장음표시 사용
11쪽
Rimatur pariatina veras , saltem verosimiliores causas. 3
12쪽
SECTIO VI. Subjectum te prognosim scortilina e
SECTIO VILScarlatina ejusque o tomatum curati9ηcm proponit. I - β γ SECTIO VIII. . Scarlatina studium, seu periodum secundam una cum curatione explanat. IZs SECTIO IX. E T V L T. quasdam singulares de scarlatina obserua
tiones una cum alectis annotationibus communicat.
13쪽
Exhibet Scarlatina historiam, et defri bonem meis obervationibus resipondentem. An Scarlatina veteribus nota fuerit, nec ne, Videtur eadem & ejusdem farinae esse quaestio, quam superius S. V de Variolis proposueram. Haec enim albquid ad eruditionem , sed ne hilum quidem ad aegrorum commodum facere, &A 5 con-
14쪽
contribuere Videtur. Unde etiam similia missa iacio, neque his perquirendis diu immorabor; satis enim reor, si meminerim, Veteres medicos multa de maculis, papulis & pustulis dixisse, adeoque plures exanthematum species exinde intellexisse ; qua vero ratione id fecerint , aliis discutiendum relinquo. Quo tempore Vero grassari coeperit, aut potius quo tempore primo scarlatina observata fuerit, dein patebit, dum Auctores de Scarlatina tractantes adduXero. II. Hic propositi ratio exigit, Vt ante omnia historiam, progressum , decursum Scarlatinae, ejusdem consectaria , quam accuratissime, & quam breVissime eXponam , talemque exhibeam notitiam, qualem non ex libris, aut proprio EX cerebro , sed ex aegris ad lectum hausi, cOblegi , & annotaVi. Quare fiet, Vt symptomata omnia aut saltem praecipua, quae non tantum
15쪽
qualibet morbi die, sed quae fere qualibet
hora Observavi, debito ordine afferam,& recesseam; eX quibus spero fore, ut quisque historiae morborum peritus, facile cognoscat & candide fateatur in sca latina tum quoad aethi Ologiam, Cum quo' ad ejusdem curationem ad haec usque tempora quam plurimum desiderari. Quapropter 1atis mirari non valeo, quod morbus , qui multarum illustrium familiarum progeniem funditus saepe eX- haurire consuevit , superficialiter tantum delineatus sit, ut exinde necdum constet quid fit, nec qua salutari methodo tractari debeat; etenim quam plurimi nullum periculum , nullam malignitatem in
Item a quibusdam pro purpura, ab aliis pro petechiis, aut rosalia Venditatur.
Quidam eundem cum morbillis confundunt; sicque una eademque tractant methodo pcum tamen, ut dein patebit, isti morbi toto inter se differant coelo ; adeoque Mliam
16쪽
liam exigant medendi rationem. Ut vero haec clarius pateant, necesse erit, ut primo scarlatinae principium, ejus progressum, & decursum ; dein Vero ejusdem consectaria, & reliqua, quae ab eadem dependent, eXhibeamus.
Omnis scarlatina, sive sit benigna, si-Ve maligna orditur cum majore, aut minore lassitudine, viriumque dejectione, quam mox sequitur plerumque horripilatio, calor, febriSque. Hoc ipso tempore, praesertim in maligna , adest ingens dolor capitis, sopor, quandoque delirium, nisus ad Vomitum, tandem ipse Vomitus ; quibus aliquando
propter nimis Violentam Ventriculi constrictionem typotimiae accedunt. Eodem fere tempore conqueruntUr aegri de deglutitione dissicili, anxietatibus, angustiis praecordiorum , & inquietudinibus , respiratio Videtur parva, laboriosa,& solito frequentior.
17쪽
X3Tandem praesertim in scarlatina ma igna, jam prima, aut secunda, aliquando tertia die, aut tardius, superVeniunt eXanthemata , quae maculas rubras, inaequales, plus minus latas exhibent; istae maculae quandoque ita ad invicem conUen, unt, ut uniformem per corpus scarlatinum
colorem praeseserant; ista eruptio sit primo in facie, collo, faucibus, pectore tandem in dorso, abdomine, & in reliquo Corpore.
Si fauces inspiciamus, videbimus omnes earum partes, ut palatum , tonsillas, uvulam, linguam, laryngem, pharyngem aliaque ibidem sita organa, rubere, & tumere ; quod etiam in facie, & reliquo in
corpore nunc magis nunc minus observatur. EX quo eVenit, ut aegri nec deglutire, nec respirare, ne quidem loqui valeant; & nisi praesentaneum afferatur auxilium , brevi sufforentur. IV.
18쪽
I TRACTATUS 1V. Iaec exanthemata, quia primis morbi diebus colorem rubrum cinabarinum repraesentant, scarlatina Vocari solent. Verum ad finem Vergente ab eruptione die tertia, aut ineunte quarta , haec ipsa exanthemata pallidiora fiunt, & tandem sucessive, nimirum, quae primo eruperant prius , alia Vero tardius eVanes
Interim hoc obserVavi, quod eXanthemata scarlatina primis etiam morbi diebus facile, & saepius variare soleant; nam nunc magis, nunc minus rubent; nunc plura, nunc pauciora in peripheria corporis conspiciuntur.
Ast hie speciale phaenomenon, quod sub finem horum eXanthematum saepe, quamVis non semper observatur, EXPO-nendum restat; Videlicet die sexta, aut septima post eruptionem scarlatinae, certae papulae, seu pustulae sat frequentes,
19쪽
praesertim Vero in pedibus , & manibus in conspectum Veniunt, quae miliaria alba Vtcunque referre Videntur, qua EX ratione multis in hoc morbo minus eXpertis imponunt, ut tales pro miliaribus Venditoni ; ast si istae intime explorentur toto coelo a miliaribus differre observantur Inam sunt merae Vesiculae Vacuae, quae a
separatione , & elevatione epidermidis dependent; & nil nisi aera in se continent; unde fit, ut dein latiores factae, & suo volumine auctae decorticationi cutis, de qua mox dicemus , sundamenta praebeant. Ego data opera plures & saepius tales pustulas, aut dixero potius vesiculas, discidi, & semper tales, ut descripsi, inveni. VI. Igitur ex hoc ipso mirabili phaenomeno exurgit aliud adhuc majore admiratione , & attentione dignum : nimirum cutis decorticatio. Haec fit, in facie, collo, pectore &c. sed praecipue in manibus & poedibus; ita, ut lamellae integrae sat longae,
20쪽
latae, & densae abscedant, & separentur. Observavi, quod ista decorticatio eo major sit, quo magis cutis exanthemate scarlatinae obsita, & occupata erat. VII. Sed neque hic finis malorum , qu ea scarlatina , dependere solent, nam dum aeger nonam , decimam , aut undecimam attigerit morbi diem, incipit placide dormire , cibos appetere, aliisque functionibus bene, & fere naturaliter fungi, sicque omnia morbi pericula superasse vides. tur; unde fit, ut parentes, adstantes, quinimo saepe etiam medenteS, aegrotum tunc in Vado constitutum esse credant. Ait falluntur; superest enim majus jam superato periculum; etenim die decima quar ta aut decima quinta aliquando etiam tardius a dissipata scarlatina aegrotus incipit fieri languidus , debilis, morosus; ac tan'
dem toto corpore tumidus; nam non tan
tum facies, sed & pedes, manus, Perctus, abdomen, &scrotum, denique u