Nicolai Stenonis Elementorum myologiae specimen, seu Musculi descriptio geometrica, cui accedunt canis carchariae dissectum caput et dissectus piscis ex canum genere...

발행: 1667년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

101쪽

tam illorum in terra destructionem pluuiae interuen tu fuisse interruptam. Quod in terra dura hodie non producantur, inde coiiijcitur ; quod ( d toto saxi ductu eiusdem

consistentiae omnia reperiantur , ta quod undiqu dura illa materia obsepta sint: quod si enim hodie quaedam de nouo in ista duriori terra producerentur, deberent circumstantia crescentibus cedere posse,&ipsa corpora hodie producta haberent sine dubio , in quo a productis olim corporibus differrent.

Cum itaque in duriori terra nulla de nouo produci videantur corpora ; cum terra mollior eadem corpora multis in locis verosimiliter destruat s nomsine ratione suspicari licebit, terram, unde animalium partibus similia corpora eruuntur, corpora illa hodie non producere.

CONIECTURA II.

An semper Eadem terra non videtur fuisse compacta , cum pacta fu/- praedicta corpora ibi producta sunt. - Possunt quidem , quae crescendo lente se expandunt , imposita dura eleuare, imo saxorum dilatare rimas; quod arborum radices in terra dura, in muris, in rupibus ostendunt: nihilominus dum eadem corpora congruens sibi spatium estormant, non possunt non a durioris obstaculi renitentia saepius impediri ; quod eisdem plantarum radicibus euenit , quae in terra duriori mille modis intortae, & compressae

102쪽

DIS SECTUM CAPUT. si

pressae a figura recedunt, quam in terra molliori alias conseruare solent. At vero corpora illa de quibus hic agimus ca sibi similia omnia sunt, siue e terra molliori eruta siue e saxo excisa siue ab animalibus euulsa intuemur et cum itaque illis in locis , ubi reperiuntur corpora illa, O hodie non (b)Conum videantur produci ; cum , quae in locis, compactis crescunt, mire difformia reperiantur 3 haec vero corpora ubique sibi similia sint ; non videtur compa cta fuisse terra , cum praedicta corpora ibi productita

sunt

Nec sorth repugnat, quo minus eandem terram Ab aquis aquis olim tectam fuisse credamus. his ac Duobus modi; id contigisse poterit , prout ean- Eem terram statuamus , vel eodem modo semper fuisse sitam, vel situm aliquando mutasse Quod primum spectat, ex sacra pagina discimus, di creationis initio, Sc diluun tempore aqui S omnia obsita fuisse ; quod eleganter hisce exprimit Tertul' De passilianus et mutauit & totus orbis aliquando aquiSomnibus obsitus et adhuc mari; conchae , re bucci nae peregrinantur in montibus , cupientes Platoni is Probare etiam ardua fluitasse. Nec urgent , qyx Rcontrariae sententiae patronis afferuntur argumenta , dum dicunt, debuisse id generis corpora in Omnibus locis reperiri, si aquis loca omnia tegentibus

103쪽

ss CANIS CARCHARIAE

ea corpora debentur; aut stitem ubi reperiuntur ea corpora , non in solis editis locis esse reperiunda. Facile enim utrique obiectioni respondetur :cum non omnis aqua ferat omnia ; & u videmus pluuiarum vi abrassis quasi strigmentis montium re pleri loca plana montibus subiecta , quid mirunta , in editis nuda apparere illa corpora , quae in depressis latent nouis terris obruta . Quod si quis crediderit, in locis unde dicta corapora eruuntur, mutasse aliquando situm suum terrae partes, nec ille veI rationi, vel experientiae contrarium quid admittere tenetur . Sane si stratorum fissa suras ( a unius coloris materia plenas intuemur

