장음표시 사용
21쪽
introductionem dogmaticum tractandi ratio invasit, cum summo verae illeologiae dogmaticae damno et detrimento revera evenit. Atquelio rationalismus, qui dicitur, recenti0r, ambabus manibus arripuit in suumque usum vertit. Summo ei gaudio erat haec notionum illarum et argumentationum maxime revelationis, miraculi, vaticiniorum, inspirationis in antiquiori nostra theologia supra naturalistica et ortliodoxa imbecillitas et fragilitas. Et quum lacili negotio ista rei vere christianae quasi propugnacula. - quae dicebantur everti posse videret, arcem jam ipsam expugnasse sibi videbatur et hominibus indoctis persuadere id studebat Stratissius in libri notissimi parte . hanc rem ad finem tantum perduxit et qui nunc rei vere christianae adversarii in illas notiones invehuntur, nihil agunt, nisi ut strata gema illud repetant. At miro errore, ut ex iis quae supra disputavimus patet, hi omnes capti sunt. Profligant sane et e medio tollunt notionem quandam revelati0nis, miraculi, inspirationis etc., sed non veram immo umbram tantum et simulacrum quoddam veritatis impugnant et persequuntur. Et quam vere miserasilis est plebis illius christianae s. v. v. conditio, quae una cum istis notionibus universam rem christianam ecedisse existimat. Cuncta posita sunt in christologia et soteriologia Christus 9 ε νθ ρωπος, Servator noster justificati n0nnisi per sdem in Christo positam consequenda - haec sunt, in quibus omnia continentur. Vuae quidem cognitiones christ0logicae, si vera theologia christiana et anthropologia substructu, confirmatae sunt, reliqua omnia sponte quasi sequuntur, et noti0num etiam illarum, de quibus hoc loco agitur, veritas atque inceritas necessario prodit ipsaeque bene et ita, ut pondere nativo non careant, fundatae sunt. Multum, quin plurimum valet in hac re notio Dei christiana vere exp0sita, i. e. doctrina
22쪽
de sancta rinitate, quae una ad omnes in theologia errores luculenter superandos et suo quemque loco errorem convincendum nata quasi et apta est. Ergo his summis in locis certamen ineundum, hic tamquam pro aris et focis acerrime pugnandum est. Contra hanc notionum christianarum arcem nihil ab adversariis effici potest. In his saxis et rupibus omnes, qui n0ti0nem religionis, revelationis, miraculi etc. evangelio insitam impugnant, comminuuntur et prorsus franguntur. Admodum profecto dolendum est, haud exiguum lieologorum etiam numerum, quam plebem theologorum dixerim ad altiores has indagationes ponderandas, comprehendendus et perspiciendas adeo non idoneum esse, ut etiam contemnant eas atque despiciant. Accedit partium studium et caecus uror. Si quid, quod vulgares, consuetas et tritas istorum hominum opiniones excedit,
proponitur, clamitant statim alii, haec esse philosophica inutilia, nimis subtilia, alii, haec declinare ab ecclesiae veritate esseque haeretica Quod Deus vertat in melius l6o Contineat ergo sese et coerceat introductio in dogmaticum et hanc solam sibi provinciam demandatam esse putet, ut notionem dogmaticae strenue et solide explicet. Hoc in negotio tanget quidem notiones illas et non illas tantum, sed omnia principia dogmatica . totam, ut ita dicam, substantiam dogmaticam perlustrabit, itaque d0gmaticae quodammodo universalis rationem et speciem habebit. At sine illo atque consilio clare proposito haec disciplina certis terminis concluditur neque molitur talia, quae exsequi non potest. Vera igitur hae introductionis universalitas ita comparata erit, ut semper
23쪽
