Mauritij Bresij doctoris regij, De diuo Bonauentura a S.D.N. Sixto 5. pontifice max. in doctorum ecclesiasticorum numerum cooptato, oratio. Habita 14. Martii 1588. cum in B. Bonauenturae honorem solenne sacrum fieret

발행: 1588년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

PONTIFICI OPT. MAX.

LITERARUM QI E PARENTI

N tuae, Beatissime Pater immoti sep-plex ossero orationem, eius,& iussu habitam, & fiducia calculi in lucem editam . Nec enim aequum fuit, plus contemptum Operis proprij, ad eam premendam, apud artificem valere: quam, ad peruulgandam, sanctitatis tuae iudicium.Idque eo feci libentius, quod alioquin duplicem contracturus culpam videbar: temeritatis, & animi beneficiorum immemoris. Nam a Pontificis Maximi, &eius Pontificis qui omnibus & sacris & humanioribus literis sit instructissimus,imprimisqs, eloquentiae laude floreat,de rebus in dicendi facultate positis iudicio recedere, praecipuae cuiusdam temeritatis est Si modo tua illa huiusce orationis approbatio, non beneuolentiae potius indicium, quam

3쪽

iudicij argumentum putanda est Et ingrati esse hominis dixerim , silere tam humaniter a sanctissimo Principe acceptum SP amplissimo ornatum honorario. Nam quod sanctitatis tuae tuerat beneficium, ut ab ea delectus unus ex olnnibus, de re maxima & grauissima dicerem, hoc non albter quam si meum aliquod extiti siet ea in re meritum, nouo remuneratus es&cumulasti beneficio . Quod quidem, etsi perquam luculentum, extenuas: & meliora potioraq; a Pontificia munificentia Musas expectare iubes. Quonivi quanquam hoc grandius dictum videri poterit) clienti tuo, cum a tua, Pater sanctiss. benescentia, tum a viri optimi gratique officio, perpetuum quoddam cum sanctitate tua impositum videatur certamen: Ipsa ne clientem suum ornando, benignitate superet:an is sanctitatem tuam Venerando, eiusque diuinas virtutes, resq; praeci are gestas eelebrando, animum gratiorcm praestet. Qui quidem, fateor, longe impar congressus est: qualis peditis tardissimi aduersus quadrigas Lydias. Praesertim cum tua quidem , vel verbo nutuque beare possit sanctitas: Nos autem aegrc multo exantlato labore, aliquid dignum venia nauemus. Sed certe illud me reficit, quod eiusmodi eoncertatio isthaec est, in qua vinci, non solum utile ac fructuosum sit futurum mini, verum etiam gloriosissimum. Cum autem Principibus omnibus si fueritque semper honorificum, liter rum esse fautoribus, tuam id tamen sanctitatem eo magis decet , quo illa operum magnitudine clarior, latiorem ad excurrendum in eius laudes disertis oratoribus campum aperiens,eorum voce immortalitati commendari est dignissima. Nam illud nouit omnium optime, virtutis famam

4쪽

fidelius & durabilius teneris chartis, quam , aut aere selia dissimo, aut durissimis marmoribus, ad posteros propagari . Itaque tot magnificentissimorum operum, a priscis Regibus, ac potentissimis Imperatoribus, quos superiora tulerunt saecula, perfectorum: aut ne vestigia quidem ulla sit persunt amplius: aut si qua testant, ea prostrata iacent ac diruta. Eorum tamen qui Musaru famulos in honore habuerunt, Vivit vigetque adhuc, nec unquam Viuere ac vigere

desinet memoria. Culta enim palam philosophia, palam de ipsa,ac percepe etiam cum foenore,persoluit gratias. Equi

dem tuorum maximorum erga me meritorum non imme

mor , reliquum aetatis meae tempus, si quod superesse volet Deus,ad sanctitatis tuae cultum N venerationem conferam

