Pauli Voet ... In Quatuor libros institutionum imperialium commentarius ubi juris civilis tum antiqui, tum novi cum divino, forensi, canonico & feudali in multis collatio instituitur

발행: 1668년

분량: 677페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

12쪽

INSTITUTIONUM

COMMENTARIUS.

DE HAEREDITATIBUS QUAE AB NTE

Niestatus decedit.qui aut omnino testamen tum non fecit, aut non jure secti,aut id.quod

iecerat. ruptum irritumve factumeit aut si ex eo nemo haeres extiterit. I. In testatorum autem haereditates ex le

ge duodecim Tabularum, ptimum ad suos haeredes pertinent.1 Sui autem haeredeSeu istumantur ut supra diximus,qui in potestate morientis sueristi veluti filius fialiave, nepos neptisve ex filio, pronepos proneptisve ex nepote ex filio nato Prognatus prognatave Nec interest, utrum naturales sint li- heri an adoptivi. Quibus connumerari necelle est etiam eos qui ex legitimis quidem nuptiis vel matrimoniis non sunt progeniti, curii tamen civitatum dati, secundum divalium Constitutionum,quae super his positae sunt,tenorem,heredum suorum jura nasciscuntur. Nec non eos, quo nostrae amplebxae uni constitutiones, per quas justamus,ut,si qui mulierem in suo contubernio copulaverit, non ub initio assectione maritali, eam tamen, cum qua poterat habere conjugium, ex

13쪽

, INSTIT. LIB. III. IT. I. ea liberos sustulerit, postea vero assectione procedente etiam nuptialia instrumerria cum eis erit: siphos vel filias habuerit -noia solun eos. liber r qui post lotem editi sunt i justosecun notae arcipitra se syd etiam adueriores, qui rus iupostea nati sunt, occasionem legitimi nominis praestiterunt. Quod obtinete censuimusaetsi non piogeniti suerint post dotale instrume,ntum consec in 'eri ve etiam nati ab hac luce tueri it subtrΙcti ut emuinarisen Aposne itis, pr

nepos proneptisue suorum haeredum numero sunt, si praecedens persona desierit in potestate parentis esse, sive morte id acciderit sive alia ratione, velut ematicipatibne Nari si petid tempus, quo quis moritur, filius inpotegate ejus sit, nepos

ex eo suus haeres eis e non potest. Iduue M in caeteris deinceps liberorum personis dictum esse intelligimus. Posthumi quoque, qui si vivo parente nati ellent, in potestate ejus futuri so-rent, sui haeredeS sunt et Sui autem hςredes fiunt etiam id norantes,&licet furiositat heredes pollunt existere' quia quibu ex causisignoran tibus nobis acquiritur ex his causis Diuriosis acquiri potest. Et statim morte parentis quasi continuatur dominium. Et ideo nec tutoris auctoritate opus est pupilli S. cum etiam Jgnorantibus acquiratur suis heredibus hereditaS nec curatoris aliensu acquiritur surioso, sed ipso jure. il Interdum autem, licet in potestate parenti mortis tempore suus hae res non fuerit, tamen suus lores parenti ei licitur e veluti si ab hostibus quis reversus fuerit post mortem pa-gris sui jus enim postliminii hoc facit. Per contrarium autem hoc evenit; ut licet quis in familia destincti sit mortis tempore, tamen suus haeres non fiat: vetiti si post mortem suam pater judicatus fuerit perduelli Mis reus, ac per hoc memoria ejus damnata fuerit Suum,e--nim haeredem habere non poteth cum fiscus ei succedat ted

potest dici r o quidem jure suum haeredem esse in sinere.

Cum lilius filiave de ex alterosilio nepos neptis Vecxi

stulit

14쪽

DE HAERED. UT AB INTEST DEFER. stunt, pariter ad hereditatem avi vocantur; nec qui gradu proximior est ulteriorem excludit. AEquum enim esse videtur, nepotes neptesve in patris sui locum succedere Pari ratione&s nepos nepti Rest ex filio, &ex nepote pronepos proneptisve simul vocantur. Et quia placuit nepotes neptes. ve,item pronepotes proneptesve in parentis sui locum succedere, conveniens esse visum est, non in capita, sed in stirpes haereditatem dividi, ut filius partem dimidiam liter ditatis habeat 4 ex altero filio duo pluresve nepotes atreram dimidiam item si ex duobus filiis nepotes neptesve existant, ex altero unus forte aut duo, altero tres aut quatuor, ad unum