pleniorem et quasi densiorem sui ipsius in dogmatica ipsa explicationem exspectet et ut exspectetur, laciat, neque ad vanitatem illari abducat, quae plane rem cognovisse atque penitus exhausisse sibi videtur, quum vix primis labris eam degustaverit. 7. Attamen fuerunt nostra aetate, qui Schleier macheromaxime duce, farragini illi notionum introd. 0gni vulg. optinie prospicere eamque in ordinem et unitatem quandam redigere sibi posse viderentur, si peculiarem ex iis disciplinam s. scientiam conderent eamque apologeticae nomine ornarent. Fecit hoc inter nostros prae caeteris Sackius, inter catholicos a Drey, in libris summa laude dignis. Hujus apologeticae, quam dogmaticae praecedere et viam munire voluerunt, consilium, si recte video, hoc fere fuit. Demonstrare conantur, religionem christianam ab ipso Deo singulari quodam modo revelatam esse. uodsi intellectum et probatum fuerit, revelationem formam esse religionis christianae, tum materiam ejusdem religionis in dogmatica ipsa fidenter exponi posse. Cui quidem conamini nihil aliud oppono, praeter ea quae jam supra exposui, ex quibus illud etiam luce clarius mihi apparere videtur, revelationis formam et materiam d0gmatum, theologiae, anthropol caet. nullo pacto ita posse inter se divelli, ut illa per se, qualis sit, intelligatur immo omnem formae revelationis explicationem et argumentationem ex ipso dogmate materiali repeti debere.
9uod ex parte ipsa etiam ap0I0getica illa, invitis auctoribus, probat. Denique nuper angius in d0gmaticae ab ipso scriptae parte . quam dixit philosophicam quam p. I. positiva et p.
24쪽
III practica sequuntur introductionen illam vulgarem et hanc apologeticam, una de cum religionis philosophia, in unum aliquod corpus redigendi periculum fecit. ii quidem dogmatica philosophica positivae, i. e. ei, quae vulgo dicitur dogmatica, viam sterni vult. Multa et magna in 10 libro vir ille eximius et plane singulari ingeni praeditus tam eruditionis quam acuminis specimina, ut solet, edidit. Sed - det mihi hanc veniam, ut in re
gravissima hoc quidem loco verbo dicam quod senti dubito, an rem consecerit. Nec noliten nec res satis placet. Non ita, ut Langius docet, a rationibus philosophicis ad res positiva pergiet transiri posse puto, immo rem plane inverti debere secundum verum systematis christiani ordinem atque sententiam. Eadem de caussa notiones illas, de quibus hoc loco agitur a Langio, quamvis singula quaedam egregie ingeniosissimeque tractata sint, omnino tamen non satis apte et ad rem ipsam accommodate explicatas esse contendo iisdem plane ductus argumentis, quae supra Xp0sui. Nimirum si summam rei spectas, in eodem haec dogmatica philosophica versatur erroreλε). 8. Ad explanandum dogmaticae christianae notionem his tribus opus est continuo nexu persequendis:
I. Dogmatica est scientia de de christiana sesides quaerens intellectum: , credo, ut intelligam ). II. Id accuratius atque plenius desinitur ita, ut deinceps d0gnia
25쪽
ticae indoles et natura illa exponatur, qua dogmatica est ille0logia systematica. III. Res denique absolvitur dogmaticam accurate ab ethica christiana discernendo.
Νimirum in prioribus duabus partibus ad dogmaticam ab ethica discernendam nondum animum advertimus. Res adhuc latet. Postremo demum ipse expositionis decursus ad hoc discrimen ducit. Porro per universum hunc decursum tenendum est, partem I ita tantum veram esse, ut partes II et ΙΙΙ. sequantur. De δογματος vocabulo in calce demum, ut par est, totius disputationis disseretur.
