ampluS,atque rotundus, a circumiacentibus( quibus sublimior est seiunctu sevari sarbustis , arboribusq; undique consitus, densisque sylvis perpetuo viren Libus refertus,& omnigenorum florum odore fragrantissimus, coelique temperie talicissimus. In eo videre est Ilices altissimas, Arbutos, Lentiscos, Charnu bos, Oleas,aliasq; Varib generis arbores. Omitto plantas medica virtute nobiles quamplurimas, quas passim tellus hic producit. Ex montis summo itago magna cum lustrantium voluptate atque admiratione late undiq: prospectus

patet. Ab ortu si quidem S Austro Mare Mortuum, Arabiam Deser- a

iunctas ubi ampli nimi Monatrer J, duceatorum qua nanque Monachorum sedem ruinas habenL:quas ab Helena in honorem Apostolorum Petri, Ioannis,& Iacobi exstructas,&aPannoniae regibus postmo-

389쪽

tam , Montes Seir, Galaad,& Hermon, Iordanem amnem, Mare Gemnegareth, ac multos praeterea colles, vallesque fertilissimas conspicia, et ab occasu montem Carmelum, urbesq; Zephet,& Nephtalim, hodie SuZim , ac Mare ipsum Mediterraneum , 3b Aquilone montem Liba num spectes. C qterum planities Galilaeae , quae montem circuit, cui ae Eggedon,&Esdrelo vallis,& campus Maggedo olim nomen fuit,lio die Campus Saba, a pago quodam vicino appellata, latissime patentes habet campos,longitudine decem millia passi in continens, latitudine ad mare Galilaeae & Iordanem usque sese extendens. Olim gleba optima, fertili rate, re rerum omnium copia,frumento,uino oleo. Nulli ter rarum cessit; agris hodie incultis & desertis. Ob Sisarae autem necem, deleto eius exercitu iuxta torrentem Cison , & Iosiae regis interitum celebris . Lustrationibus in monte peractis, Precibus ac Laudibus Deo Ope. Max dictis,atque Euangelica lectione rem gestam enarrante re. citata, refocillatisque demum corporibus, cum longius illic aduentu noctis demorari non daretur, sub Solis occasum ab orientali montis latere, Via maxime praecipi re, ac plus minus media hora interdum supini cadentes , quod in descensu facile contingit, ad ima montis descendimus, Inde recta ad diuersorium proximum Ainutis hiarao mine tertio a Monte situm lapide properantes, post secundam raderi noctis horam, nullo prorsus accepto in Commodo , peruenimus. Ibi paulo ante Chiecagiam Constantinopolitanum , itemq; Mechanum Cadium cum suis Caravanis aduentasse summo cum gaudio comperimus. Tum vero a nobis omnis fugit timor, M trepidatio videntibus tanto nos hominum stipatos exercitu , vel eo magis, quod Hierosolymitani cuiusdam nobilis opera (qui & ipse eodem in comitatu erat Caravanae duces nos nostrasq; res omnes in suam tutelam & fidem recepisse,& tuto nobis in eorum comitatu licere esse , intelligeremus. Quare priorum omnium molestiarum obliti;curam omnem deposuimus, in portu nos post: id tempus nauigaturos sperantes. In diuersoriudenique,&sub tectum admissi, locus nobis satis quidem iniquus, pro multitudinis tamen, loci, & temporis ratione non spernendus, ubi pernoctaremus, assignatus est. Erat autem plenus sordibus, & rude ribus oppletus;adeoque angustus, ut vix iumentorum onera nostrasque sarcinas caperet. Inter has dormiendum erat. Itaque partim se

dentes, partim susipensi,& cubito sarciinis innixi, sopori nos dedimus: ec licet incommode quiesceremus, bene tamen nobiscum agi placauimus, quod sub tecto esse liceret, cum multi e Turcis sub dio dormire

gerenturo.

390쪽

HIERO S OLYMIT. ET SYRIA C.

Turcarum Caravana; Uorum presciscerum i mos oracliui cis itare Tyberiadis descensius: etsi s ac locorum

circumiaceratium descriptio. Pos et RiDI E , quinto nimirum Id, Nouembris, nocte nondum elapsa in Turcarum comitatu viam ingredimur,facibus accensiis prae euntibus. Mos siquidem ita fert Turcarum, ut, cum noctu plerumque ijs in partibus,aestate maxime ther agant, Solis aestum ut est igiant, faces ardetes Caravanis suis praeferri a seruis camelis insidentibus summo pere curent; ea ratione, ut sint viarum indices, ne sit qui tardius ince- dant, obscura nocte a ceteris se parcntur , neve a recta via declinent. Cum iam lucesceret, Cadius ta Chiecagia Caravana subsistere iubent; Precibus in ut vacent omnes, imperant. EX equis itaque iumentisque descendunt, ac Preces , facie ad Metridiem versa , stantes, solitis ce remonis s(de quibus alibi dicemuS fundunt. Quibus peractis iter prosequimur. Est autem Turcarum moribus receptum, ut ante Solis ortu dum iter agunt, diuinum prius placare precibus numen satagent, quam iter prosequantur. Tam accuraee vero Preces hasce in omni fere actione obseruant,vi nec diuini nec humani quicquam auspicentur, quin Deum suo more stat coprecari: Meliores hac in re censendi ipsis Christianis: quorum pleriqi,du iter agunt, in re diuina negligentissimi sunt. Ea quoque Turcis conditio est, uti cinerantes a summo mane adserum usque vesiperum iter continuent ; nec usquam subsistant, semel tantum singulis diebus cibum sta mere contenti. . Superata circa Meridiem latissima Galilaeae planitie, via, leniter decliui , ad Mare GeneZareth, seu Tyberiadis descendimus. Inde iuxta littus maris prosequentes iter, adJaeuarn reliquimus Bethuliam oppidum, Iudith viduae patriam, eminenti situm in monse, ruinis deto iuuii, me, redesertum penitus.

Paulo post montem praeterivimus in sacris Literis celebre, quem quidam Christi&Apostolorum Mensam appellant,ob multa nimirum millia hominum ibi a Christo Saluatore septem tantum panibuS, M*m paucisq; pisciculis saturata. Hic eX celsus valde, atq; ob virentem herbam, floresq quibus abundat,amoenissimus est quem & frequentatam a Domino, eius , Apostolis legimus. Hic enim saepissime orationi va cauit, Apostolos instituit termonem de Octo Beatitudinibus, de si caeteris Euanoelicis Perfectionibus habui L. Ad pede eius m Onci S loco C M i. io pestri,idem Saluator noster daemoniacos pliari mos,languentes cura, .uit, Ac multitudinem praeceptis salutaribus instruxit. Parbo vicerita s

SEARCH

MENU NAVIGATION