illis in locis , ubi ipsa strata diuersi coloris sunt ;vero admodum simile videtur, ingenti motu excussam eandem terram , cum relaberetur , diffractania fuissJe ; adeoque nouum situm obtinuisse . antas in derra mutationes terrae motus tapius producant, varijs exemplis demonstrare facile esset, nisi unius Aunal. Taciti authoritas sufficeret. Eodem anno, duodecim 'si si celebres Asilae urbes conlapsae nocturno motu terrae, ,, quo improuisior, grauiorque pestis fuit. Neque solitum in tali casu effugium subueniebat, in aperta prorumpendi, quia deductis terris hauriebantur. si Sedisse immensos montes, visa in arduo, quae pla-,, na fuerint, effulsiisse inter ruinam ignes, memorant. Cum itaque ,& ipsius terrae facies, & aliorum locorum exempla suadeant , fuisse terram illam aliter(b Coniect olim sitam ; cum ( b videtur eadem terra olim

A. minus

104쪽

DIS SECTUM CAPUT. O minus fuisse compacta , quid obstat , quo minus

mollitiem illam ab aquis deducamus, adeoque an tequam terra situm mutaret, aquis illam tectar fuisse credamus ; siue aquae illae libero aeri expositae fuerint, siue terrae crusta fuerint obductae.

Nihil quoque obstare videtur quo minus credamus eandem terram aquae olim fuisse immistam . Praecedenti propositione insinuauimus , potuis eam terram aquis olim fuisse te stam , modo vite rius pergemus ad probandum , potuisse eandem terram aquis suisse immistam . Quod argilla ,& sabulum aquae Vehementius agitatae immisceantur , praeceps torrentium per id generis terras prolapsus , & aquarum a Ventis agitatio notius reddidere , quam quod pluribus exponi mereatur. Nec probatu difficile est , in aquis stagnantibus, imo in limpidissimis aquis , sabul uim , argillam, & tophus, omnisque generis solida saepius delitescere. Duobus modis in aqua delitescunt solida , dum Vel puluereS eorum, vel eorum elementa ibi delitescunt .

Pulvis solidi vel solus aquae miscetur, quod omnis generis salia , & vitriola docent ; vel tertij interuentu aquae iungitur: sic mineralia ope acidorum, lixiviosorum salium beneficio oleola in aquas resolu-N untur,

si aquae esse potuerit eadem terra.

105쪽

si 8 CANIS CARCHA AE

untur; ubi oleo sal , acidum aquae grauitatem dat , qua in aquam deprimi oleum , & minerale in eandem aquam possit elevari. Possunt & solidi elementa duobus modis in aqua latere: vel enim ipsa solidi elementa siue omnia, siue ex parte ibi reperiuntur, vel sui generis corpora ibi sunt, quae aliam inde figuram induentia in solio

dum transformantur . Hac ratione credunt pleriq;minerales aquas Hementa minerarum in se continere, & ex hoc fundamento originem traxit radicalis illa metallorum solutio, qua mercurium , & sulphur ex singulis metallis educere anxie laborant. Et hi quidem modi sunt, quibus aquarum spe cie solida possunt apparere , nec soli cito labor Theis hide opus est ad inuenienda loca, unde haec solida aquis

terras nostras occupantibuS fuerint communicata. iuerat pro- Omnis generis & solida, & fluida terrae gremium reconclit , nec poterint per occultos terrae meatus delabentes succi , vel oberrantes in ijsdem locis halitus intacta relinquere , si quae alias solida ostenderint , quibus dissoluendis a natura destinati sunt.