Sed quoniam ingenui esse animi creditur, cui multu debeas veli e eidem debere plurimum,peto a sanctitate tua:non subsidia & adiumenta studiorum, quae non solum Regia liberalitate etiam nunc sustentantur, sed &illustrissimo ac Reuerendissimo S. R. E. Cardinati Francisco Ioeuso omnis virtutis ac literarum studiosssimo Principi, sunt curae, &quibus tua sanctitas se consulturam, cum alias saepe num rogum vcro nouitsimc vltro liberalissimeq; recepit: sed illud summi beneficij loco ab eadem contendo & obsecro ,ut illa me quam frequentissime mandatis imperijsque suis c honestet,ut cui nihil in vita contingere dulcius, nihil optabilius queat, quam ei obsequi ac inseruire quem ex animo veneror Principi.Vale&sanctitati tuae,& Christi Ecclesiae quam diutissime. Romae xviij. Aprilis.

6쪽

MAVRITII BRESSI IDOCTORIS REGII,

DE DIVO BONA VENTURA

in Doctorum Ecclesasticorum numerum cooptato, Oratio.

HABITA XIIII. MARGII M D LXXXVIII. cum in B.Bonaventura bonorem solenne sacrum fieret.

ortis Imperatoris decus est,BeatissimePontifex, iustis ex hostibus virtute superatis parta victorias Boni autem pastoris, tutus a furum fer rumque insidijs pecudum pastus . Periti vero gubernatoris , ut placato pacatoque mari, sic irato & saeuiente, prospera nauigatio. At Pontificis Maximi, qui illa complexus omnia,quod Imperator ci'uibus , quod Pastor ovibus, quod nauclerus vectoribus, id humano generi, non magis verbo,quam re factisque sit, vera laus est,seruata ab laostium Christiani nominis incursionibus,abel, luarum immanium laniatibus,a terroribus ac periculis circun- frementium fiuctuum, sacrosanctae Iesu Christi ecclesia. Quae quidem, etsi rudibus, veris tamen lineamentis, sinctitatem adumbrant tuam. Cum nanque animaduerteres instrui in catholicos haereticorum acies: Rapaces lupos rugientesque Ieones ovile Ch risti circunsistere: B. Petri navim varijs insano-norum dogmatum procellis ac tempestatibus agitari: non otiose deflendas Christiani gregis angustias, sed enixe summaque ope subleuandas existimasti. 1 Itaque ut Princep bellica laude clarus, aduersus haereticorum exercitus, non sislum via uis fortissimos Tribunos militum, quos hinc inde circunspicio, delegisti: sed etiam clarissimum M'gistrum equitum,futurrum proculdubio di caesurum perditorum hominum copias, a

7쪽

superis deuocasti. Vt pastori vigilans, canem acerrimum: non mutum, sed latrantem : hec latrantem modo, sed lacerantem, in feras Christi ovibus insidiantes immisisti . Vt gubernator scientissimus, assumpsisti in partem moderaminis experientissimum proretam, cuius remigio, vectoribus incolumibus, concreditum tibi nauigium ad salutarc portum appulsurus es.Credo, vel si verbum non addam amplius , satis intelligi , non alium Magistri equitum, nec excubitoris canis, hec proretae appellatione, quam Beatum Bona uenturam designari. Cuius in beatorum pridem, in Doctorum modo, relati numerum: Illud a Sixto iiij. hoc a virtutum ipsius aemulo Sixto v. consecuti, quantum deinceps sit valitura authoritas i quantum ad

profligandas haereses subtilissima & pietatis plenissima scripta sint habitura ponderis, quis ignorat Z Non enim certiora curandorum corporum & morborum depellendorum remedia praescribunt medici, quam Ecclesiae Doctores, praecepta pur- andorum falsis opinionibus & erroribus animorum. Id causae fuit, cur Iesus Christus Doctores tantopere extulerit, ut, quemadmodum ex Euangelio modo recitato audiuimus, eos tum sal terrae, tum mundi lucem, vocaverit , dixeritque cum qui mandata Dei fecerit&docuerit, magnum vocatum iri in Regno coelorum. Id causae est, cur de ijs tam magnifice praedicauerit Daniel, Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti ,&qui ad Iustitiam erudiunt multos, quasi stellae

