장음표시 사용
11쪽
νε ne et onsilio introiluetionis in dogmatteam hristianam.I. Introducti in dogmaticam cliristianam, si rem accuratius aestimaveris, in eo tantummodo versari potest, ut exponantur ea, quae ad notionem dogmaticae constituendam, ita ut et quid in ea cognoscatur et quomodo appareat, necessaria sunt. 9uid enim cogitari potest, quod, quaecunque est ars et disciplina, vel supra velani se ipsam habeat in introductione , praeter suam ipsius notionem universam 3 - A qua quidem ratione longe diversa est vulgaris illa, quae adliu in dogmaticae introductione tractanda obtinuit ratio. Multa enim et varia in hanc introductionein conserre atque congerere uberiusque in ea explanare traditione quasi sancituri est paucis exceptis, qui, etsi non diserte et explicite, quodammodo tamen animi sententia tendunt ad id, quod olumus). Disseri enim sole lio loco de religione, de revelatione, de miraculis et vaticiniis, de scriptura sacra et de inspiratione, de syiubolis ecclesiae,
caet. non vero eo consilio, ut notioni tantummodo dogmaticae con-
12쪽
stituendae ista inserviant, sed ut hoc loco plene explicentur omnibusque uiueris dogmatice absolvantur. Id quod in introductione quidem nec potest seri nec licitum est. Etenim notiones illae neque vere neque subtiliter exponi possunt, nisi in ipsa dogmaticae penetralia descenderis, sive summa theologiae anthropologiae christologiae, 0teriologiae causas et ratione paratas atque in promtu habeas. uin etiam intimo et arctissimo cum istis rationibus nexu notiones illae explicandae indeque repetendae sunt, nisi inanes illas et sutiles evadere velis. 2.
Religio quid sit intelligi plane ac perspici nequit, nisi
1irmissitne innitaris primum quidem theologiae et anthropologiae dogmaticae bene cognitae. Objectum enim et auctor etiam religionis profecto Deus est subjectum homo. Deus et homo in religione coeunt aretissimoque unionis inculo inter sese continentur'). uae igitur illa stiret religionis desinitio, cognitio, scientia, quae ignoraret et prorsus intactam relinqueret quaesii 0nem eam, qui et qualis sit Deus et quomodo homini ita jungi et quasi inhabitare possit. Religionis noti sine accuratiori Dei et hominis notione caeca est. Dixerit fortasse quispiam, idque ingeni0se pr0 secto atque ad veritatem accommodatissime, optime ita religi0nem posse desiliri ut dicatur, religionem esse intimam homini tamquam per Sonae creatae cum Deo persona absoluta unionem. Sed quid his verbis yroficitur, nisi qualis sit utraque illa persona exp0natur Atqui hoc necessario ducit in universum theologiam et anthropologiam. In theologia dogmatica i. e. d0ctrina de Deo tres potis-8imum partes non minus distinguendae, quam inter sese conjungendae
13쪽
sunt: lirsica, logica, ethica ). Quod si recte conficitur, tum demum notio personae omnibus numeris absolutae ea qua par est ratione emergit, nec non, quod in hac re summum est, . rinitatis dogma, quantum quidem fas est et per litteras sacras licet, intelligitur. Hac autem luce de Dei natura accensa, qua Deum in semet ipso omnibus numeris absolutum esse cernimus, manifesta atque aperta est via, qua Deus amore ductus liberoque decreto' mundi creandi co silium inierit, cujus quidem consilii causa et ratio ea est, quod Deus tamquam sui imaginem habere voluit personam extra ipsum positam atque finitam, quacum se ipsum communicaret et quam sui participem redderet. Summus ergo mundi creati sinis est homo cum Deo arctissime jungendus i. e. religio.
Evinci profecto potest e singulis illis notionis Dei partibus phys. 10g., ethic. singulas et proficisci posse et vere prosectas esse religionis definitiones ne dicam religiones ipsas); ut e physica Dein0tione, quae versatur in essentia, substantia et vita absoluta ab sol.