Iam Vero in aquaS, aeri expositaS,& terrae cruota obtectas omni momento e terrae venis illabem

tes succi intra terram dissoluta solida per aquae substantiam dispergunt. Sed & in aerem ab aqua, terra, plantis & animalibus expulsa omnis generis cor pora, & mire ibi inter se combinata pluuiarum spe cie , vel alio sensus nostros fugiente modo ijsdem aquis communicari poterint. Quid quod vari j ge

Deris

106쪽

DIS SECTUM CAPUT. sy

neris animalia , aquarum indigenae, dum vivunt, eorporis sui effluuia ibi deponant, & a morte, qua si tota in aquaS resoluantur . Cum itaque omnis generis solida aquis immisceri poterint ; cum manifesta loca stat , unde eadem solida aquis potuerint esse communicata, quid miramur argillae, sabuli, tophorum, aliorumque lapidum , vel puluisculos , vel elementa aquis ijsdem delituisse immixta ' Nec est , quod quisquam credat nostro sensu acidos esse debuisse succos dura illa corpora dissoluentes , adeoque animalibus nutriendis fuisse ineptos . Vidi amicissimum Praeceptorem Borrichium , durissimum calculum insipida aqua in aquam redigentem et & quidni id daremus naturae, quod arti denegare non possumus

Nec quicquam obstare video , quo minus eandem terram pro aquae sedimento sensiim congesto

Videmus modo ( a nihil obstare , quo minus

terram illam aquae fuisse immistam credamus, visui autem patet, ( b esse eam varijs in locis ex diuersorum colorum stratis sibi mutuo incumbentibus compositam ; imo illis in locis, ubi eiusdem colo ris tota terra est , stratorum diuersitatem nihilominus dignosci . Ipsa itaque strata inuitant nos ad Credendum, este eam terram aquq sedimentum s stra-N di torum

107쪽

meta aquarum coram geruntur .

bus ex aqua fece nuntur qua

ibi de Atescunt soli

torum vero diuersitas sensim congestam eandem terram suadent, ad minimum, si non in totum persuadentis Vt vero intellectui clariora haec evadant, ostendam, quibus modis idem sedimentum potuerit esse congestum . Si credimus aquam, de qua agimuS, potuisse turbidas aquas vel a mari , vel a torrentibus recipere, certum est , debuisse corpora aquam turbidam reddentia , cessante Violento motu , fundum petere. Nec opus est in eam rem exempla studiose conquirere, cum fluminum, , aluei, & ostia, eius rei fidem certam faciant. Vnicum hic notandum ; cor, pora illa aquam turbidam reddentia, non esse omnia eiusdem grauitatis, quo fit, ut sensim ad quietem redeunte aqua , grauiora primo , inde minus grauia subsidant , leuissima autem in fundi vicinia diutius fluitent, antequam fundo se iungant . Patet inde eodem in sed i mento saepius diuersa strata fieri. Qigod si credimus eandem aquam limpidam so lida corpora continuisse ab aere , terra , & anima libus ipsi communicata , nec in hoc casu dissicit est modos varios inuenire, quibus ex limpidis aquis contenta ibi solida potuerint esse secreta : praecipuos eorum paucis hic exponam.1. Si fluidi partes agitans subtilior materia non semper eodem impetu fluidum permeat , quae solida corpuscula maiori ipsius motu cum fluidi parti culis

108쪽

DISSECTUM CAPUT. Io Iculis aequaliter mouebantur , cessante eadem vi, a fluidi amplexibus excidunt .iSic sanguis non nisi dum calidus est , totus fluit, totus rubet ; superueniente frigore in partes colore , & consistentia diuersas secedit: Sic urina clara , sepius transparentiam cum calore amittit, resumptura eandem cum igni imponitur. Pari ratione poterint ex terra affluentes calidi succi, vel ab eadem terra spirantes calidi halitus aquae immisti adductos secum solidiores puluisculos cessante calore deponere. Nec opus semper magnus fuerit ille calor, & vitae animalium in istis aquis degentium aduersus et suffecerit subtilem materiam aliunde aduenientia fluida agitantem solito velocius fuisse motam.Σ. Si leuiores fluidi partes sensim exhalare poterint; mutata dissoluentis ad dissolutum proportione, ex dissoluto solido tantundem subsidere debet , quantum ex dissiluente pro rata portione euolauit. Frequenti experientia id demonstratur tum in illis fluidis , quae solidi puluisculum continent , tum in , illis, in quibus solidi elementa delitescunt. Primo modo salium crystalli ex aquis salsis , secundo modo tartarus ex vino separatur. Pari ratione in Omnibus aquis sedimenta congeri , frequentibus adeo exemplis indies obseruatur , ut ea hic congerere superuacuum iudicem., S, Si credimus e diuersis locis tempore vel eo dem, vel diuerso diuersa fluida confluere potuisse se admittemus potuiste ex uno loco allata fluidi