in perpetuas aeternitates. Caeterarum igitur artium hominibus , leuia & exigua sacris literis decernuntur praemia. Medicis , propter neces statem, honos. Magistratibus, propter conscientiam, obedientia. Caesari, propter imperium, vectigal-At Doctoribus, quod docendo & ad veritatem instituendo praeluxerint alijs, ut stellarum fulgentissimarum instar in perpetuum radient& splendeant peculiari priuilegio attributum est. Merito . Nam si nihil hominibus est uisibili hac luce charius, quod per eam vitae suauitatibus fruamur, eaque sublata, tollantur &ipsae pariter: Quanto pretiosior lux animorum iudicanda est, quique ipsa in caeteris praeferunt, duces & monstratores itineris quod ad aeternam beatitudinem deducit, ut celso

8쪽

eelso & honorato sunt habendi loco Cumque Pastorum omnium ea sit dignitas: maiora tamen sunt corum merita,qui non tantum Voce praesentes , verum etiam absentes scriptis erudiunt. Caeterorum nanque una fere cum suis auditoribus intermoritur beneficium , At horum, saeculis innumerabilibus viget . Ac illorum quidem documenta, ad certos nosque paucos duntaxat pertinent. Horum autem, ad omnes omnium saeculorum homines.Hi studiorum nostrorum, hi vigiliarum, hi rusticationum sunt socij. Horum monitis & bene religioseque instituendae vitae praeceptis, quae assidue scaturientia nostris mentibus instillant instillabuntq; sempermon pacis, non belli

tempore,non noctu,non interdiu: non fani,non aegroti mon tu uenes,non senes destituimur . Ex hoc genere B. Bonaventuram futurum,hoc est,sal terrae,mundi lucem,Ecclesiae sidus clarissimum , facem Euangelij, falcem haereseon , ventilabrum ecclesiasticorum ginatum, securim emortuaru&in frugiferarum arborum': Propugnaculum catholicorum, arcem fidelium, crucem haereticorum, Deus tanti operis fundamenta

iam tum iaciens, excellenti animo & diuina quadam vi inge. nij donauit. Utque generosa illa indoles ad perfectum virtutis robur adolesceret, permovit eum, ut contenderet Lutetia, urbem Gallorum Regiam,matre disciplinaru, nutricem philo'nphiae,sacrarum literarum fonte uberrimu &purissim v. Vnde cum Christianam philosophiam hausisset, ministrantibus virisca abundantissimis, ac praesertim Alexandro Alcnse, Doctor renuntiatus , ad Theologiam docendam, maximo concursu auditorum, & incredibili admiratione uniuersorum, aggre L

sus est. Cum quidem Petri Lombardi Magistri sententiarum& Parisiensis Episcopi libros, quibus summus ille vir singulati artificio ac breuitate, fidei Christianae summam complectiu

tur, publice interpretatus est. Ac ne doctissimae ipsius scholae &commetationes utilissimae interciderent, sed ijs frueretur omnis posteritas, eundem authorem luculetissimis & subtilissimis commentarijs explanavit . Nihil vi in ipso reliqui fecerit, aut tam anceps, tamque ambiguum, quod non distinxerit: aut tam obscurum,quod non clarissime illustrauerit: aut tam recon

9쪽

ditum & abstrusum, quod non eruerit. Idque illum sic praestitisse ut quisquam poterat optime, argumento est, quod qui

deinceps eundem authorem attigerunt, ubi a Beati Bonaventurae sententia recesserunt,deterius id reddidisse: Iidem siquid acute accurate jue scripserunt, eius e commentarijs deprompsis e videantur. Nec tamen hoc unum est eruditionis ac ing nij monimentum ipsius: sed sacra, prope dixerim,pagina quanta quanta est eius cximias in omni genere literas testatur. Nataquam similis patrifamilias de thesauro suo noua proferenti& vetera , bonam partem, cum veteris, tum noui testamenti