Sein unis ab sol Lebendiglieit - pendet religionis desinitio ea, qua
religio dicitur esse sensus absolutue ex superiori quadam natura scit Deo dependentiae quae propterea vera non est, quod ad unam tantum universae notionis Dei partem eamque insimani, quae ex universa Dei notione exenita et quasi avulsa est, spectat Prodit igitur inde mere phrsica religionis notio, quani idcirco recte dixeris per se ad pecudes iugis quam ad homines pertinere, caet. Ρlane eodem modo, quo, nonnisi recte conjunctis tribus illis partibus, summa et persecta Dei notio existit nonnisi recte conjunctis
iis, quae tribus illis partibus respondent, religionis notionibus plena ac persectu religionis expositi evadit et de variis quae vulgo circuitiseruntur religionis desinitionibus vere judicari potest.
14쪽
Ut alitem Dei noti et post eam creationis et universae, quae inter Deum et mundum intercedit, rationis notio ad religionis expositionem necessaria est, ita ipsius etiam lio minis cognitio ad religionem stabiliendam p0stulatur. Vuod ut rite sat ante omnia illustrandum est, quid sit illud, quo homo Dei capax est ). In hoc ipso autem verae anilir0p0l0giae biblicae dogmaticaeque cardo vertitur σωμα, pini , πνευμα, imag0 divina). Porro quicunque rerum dogmaticarum non ignarus est, facili neg6tio intelliget, quantum ad religionem definiendam tres illi status hominis, quos ecclesia, scriptura sacra duce, 0nit, sacere debeant. Alia profecto religionis ratio erit in statu integritatis cs Ap 0l. 0ns Aug. . 3. 4.), alia in statu corruptionis sub peccato et sub lege, alia denique in statu restitutionis sub gratia justificationis. 9uae cum ita sint, quomod0, quaes0, his missis, cum omnino de vera ac salsa religione judicari, tum ea, quae ventilari solet in introductione dogmatica de erroribus religi0nis in religione obviis quaesti institui poterit Etiamsi enim inter nos constet de principiis illis, quae supra tetigimus, the0logicis, quae tamen sere desiderantur, quomodo recte de erroribus religionis disseri poterit sine notione peccati, peccati originalis, sine doctrina de lege divina ejusque peccato in mundum illato, conscientiaeque humanae conditione 3 iii tandem recte atque plene disceptabitur de quaesti in illa, quammaxime ab introductionibus dogm ventilata quae sit natura hominis religiosa quaeque religi0nis ratio 83chologica. Iam quid dicam de christologia, quae ad intima religionis penetralia spectat Christus ipse tamquam θεάνθ ρωπος est religio
persecta et omnibus numeris absoluta atque universae religionis archetypus et quasi exemplar Quid hoc est Unde huc ducendum
15쪽
est Hoc ad universam christologiani ducit. Et primum quidem reducit ad s. rinitatem, qua demum recte et quantum quidem pro imbecillitate mentis humanae sacra scriptura et ecclesiae dogmate ducibus licitum est, perspecta, intelligi potest, quomodo ab aeterno
in silii a patre discrimine et utriusque, spiritu Sancto moderante, unione, summa ultima aeternaque religionis ratio atque causa lateat, seu quomodo ab aeterno in Deo potestas certe religionis fuerit. Creat autem Deus mundum et homines eo consilio, ut hi ad filii aeterni ejusque ad patrem relationis similitudinem suo quodam modo tamquam creaturae accederent. Deinceps, postquam peccatum interjectum est, lius ad genus humanum liberandum, redimendum, servandum sit Θεάνθ ρωπος, atque ita in Sua per80na Θεανθρωπικὴ Suaque erga patrem coelestem per totam vitam, quam evangelia edocent, terrestrem ratione Formula Concordiae praeclare obedientia)archetypum et exemplar persectae et absolutae religionis humanae exhibet. Quod, quomodo seri potuerit, si quaesiveris, ad christo 10giae capita ejus praecipue christologiae, quam ecclesia Lutherana fovet ac tenet, relegaberis; quae inter christologiae capita summum locum tenet doctrina de κενω ει Ioli., Paul.), de qua quamquam difficillima, summi tamen momenti quaestio St. Hac tantum via religionis divina origo et quasi ad nos derivatio plenius ac verius perspici atque illa, quae antea memoravimus, principi religionis theologica et anthropologica per christologicam religionis rationem demum explentur et absolvunturq).ψuibus statim addi potest hoc quod ultimum atque quasi