aut duos dimidia pars pertineat, ad tres vel ad quatuor altera dimidia. 7. Cum autem quaeritur an qui S suus haeres existere pos. sit, eo tempore quaerendum est, quo certum est, aliquem sine testamento decessisses; quod accidiis destituto tellamento. Hac ratione, si filius exhaeredatus fuerit,is extraneus haeres instirutus, vilio mortuo, postea certum fuerit, haeredem institutum ex testamento non fieri haeredem, aut quia noluit esse haeres,aut quia non potuit, nepos avo suus haeres existet: quia quo tempore certum est, intestatum decessisse patremfamilias solus invenitur nepos, loc certum est. 8. Et licet post mortem avi natus sit, tamen avo Vivo conceptus, mortuo patre ejus posteaque deserto avi testamento, suus haeres essicitur. Plane livi conceptus latus fuerit post mortem avi mortuo patre suo desertoque postea avi testamento suus heres avo non existet i quia nullojure cognatio- in mirem sui patris attigit. Sed nec ille est inter liberos avi, quem filius emancipatus adoptavit. Hi autem cum non fiat

aui quantum ad haereditatem liberi, neque honorum possessionem petere positant, quas proximi cognati. Haec de suis

9. Emancipati autem liberi jure eivili nihil juris habent: neque enim sui heredes sunt,qui in potestate parentis esse de

15쪽

, INSTIT. B. III. IT. . sierunt, neque ullo alio jure perlegem duodecim Tabularum ocantur. Sed Praetor naturali aequitate motus dat eis bonorum posieinionem Unde Bbm,perinde ac si in potestate pare iis tempore mortis suissent, sive soli sint, iive cum suis haere. dibus concurrant. Itaque duobus liberis existentibus emancipato uno, eo, qui tempore mortis in potestate fuerit: s ne quidem is qui inpotestate fuit, solus jure civili haeres est, xsolus suus haeres, Ied cum emancipatus beneficio Praetoris in partem admittitur, exenit, ut suus haeres pro parte haeres

fiat

IO. At hi, qui emancipatia parente in adoptionem sedederunt non admittuntur ad botra naturalis patris quasi liberi; si modo, cum is moreretur, in adoptiva familia fuerint. Nam vivo eo emancipati ab adoptivo patre, perinde admittuntur ad bona naturalis patris, ac si emancipati ab ipso essent, nec unquam in adoptiva familia suustent. Et con enienter, quod ad adoptixum patrem pertinet,extraneorum loco estisincipi tmt. Postm*rtem vero naturalis patris, emancipati ab ad-Opti VOPatre.&qtiantum ad hunc adopti, um patrem pertinet, aeque extraneorum Ioco fiunt quantum ad nat ratis patris bona pertinet, nihilo magis liberorum gradum nanciscuntur. Quod taleo sic placuit, quia iniquum erat,esse in potestate patris adoptivi, ad quos bona naturalis patris pisci leant, utrum ad libri cu an ad adgnatos.

i. blinus ergo juris hahent adoptis silii quam naturales:

namque naturales emancipati heneiicio praetoris gradum liberorum retinent licet jure civili perdant adoptivi vero emancipali jure civili perdunt gradum liberorum,&a Pr tore non admutuntur 3 re iaci naturali frum iura civilis r.itio perimere non potest nec quia desinunt tui haeredes esse, possunt desinere filii filiaeve, aut nepotes neptesve esse. Adoptivi vero emancipati extraneorum loco incipiunt essesquia jus nomenque λι--ve cris coni quuti sunt, alia civili ratione, id est, enaancipatione perdunt.

16쪽

PHora adoptivi venire successi

17쪽

c INSTIT. LIBAIII. . TIT. I. cessionem. Testamento autem ab eo facto neque jure civili,

neque praetorio, ex haereditate ejus aliquid persequi potest,

neque contra tabulas bonorum possessione agnita, neques ossiciosi querela cum nec necessitas patri adoptivo imponatur, vel haeredem eum snstituere vel exhaeredem eum sacere, utpote nullo vinculo naturali copulatum.neque si ex Sabiniano Senatusconsulto ex tribus maribus fuerit adoptatus. Nam Min ejusinodi casu neque quarta ei servatur neque ulla actio ad ejus persecutionem ei competit. Nostra autem Constitutione exceptus est is quem parens naturalis adoptandum susceperit. Utroque enim jure tam naturali quam legitimo in hanc personam concurrente, pristina jura tali adoptioni

servamus, quemadmodum si paterfamilias sese dederit adrogandum quae specialitervi singulatim ex praefatae Constitutionis tenore possunt colligi. I s. Item vetustas ex masculis progenitos plus diligens solos nepotes vel neptes qui quaeve ex virili sexu descendunt,ad

