장음표시 사용
111쪽
tibus simialia corporae terris eruta,pro ani
unanimi consensu inter se conspiranti Agnoscimus terrae illius situm aquis continendis aptum esse po. tuisse ; scimus eiusdem terrae, & puluisculos , & elementa aquae potuisse immisceris non ignoramus modos , quibus & in aquas illas deuehi , & ex ijsdem aquis potuerint separari , imo in ipsa terra strato, rum diuersitatem intuemur et quidni poterit itaque eadem terra, pro aquae sedimento haberi yQuibus haec non sufficiunt, subterraneas crijptas ingrediantur unde olim educta saxa sunt, & videbunt in exhausti saxi locum nouum saxum concrescere; imo agnoscent ex fluido aere secreta corpora stirias lapideas conformare a fornicibus dependentes : quae stiriae intus cauar, de ex multis lamellis tanquam cijlindris compositae , nec aquam nec saxum a fornicibus accipiunt, id quod lamellarum structura non suadet, sed demonstrat.
Nihil obstare videtur , quo minus animalium partibus similia corpora, quae e terris eruuntur, pro animalium partibus habeantur. Cum terra Unde animalium partibus similia cor
pora exuuntur, ( a ) hodie id generis corpora non producat s cum eandem terram ( b mollem olim, imo ( e ) aquis immistam fuisse vero simile sit, qui dia i liceret suspicari id generis corpora pro animalium in istis aquis degentium spolijs esse habenda e
112쪽
DIS SECTUM CAPUT. IosSane si illorum in terra situm examinare libet, non Decorporis videntur eo modo congeri potuisse, nisi cum aquS sedimento sensim dicantur conges a. Nec aduersa- tb tur nobis, quod tanto numero in terra duriori reperiantur . Qui enim attente examina uerit, quomodo in terrae cryptis, unde olim educta saxa fuere, nouum saxum concrescit, difficultatem ibi nullanta inueniet. Sive enim in aquae superficie cremoris instar concrescens saxea cuticula, ubi grauior reddita fuerit , fundum petat, siue ex tota aqua aequaliter secreta saxea corpuscula sensim subsidant, non nisi lente id sedimentum concrescit: unde non nisi quq in fundo iam tum haerent siue mortua animalia, mortuorum spolia, siue uiua , sed motui inepta , nouo sedimento obruuntur ; reliqua vero animalia uiua ,& supra dictum sedimentum enitentia numerosa proin te aquas replent, antequam nouum ibi sedimentum deponatur. Accedit. I. Quod stagnans inmistis cryptis aqua semel producta animalia semper
conseruet secus ac in fluentibus contingit. E. Quod testacea, & id generis animalia in propria Viscera non saeuiunt , quam ob causam aquatilia alia se mutuo consumunt. 3. Quod eorundem tegmina raro consumantur, cum alia aquatilia fere tota in aquam resoluantur. Haec omnia argumenta ponderiS nomparum habere mihi videntur ad coniecturam meam stabiliendam , praesertim cum a corporum ipsorum figura , & substantia nihil facile in contraritam possit afferri .
113쪽
De corpo- Quod figuram corporum spectat, de quibus agi. antita. mus, cum animalium partibus ( d quam exactissi s s s , respondeat s conformationis similitudo originis similitudinem inferre videtur: nec facile creditu est, a quocunque demum principio alio facta illa dicas
conformitatem tantam fuisse obseruandam. Et ecce eius rei cuidentissimum argumentum . Quis non
agnoscit hexaedram crystalli figuram , marcasitarum cubos, salium in Chymicis operationibus crystallos infinita alia in fluido concrescentia corpora figit ras habere multo magis ordinatas, quam sunt figurae pectinum, bi ualuium, turbinum, aliorumque E ni hilominus videmus in simplicibus hisce corporibus modo anguli solidi apicem truncatum, modo plura sibi sine ordine adhaerentia corpora, modo magni'tudine, & situ inter se differentia plana , aliosque varios modos , quibus a solita figura recedunt. Quanto maiores, pluresque notandi essent defectus in corporibus figuram multo magis compositam habentibus, qualia sunt illa, quae animalium partes imitantur. Quod si quibusdam in locis ostreorum ce) His . testae plurimae in unam massam concretae ( e deteguntur , nihil hic diuersi est ab illo , quod in mari
fit, cum & inde extrahantur ingentes massae ostreo rum diuersae magnitudinis, quae sibi mutuo mirum in modum haerent agglutinata. Si quaedam conch Smedia sui parte truncatae reperiuntur , ipse fra 'gmenti limbus testatur alteram partem illi olim adhaesisse, quae etiam interdum in prioris vicinia reperitur.