extremum hujus disputationis consectarium est sedem denique propriam et peculiarem religionis recte desiniendae locum esse so-teriologiae eum, quo agitur de justificatione, regeneratione, con-
16쪽
versione, sanctificatione, uni0ne Jstica Hoc demum systematis dogmatici loco παν το πλ ηρωμα religionis verae satis apparet et omnes thesauri religi0nis expositi sunt. Atque hoc loco non possit inus non summa cum laetitia anim0que gratiarum erga Deum plenissimo dicere ac prosteri, a Sacrorum nostrorum emendatoribus, quum doctrinam de justificatione hominis sula fide in Christo posita consequenda e scriptura
sacra eruerent et contra omnem adversariorum perversitatem et petulantiam Vincerent, unice veram religionis notionem cum vera religione ipsa in omne aevum prorsus admirabili modo servatam et stabilitari esse. amque intima doctrinae illius de justificatione, quae in universa re christiana re Dia quasi potestate dominatur, ratio unum plane idemque est quod vera religionis n0ii0'). 9uod qui neque illis temporibus necdum nostra aetate intelleXerunt, numquam veram religionis notionem assecuti sunt semperque religioni alieni quid i quasi peregrini inmiscuerunt. Dici vix potest, quantum his omnibus neglectis in ex-p0sitione religionis peccatum sit quam aperta et facilis hoc modo ad subjectivismum quendum et rationalismum adeoque nihilismum in religione via parata sit quam male juventuti potissimum studiosae prospectum et consultum sit, cum ei tam vana atque tenuia saepissime exiles tantummodo et steriles quaedam quaesti0nes psychologicae de sede religionis cael. - pro ipsi sapientiae dogmaticae initiis venderentur: ita quidem, ut ejusmodi doctrinae multo magis ad religionem eludendam atque ex animo evellendam quam ad inculcandum eam idoneae atque accommodatae SSent.
17쪽
a. Simillima maximam partem disputatio instituenda foret 6 revelationis notione. Nimirum Deus tri unus sese revelat homini, et perfecta omnibusque numeris absoluta revelatio sive revelatio plane personalis est Christus, θεάνθ ρωπος, ipse; i. e. ea revelatio, quae non modo abrupte et passim facta, fulguris instar corruscantis et transeuntis, sed per t0tam vitam hujus personae sanctissimae atque beatae continuata est. Vides igitur, theologiam, anthropologiam et christologiam etiam in hoc loco concurrere, indeque, quidquid unquam revelatio dicitur, quo jure dicatur, judicari debere. De qua re nonnulla certe accuratius expositurus sum. Ut taceam ethicam revelationis rationem, de qua, quae dicenda essent,
maximam partem jam latent in iis, quae de religione paulo ante exposita sunt de phrsica revelationis tantummodo ratione pauca addam. hysica ejus, de qua hoc loco agitur, revelationis ratio quam possis etiam dicere methaphysicam in eo posita est, ut aliquid novi, quod quidem spectat ad religionem, a Deo in mundum ab ipso creatum, et possit inserri et revera inseratur. Dico autem novum . . id, quod universo mundo atque generi huiuano novum et inauditum est neque ullo modo a viribus creatis proscisci potest. 9uod quomodo fieri possit, ut vere ac plene intelligatur, scriptura sacra duce mundi idea divina antea animo informata atque perspecta esse debet, qua ab aeterno in mente atque ratione divina provisum aeternoque Dei consilio decretum est, quomodo et quo loco novum illud in mundum introituruna esset ') qua quidem etiam
18쪽
via, eaque una sit, ut ex rationalismo illo revelationi verae infesto, qui inferiori cuidam et sterili tenuique, si non mechanismo, certe evolutionismo deditus est et quasi inculis inhaeret, ad rationalismum divinum ac vere the0I0gicum tandem emergamus Systema hiari illud ideae mundi divinae, scriptura sacra dicit σοφίαν, sapientiam divinam qu0d ab aeterno in mente divina suit, in quod nubis de religionis christianae mysteriis, de Christi persona et opere salutari, cogitantibus scriptura sacra duce aliquo modo introspicere licet cillud, inquam, Istem ratio unice vera est, qua nostra quoque ratio, quae per se nihil nisi aliqua in animo rationis divinae capacitas script s. σκευος est, eaque peccati tenebris obducta, illuminatur et ad veram cognitionem evehitur '). Latent hoc loco stamina disputationis perperam saepius ventilatae de supra-