specie

109쪽

ior CANIS CARCHAMAE

specie solida aliunde allatis fluidis praecipitari. Sic acidis dissoluta salium aduentu , sic salsis dissoluta

aduentu acidorum praecipitantur ; cum acida , &salsa facilius sibi, quam alijs solidis uniantur. Post sunt & alijs modis acido resoluta solida praecipitari , ut in metallis videmus, ubi solutum acido metallum unum alterius metalli iniectione prpecipitatur . Ob candem rationem spiritu volatili extractae

tinctum affusa aqua separantur. Sed & duo fluida sibi astula, in solidum simul concrescunt: sic vidi Parisiijs in Academia amicissimi Hospitis Thenenotij

Chymicis multum versatum Borellum duos liquores limpidissimos confundere , qui illico concrescebant adeo , ut euerso vitro ne gutta quidem excideret . idni liceret itaque suspicari , diuerso tempore diuersae naturae pluuias ab aere , ex terra diuersae naturae succosi, halitusve aquarammis os modo dissoluta in ea corpora praecipitare, modo praecipitata in ea corpora resoluere e In unius eiusdemque hominis urina diuerso tempore collecta id euidens est, quandoquidem fundo tenacissime adhaerens sedimentum solidum, quod primis diebus deponitur,

persaepe sequentibus diebus a noua eiusdem hominis Vrina resoluitur, breui inde ab alia urina de notio cumulandum. Quod Diaetae diuersitas in microcosmi humoribus efficit , idem Solis , eae Lunae vicissitudines , variaeque mutationes aliae in terrae liu moribus poterint producere. Manifestissimo exemplo idem confirmat Gallice lumen Gassendus, dum

lapidum

110쪽

DISSECTUM CAPUT. Ioglapidum productionem in philosophia sua explicat . . Qui ex quolibet quodlibet fieri contendunt ,

aut saltem Varijs mutationibus minima naturalia obnoxia esse admittunt , alio modo rem explicar

poterint ; satis enim & clare, & distincte imaginari nobis possumus, subtilem materiam, dum aquam

aeremque percurrit, variaS fluidorum parteS noua figura sensim indutas in solida corpora transformare . Vidi apud Borrichium nostrum ex aqua puricsima albicantem terram , terram insipidam ex sal

lixivioso , ex aere salem igni resistentem : id quod

pro principiorum varietate varie poterit explicari.

Et hi varij modi sunt, quibus ex fluido solidc , imo ex fluido fluida, ( ut de ijs quae aeri accidunt,

demonstratu facile est separantur et quibus omnibus modis si terrae nostrae strata congesta non sunt ;eisdem modis congeri potuisse certum est . Sed quocunque demum modo ex fluido secernantur solida , vel pulueris specie apparent , ut ei acidis praecipitata metalla ; vel substantiam cohaerentem repraesentat, siue molliorem , ut in sanguine , quod fibrosum est , in lacte , quod caseosum est, in rore maiali , & aqua pluuia sedimentum Viscosum; siue duriorem , ut in vino tartarus, in aquis aliis crystalli , in vadijs fontibus lapidea crus ita . Hinc patet ex limpidi ssimis aquis potuisse concreicere crustas inter se consistentia diuersas , imo verq generis mineralibus refertaS. Quam bene itaque conueniunt omnia i quam

Vnanimi

SEARCH

MENU NAVIGATION