114쪽
DIS SECTUM CAPUT. Io peritur. Quod si glossopetrae plures diuersae magnitudinis , nec omnes integrae simul eidem quasi matrici adhaerere interdum videantur ; in vivi anima lis mandibula idem conspicitur , ubi nec eius denta magnitudinis sunt omnes dentes , nec in ordinibus interioribus constituti dentes omni sui parte sunt indurati. Cum itaque in corporibUS plurimum com- .positis illi defectus rarius occurrant , qui in simplicissimis corporibus frequenti sitimi sunt ; cum nulli defectus observentur in istis composistis corporibus,
qui non eodem omnino modo in animalium partibus conspiciuntur ; cUm eadem corpora Vndecunque eruta , , sibi & animalium partibus sumi lima sint , facile patet figuram illorum corporus non obstare , quo minus pro animalium partibus
habeantur. Vt ad substantiam eorundem corporum pergam, De corp(nec illa nostrae opinioni aduersatur . Sive enim la- 'si, pidis instar dura sit & grauis, siue corporum calci- ββVDss natorum more leuis in puluerem facile reducatur ,
nihil hic effectum est, quod id generis partibus animalium non potuerit contigisse. Videmus solidiora corpora, quae ab animantibus desumuntur, duas diuersas materias in se continere ; unam , quae fluidi subtilioris accessu in fluidum resoluta exhalationis Vel liquoris specie apparet, alteram quae fluidi subtilioris motui resistens , ad tempus sic satis longum integrae partis figuram reseruat, donec tandem ni mi a mora in puluerem dilabatur. Sic ossa quaecun
115쪽
que, & cornua aperto igni exposita, sic Cerui cor nua , aliaque philosophice , Ut dicunt , calcinata. substantiae fluidae plurimum deperdunt retentae nihilominus pristina sua figura , & quoad apparentiam
magnitudine . Nec enim assirmare ausim magnitudinem non imminui . Poterint quidem in illis corporibus pori, post expulsum animalem succum alio
fluido eiusdem quantitatis repleri ; sed & poterint ijdem pori imminui collabentibus in se solidioribus
partibus : sic solida metalla pro vario caloris frigorisque gradu extensionem suam mutare vidi , non mutata figura , id quod mihi fauore carissimi capitis Laurentij Magalotti in armilla aenea , videre contigit, licebitque propediem , omnibus naturalium rerum curiosis
Haec experimenta Chymiae debemus, nec dubito, quin simili modo in terrae gremio Natura operetur. Dum longa annorum serie sensim indurescit una china dictis corporibus congestum sedimentum, non poterit subtilius fluidum intacta relinquere eadem corpora, sed oportet pro ambientis terrae natura , vel animalem succum inde extrahat, vel mineralem succum illis superaddat , vel exhausto ani mali succo succum mineralem introducat , vel , si
mutationis expertia nolumus minima naturalia , tria mineralem succum succum animalem tranSformet .
Atque ita quidem satis luculenter me ostendisse puto, nec in terra, unde animalium partibus similia corpora eluuntur , nec in ipsis illis corporibus Quic quam
116쪽
quam facile reperiri , quod obstet , quo minus eadem corpora pro animalium partibus habeantur. Dum meam opinionem vero similem ostendo , contrariae sententiae Patronos falsi non arguo. Pluribus modis idem phaenomenon explicari poterit simo eundem finem diuersis medijs in suis operati nibus assequitur natura . Imprudentis itaque esset
unum ex omnibus modum solum pro vero agno' scere, reliquoS omneS Vt erroneos damnare. Multi , , magni viri sunt , qui eadem corpora sinet, animalium concursu producta credunt . Namqu ut publico notos taceam , Mercatus Miniatensis , cuius mentionem supra feci , eandem sententiari tuetur , quod etiam agit in suis Scenis Hetruscis Antonius Nardi, quem librum manuscriptum problemata plurima physica , & mathematica continentem possidet Amicus Clarissimus Franciscus Redi Serenissimi Magni Hetruriae Ducis Archiater. Habent & hi suas rationes , quae tanto minus rethciendae fiant, quanto maior numerus est admirandarum Naturae operationum , quae in singulos dies
nouum nobis incutiunt stuporem.
Vt finita digressone ad propositum redeam , glos. De glosi -mpetriS maioribus ex dictis nonnulla accommoda- tribri bo. Esse eas Canis Carchariae dentes figura illarum si ad et , cum plana planis , latera lateribus , basis basii quam simillima sint. Si credimus historijS , ea medio mari nouae subsiluere insulae, & quis Melitae Prima incunabula nouit ' forsitan mari olim suppo
117쪽
sita ea terra canum marinorum latibulum fuit, quorum dentes coenoso fundo olim insepulti , mutato fundi situ per subterraneorum halituum praeceps in cendium , modo in media insula reperiuntur. Nec frequens glossopetrarum numerus , quae ex illa insula afleruntur, dissicultatem parit. In eodem pisce ducenti dentes, S amplius numerantur , quibus in- dies noui alij succrescunt. Cum itaque animalium partibus similia corpora quae e terriS cruuntur , pro animalium partibus haberi poterint ; cum glossopetrarum figura , Canis Carcharue dentibus, ut ovum ouo, similis sit, cum
nec earum numerus , nec terrae situS contrarium suadeant, a Vero non multum recedere mihi videntur, qui glos petras maiores Canis Carchariae dentes pronuntiant.