26쪽
Bogmaiie est seientia de fide.
s. Dogmatica est scientia de fide, i. e. in universum dogmatica exhibet, eruit ac digerit cogitata, quae fide christiana continentur. - Scientia enim pro natura sua haud dubie in cogitationibus s. ideis contemplandis versatur. Hae cogitationes et ideae in dogmatica sunt cogitationes fidei inhaerentes, quae des, nisi cogitata includeret, vana et inanis esset et quasi exanimata gelsilos). Iam quaeritur, quales s. cujus generis sint illae cogitationes, utrum divinae an humanae Utraeque locum habent. Cogitationes illae sunt primum quidem divinae atque aeternae, deinde humanae et nostrae: quod denique eo ducit, ut dicendum sit dogmatica exhibet cogitationes divinas s. ideas sacra scriptura consilia dicit Dei aeterna, ad mundum in Christo stio suo servandum et secum uniendum capta atque inita in facto θεανθρωπικω, quo mundus redemtus et servatus est, insitas, quod quidem factum primitus nonnisi per fidem, qua illud amplectimur i. e. dem in Christo servatore po-
27쪽
sitam, spiritu sancto moderante in nosmet ipso recipimus, nobis tanquam nostrum vindicamus et penitus imbibimus. Quo sit, ut cum hac si de eodem spiritu sancto moderante, cogitationes quoque illae divinae, quae ab aeterno in mente divina suerunt et sacto illi innatae sunt, in nos transeant inque fide nostra insint et cogitandi opera in scientiam nobis cedere possint. uicunque fidem in liristum habet et de renatus veraeque ecclesiae membrum factus est, in eo latent cogitationes istae. Iam literae sacrae doctrina sua exponenda deus illas e lacto eruendas, inspiratione peculiari moderante, praeiverunt. Et ecclesia, cum dogma suum excoleret et symbola scisceret, nihil aliud egit, nisi ut, sacra scriptura tanquam divina et sacrosancta regula et norma duce, ideas illas cogitando instauraret et, universa semper saluti christianae experientia intercedente, in fidei publicae corpus apte digestum atque dispositum cogeret CL . I. et III.)Hoc loco in memoriam revocare juvabit ideam illam mundi divinam, de qua supra in disputatione de revelatione diximus, cujus ideae centrum quasi et principium est Christus h. e. decretum et consilium Dei aeternum illud ad mundum per Christum servandum initum quae quidem idea per Christum verum, . . Christi personam et opus, de intercedente ad nos transit nobisque inest. Huc via sundamentum et principium deale dogmaticae christianae vindicamus, cum reale ejusdem fundamentum sit Deus ipse Christus et Spiritus sanctus. Et sic demum satis perspicue
apparet, quid sit illud, qu0d agimus, cum ecclesiae dogmate
28쪽
Dogmatica cum sit scientia de fide, utrumque ponit et continet, idem et scientiam, nec non utrumque plenissimo gravissimoque sensu ponit ergo fidem christianam revelatione nixain, theisticam ethicamque, et scientiam veram objectivam et eam, quae artis modo explicari possit; attamen ita, ut, cum scientia ista scientia dei sit, hoc loco de scientia quadam , absoluta eaque ait tonomica, quam nostro tempore quidam desiderarunt in eaque se jactarunt, cogitari nequeat. In de enim hoc p0situm est, ut rationem ac modum creaturae non excedat; neque quidquam veritatis . cognitionis in de inest, nisi quod a summo sui ipsius auctore creatore ejusdem auctoritate nixa atque confisa acceperit. In iis, quae hoc loco dicta sunt, formula maxime universa continetur atque in promtu est, qua conscientia das Selbstbe-Wussisein quasi d0gmaticae ipsius ad finem perductae exprimitur. Quae quidem d0gmatica ad sinem usilii explicata documentum etiam est persectum, quo rationis et relationis illius v. fidei et scientiae)veritas demonstratur.