commentando persecutus est. Exorsus enim ab ipso& mu di&bibliorum exordio Genestos libro, adeo sublimiter in eo enarrado philosophatus est,ut nihil supra. Psalmi quoq;&canticu& Ecclesiastes eius opera & lucubrationibus fructuosus quam antea euoluuntur . Quantas porro Salotynis c sapientia opes profert Quantas diuitias quam variam & copiosam supellectilemὸ Idem miserandum Iudaeorum casum & seruitutem Babylonicam , ut flebiliter & miserabiliter cum Hieremiadesset & lamentatur Atque ut ad nouum testamentum V

niam, ille Euangelia, praesertim Lucae & Iohannis . Ille epistolas, quae ad praescriptas anni totius conciones selectae sunt. Ille de nid; is bibliorum Apocalypsin, tenebrarum obscurit tibus, & latebraru asperitatibus liberauit. Quippe qui rectam interpretandae scripturae sacrae viam ingressus fue iit,quam eandem monstrauit praescripsiq; nobis in diuino illo breui loquii opere,ut verbi dei oracula alia exponeret & illustraret ex alijs. Vt autena periti palaestritae est, non solum praestare illaesum &intactum ab antagonista corpus, verum etiam caedere & ferire aduersarium: sic ille non satis habet germana sacrae scripturae mentem, sinceramque doctrinam tradere, sed una eademque opera haereticorum prauas opiniones destruit. Quo in genere quid eo cogitari potest mirabilius Nihil enim contra ipsos demonstrandum suscepit unquam, quod non plenissime probauerit. Nihil oppugnandum, quod non penitus euerterit. Iam vero cum prisci illi Patres sui saeculi haereses confut

uerint: Beatus Bonaventura, perinde ac si prophetico instinctus

10쪽

ctus spiritu futura tanto ante prospiceret, non illas modo, sed& quas Sathan aetate nostra scuit,conuellit. Ac illorum quid ut facultate oratoria suadere conantiu,lenior & placidior fluit oratio.Huius autem adamantinis logices & scholasticae disci olinae necessitatibus constricta,lacertisque dialecticis vibrata epicheremata,vel inuitos& repugnantes quocunque volunt pertrahunt. Vt talem ipsum agnoscas, qualem Episcopum beatus Paulus delcribit, potentem exhortari in doctrina ct contradiacentes arguere.Quod cum passim ex eius scriptis perspicies, tu vel maxime ex apologia pauperum : quorum obtrectatorem

Giraldum quendain de Abbatis villa, diuina vindicta ad confirmandam &stabiliendam summi viri doctrinam duplici posna, paralyseos &leprae, vita est. Sic Mariam, quod in Moν-Ien insurrexisset, lepra corripuit. Sic Dathan, Core,& Abiron, dehiscens terra absorbuit. Sic pueros qui Elisaeo maledixerant, ursi coelestis irae administri dilaniarunt. Sic Arius, qui impuram aduersus veritatem linguam strinxerat, cum naturae necessitati pariturus paulispera via secessisset, una cum visceribus & intestinis, instar Iudae,impiam profudit animam Adeo seuere deus ius suum in prophetis sacrisque Doctoribus male acceptis violatum persequitur. Beatus autem Bona uentura, non ea tantum quae ante dixi opera conscripsit, sed tam multa insuper, quorum partim in lucem prodierunt, partim in Gallicis Bibliothecis alijsque hactenus asseruata sunt, ut vel ipsos recensere eorum indices longu sit futurum. Atqui ne illud quidem nos fugiat, ut eximia & admiranda sint, ea quae ma clauit literis, nec quisquam tot retro saeculis ad eius sublimitatena adipirare potuerit,fuisse tamen illa,crassa quaedam & rudia doctrini; ingenijque ipsius simulachra.Vt mihi quod apud Platonem est occurrat dicere: Ludum esse sapientum scripta, prae ipsorum colloquijs & congressibus. Quocirca ne mihi tantum Doctorem ex eius duntaxat scriptis aestimes, nisi forsitan ut ex ungue leonem. Sed metire ex Clementis Papae IIII. iudicio qui perdiuite Eboraci Britanniae oppidi Episcopatu ipsius literas pietatemque decorasset, ni vir pius in eo munere repudiando Sylvestros,Ambrosos,Gregorios Narian Zenos,Syne-

B a sos

SEARCH

MENU NAVIGATION