naturalismo et rationalismo vere dijudicandae. - Est igitur revelatio ex parte idem quod miraculum, sive revelationis forma miraculum est. iraculum autem est nova quaedam creatio, quae necessario mundum omnino creatum esse postulat, neque rebus et viribus creatis prorsus contraria est, sed - id quod aeterna illa
mundi idea divina sapientia, ratione, provisum et ordinatum est illis sese insinuat atque accommodat easque sibi intime jungit. Ejusmodi, ut inusitat exemplo utar, fuit creatio primi hominis, Aduini quam quis negabit revelationem suisse atque miraculum nisi forte in hac quoque primi hominis conditione mechanismo illi atque evolutionismo insani et inepto locum dare vis 3 Hac pergendum est ad novam illam creationem, qua Adamus alter, Christus, in mundum introductus est. Nempe jam credo, videbis, ad revelationis notionem vere constituendam opus esse theologia. cosmologia anthropol0gia
19쪽
dogmatica. Ergo qui tandem his neglectis idea illa mundi divina, qua lio loco omnia pendent, perspici possit Ex theologia ille
potissimum locus, quem supra in religionis notione consideranda tetigimus, repetendus est, quo recte docetur, a Dei omnibus numeris absoluti notione superari tum pantheismum, Deum quippe cum mundo confundeniem, tum deismum, Deum et mundum plane disjungentem, ita, ut in utroque systemate et pantheistico et deistico, quamquam diverso modo, neque aut creatio aut revelatio aut miraculum locum habere possit. Deus autem ille vere absolutus et libere disciplina iterarum sacrarum idem est, qui Deus miraculorum, qui novi quid creare atque in mundum inserre potest'). Ex os- mologia et anthropologia repetenda potissimum est notio naturae, quae sensibus percipitur, ejusque teleologia, i. e. naturae cum ad
mentem creatam universam, tum ad voluntatem humanam eamque
puram et Deo conjunctam ratione, porro doctrina de peccato et poena peccati cael. In christologia denique universa revelationis et miraculi notio absolvitur. miraculi natura, si acu rem tangere et rei summam uno verbo dicere velis, est christologica Inchristologia ipsa rursus intellectu difficillima, summi vero momenti ad miraculi notionem constituendam, quaestio est utrum Christus miracula patraverit omnipotentia usus naturae sui ipsius divinae, per communicationem idiomatum ad humanam ipsius naturam trans lata, an alio quodam modo quae quidem quaestio solvi nequit, nisi universa Lutheranae praecipue ecclesiae christologia, quae hac quoque in re eminet, retractanda q). me miraculis igitur per semetipsis et quasi extra systema dogmaticum positis ot vulgo in iis, quas supra notavimus, introductionibus fieri solet- doceri non potest ita, ut aliquo modo satisfiat doctrinae veritati. Idem sere 2
20쪽
valet de vaticiniis, qu0rum n0ti una cum revelationis et miraculi notionibus in introductionibus solet exponi. Doctrina de vaticinio quid est ut reliqua taceam sine christ0logia, theanthropologia, praesertim sine vera ac genuina expositi0ne muneris Christi prophetici, qua edocetur, Christum θεάνθ ρωπον utpote veritatem ipsam J0h. 14, 6 centrum quasi esse universae prophetiae νδ4. Doctrinae de inspiratione et scriptura sacra sedes peculiaris est in loco de verbo Dei totus adeo locus de adminiculis gratiae
huc reserendus est. Quibus rursus fundamenti instar subest universa theanthr0p010gia. am hic quoque omnia e Christo Θεανθ ρωπω et servatore pendentὲ ).
Denique doctrinae de symbolis ecclesiae et de omnibus, quae huic doctrniae annexa et nitima sunt ut quaestio de orthodoxia et hetero duxta), quid est sine notione et accuratiore expositione ecclesiae ipsius ejusque proprietatum, quae quem in dogmatica Io- cum teneat et quibus principiis nitatur, satis constatJ ). 5. His ita expositis, satis, credo, patebit, notiones illas, de quibus disseruimus, omnes extra unitatem et nexum sJstematis christiani ipsius p0sitas atque tractatas non posse non imbecilles et exiles, imm maximam partem vanas ac futiles prodire. Sunt eniti ita a radicibus suis altioribus quasi avulsae et abstractae atque Vera suavi et potestate destitutae. Id quod inde ab illo tempore, quo ista