Dogmatica nullo modo per semetipsa a dubitatione proficiscitur, quasi quis, nisi per anfractus et angustias dubitationis transierit, d0gmaticus evadere verus nequeat. Immo stat et infixa haeret 0gmatica ab initio et a primis quasi incunabulis in destrina ac plena in conscientia renatorum cum universa, quae
ei inest, Deum et mundum contemplandi ratione christiana tanquam certissimo fundaniento. Quae hac fide continentur quorum quidem natisra ita comparata est, ut corporis instar vivi certis finibus
29쪽
circumscripta et in se per singula membra miro modo disposita sint neque quidquam aut demi iis aut aliunde addi possit - quae, inquam, hac fide continentur, ea dogmatica immediate oan quam certa ponit, adeoque innium certissima, certiora etiam iis, quae sensibus percipimus Optime dixeris hanc esse dogmaticae conscientium sensu hujus verbi strictissimo Ge Wissen). asto enim certitudo est non tam certitudo intellectualis, quam vitae s. vitalis, id quod proprium est conscientiae dem GeWissen). Ρossit etiam dici certitudo religiosa. uibus omnibus haec fides accurate
distinguitur a vana externaque auctoritatis cujusvis approbatione. Valet sane in hac etiam re auctoritas, sed summa nostrum ipsorum auctoris auctoritas, cui de sese tradit; quam auctoritatem omnino exuere creatura, nisi se ipsam quasi tollere velit, non potest. Pervenitur ad hanc certitudinem primum quidem vitae usu christianae ad normam ordinis salutis christianae cum qui summo ejus,
qua peccato liberatur, conditionis desiderio ductus et poenitentiae severitate dem assequitur. Sed in hac fide tum seminis instar scientiae ratio latet. Eam ipsam ob causam dogmatica nullo pacto dubitat, quin ea, quae de in animo Vigent, scientiae quoque disciplina explicari possint, adeoque, cum ad Veritatem accommodate religioseque explicatae fuerint, summam Veritatem et rationem s. Summum, quod cogitari potest, systema taciant. Dubitatio aliqua potest d0gmaticae, dum suo fungitur munere, oriri tantum de ea re, utrum, quae in fide insita continentur per singulas partes persequuta sit et explicaverit ita, ut, quo vinculo haec inter sese cohaereant, intelligatur. Vuae quidem dubitatio quum nihil aliud sit, nisi perpetuum quo dilani incitamentuli et stitnulus quasi adm3steria divina instar fidi religiosique dispensatoris I Corinth. R
30쪽
1 2. artis disciplinaeque ope administranda, necessario efficitur, veram illam et negativam, quam dicunt, de doctrina christiana
dubitationem extra et ultra dogmaticam, . . in ea mentis humanae conditione, quae nec gnara nec capax est dogmaticae, positam
esse. Dogmatica quidem, quum, quid sit illud, quod sibi oppositum sit, plane et perspicue perspicere debeat, eam
ipsam ob causam omnia etiam ea, quae ad illam dubitationem pertinent, cognoscere debebit, sed ita, ut ipsa tanquam landamento suo veritate christiana aliunde petita uitatur. Quod enim vulgo dicunt, nisi qui subierit et expertus sit dubitationem pervenire non posse ad christianum veritatem, id prorsus idem valet quod sententia eorum, qui nisi qui subierit et expertus sit peccatum pervenire posse negant ad probitatem bonitatemque vitae. Utriusque sententiae eadem est
origo idemque sens, qui qualis sit, plene et ita, ut toti quaestioni
abunde satisfiat, in ea tantum, quae de peccato est, doctrina explicari pi, test. Ut haudquaquam peccatum ipsum necessarium est, sed necesse tantum est, hominem tentari tentatumque vita et usu probare, vinci superarique a se eam, quam norit, peccandi facultatem: ita ne vera dubitatio quidem Permanere sane homo in primitivo innocentiae statu non potest, sed tentetur probeturque necesse est. Simile autem quid huic innocentiae statui est de sui nondum cogitando conscia, quae et ipsa igitur subire debet tentationem et incontaminata ex ea evadere e labore, quo ad scientiam, in depositam nixamque perveniat. oenitentiam esse necessariam h. e. homini nondum renato necessario de universae vitae suae cognitionisque conditione dubitandum esse, hoc unum est verum in