Stabat haec digressio iam iam prasso submittenda, cum ob singularem rerum naturalium notitiam,& indefatigatum in Musaeo suo locupletando studium nulli non cognitus Manfredus Settala Canonicus Mediolanensis hasce oras transiens mihi dixit , multa se asseruare inter rariora sua , quae meiSconiecturis haud obscure fauent et id quod mihi intellectu gratum fuit, utpote non ignaro quantum ponderis ijs accedat ab illius Viri assensu.
118쪽
DIS SECTI PISCIS EXCANUM GENERE.
ΣCDUM praecedenti discursui finenta imposueram, cum alterius generIS marinum Canem mihi dissecandum Pisis transmitteret Serenissimus Magnus Dux ; cuius Historiam succincte expositam prioribus annectere volui , cum non Pauca illis assinia contineat. Canis hic Centerinae, seu Porco Salviani caetera tu i similis , in eo illi dissimilis erat , quod pinnae dorsi uadimi aculeis destituerentur. Liceret reponere et forte macculis solis datos aculeos, foemellis denegatos esse, quandoquidem piscis , de quo praesens narratio iri' ituitur , sequiores sexus fuerit.
Pinnarum sub ventre duo paria erant , unum sub et
diaphragmate ad branchiarum finem , alterum ad C sit M. latera podicis. Erant etiam binae dorso pinnae, qua ium posterior caudae vicina admodum, anterior me 'dio
119쪽
dio loco inter rostrum,& modo nominatam posteriorem pinnam exstabat . Sed N ex binis pinnis composita cauda triangulum scalenum referebat , cuius superius latus inferiore duplo longius erat. Branchiarum quinque paria sub cute delitescentia suos sed exiguos hiatus habebant cuti insculptos , haustam ore aquam emittentes . Pone oculos foramen, pro aure habitum ab alijs, in oris cauitatem patebat et ut manifestum sit, etiam hac via . transire aquas . An ex hoc foramine in cauitatem anfractuosam cranio insculptam via sit, meatui auditorio analoga, necdum obseruare mihi licuit . Rostrum superiori parte planum, multis undique foraminibus pertusum erat, quae compressa humorem viscidum effundebant. Cum in Canis Carchariae , Galeique laeuis capitibus , & in Raiae cute similia vasa obseruauerim ; non amplius dubito, quin unctuosus humor piscium superficiem obtinens ab hisce fontibus sit derivandus . Patet inde Naturae solertis industria , quae superficiem piscium unxit ,
quo facilius obstantes aquas finderent ; in rostro vero copiosos huius unctuosi humoris fontes esse voluit , quo ipsa resistentis aquae vis cutim premendo humorem vinctuosum inde exprimeret. Dentes in maxilla inferiore plani, in superiori ro tundi erant, utrobiqtie acuti. Planorum figuram , & situm vix quisquam eleganter adeo descripserit , Vt natura eos , & conformauit, & disposuit, quocirca missa eorum per verba detineatione , num e
120쪽
rum eorundem , & consistentiam paucis attingam Octo eorum ordines erant, nouem decim dentibus instructi singuli.jSuperior ordo erectus stabat, reliqui introrsum reflexi maxillae incumbebant. Inferiores bini ordines nulla sui parte induruerant , licet qua figuram reliquis simillimi essent , lateraque pariter dentata haberent. His proximus ordo solum apicem durum habebat s quartus ab imo solam basin mollem conseruauerat et in omnibus ab exteriori crusta interioris substantiae diuersitas visui ob buta erat. Superiorem maxillam rotundi denteS armabant, Deus m
quorum sex ordines erant , & in quolibet ordinta ab T septendecim. Interiores ordines sursum inversi gingiuis firmiter erant infixi ; ut adeoque ex tam Vbere dentium numero minima pars usui esse possit , nisi delapsis exterioribus interiores sensim succede
Linguae cartilago numerosas musculosarum fibra- linguarum carnes excipiens, ex earundem carnium tendi nibus maximam partem composita videbatur. Oculorum musculus obliquus superior trochlearis Ocuum mnon erat, sed similem cum inferiori ortum ductum' que habebat. Rectorum musculorum bini ori inem habebant in cylindro cartilagineo , quem quatuor recti simul ambibant pari ratione ac in Cane Carcharia , indeque in Galeo laeui obseruaui. Forsitan hoc alijs piscibus etiam commune est. Crystallini humoris substantia triplex erat et me '