suorum vocabat successicinem, dure adgnatorum eos ant ponebat nepotes autem, qui ex filiabus nati sunt, iron pote ex neptibus cognatorum loco connumerans, post adgnatorum lineam eos vocabat tam in aevi vel proavi niaferni. qu In in aviae vel proaviae. sve paternae sive maternae,successionem. Divi autem Principes non passii sunt talem contra naturam injuriam sine competenti emendatume relinqnere .sed cum nepotis pronepotis nomen commune sit utriusque,

tam qui ex masculis, quam qui ex sceminis descendunt, ideo eundem gradumac ordinem successionis eis donarerunt. Sed ut amplius aliquid sit eis, qui non solum naturae,sed etiam, teris juris sustragiis muniuntur, portionem nepotum Vern

ptum, vel deinceps Me quibus supra diximus) paulo miti

endam esse existimaverunt: ut minus ter a parte acciperent, quam mater e uin, vel aviasuerat acceptura , vel pater eo rum Vel avus paternus, si rematernus,quando De mina mortua

sit, cujus de haereditate agitur iisque licet soli sint,adeuntibus

18쪽

tibus, adgnatos minime voeabant. Et quemadmodum lex duodecim tabularum filio mortuo nepotes, Vel neptes, Pronepotes vel proneptes in locum patris sui ad successionem avi sui vocat ita Principalis dispositio in locum matris suae vel aviae eos, cum jam designata partis tertiae deminutione

vocat.

I 6. Sed nos, cum adhuc dubi latio maneret inter adgnatos& memoratos nepotes, quartam partem substantiae defuncti adgnatis sibi vindicantibus edi cujusdam Constitutionis auctoritate memoratam quidem Constitutionem a nostro Codice segregavimus, neque inseri eam ex Theodosiano Codice in eo concessimus. Nostri autem Constitutione promulgatil, toti jur ejus derogatum est: sanximus, talibus nepotibus in filia, vel pronepotibus ex nepte, deinceps, superstitibus, adgnatos nullam partem mortui successionis sibi vindicare ne hi,qui ex transversa linea veniunt potiores iis habeantur,qui recto jure descendunt. Quam Constitutionem, stiam obtinere, secundum sui vigorem tempora, nunc sancimus ita tamen, ut quemadmodum intercilios & nepotes ex filio antiquitas statuit, non in capita, sed in stirpes dividi haereditatem, similiter nos inter filios & nepotes ex filia distributionem fieri jubeamus, vel inter omnes nepotes neptes,in inter pronepotes proneptes, Malias deinceps Personas ut utraque progenies, matris vel patris aviae velaVi,portionem sine ulla deminutione consequatur: ut si sorte unus vel duo ex una parte, ex altera tres aut quatuor extent, unus aut duo dimidiam, alteri tres aut quatuor alteram dimidiam haereditatis habeant.

COMMENTARIUS.

I. Catis Testati itis esca In-

restati. 2. Hac tame saepe aquior est.

s. Successio luris Antiquio Medii u

delineatur. . Successionis Modi proponuntur. . Gener.ilιs circa Succcssionen Ju

ris Novissimi traduntur.

6. Ipsa

19쪽

6. Ipse Successio Descendentium 13. De socio Liberalitatis Imperi ais explicatur iis, ct Collegiis, deque Succes-7. Quid Moribus e sone Fisci. 8. Qua Successio Ascendentium' i . Quid Motibusas a collateralium' i . Gieralis Feudorum Successio.

Io. Quid Votibus ii De Successione Coniugum.

2. Quid Moribus λι 6. Describitur Successio luris HG

braeorum a

Creditatum aliae ex testamento, aliae ab intestato deseruntur l. I. I. D. de petit. haered. Et quia potior est causa testati, in quantum quod testamento si sponitur maluisse defunctum credibile est, ideo post testati rationem sequitur ab intestato successio. g. i. Instit qui& ex quibus causis anum. l. 89. D. de regul jur. Est tamen casus quo successionem testamentariam ante incedit legitimus, quando hic positus est in conditione, nec ille succedit, nisi legitimo ruerede desciente. l. 82. D. de haered instit. Sicuti negari non potest, quin subinde saepe, ea quae est ab intestato successio telia mentaria aequior est. Nititur enim naturae pariter dedis praerogativa, etiam antiquior est illa quae ex testamento robur accipit. Grassus de success. p. I. Greg. Thol. Synt. Iuris libr.q3.c. I. Unde per excellentiam Paulus justam appellavit haereditatem eam, quae legitimo iure

obtinet. l. 3. A. de illo. D. Pro socio. l. sn Cod Theod delegitim haered. Ut definiri debeat per ictum legis, quo proxunior consanguineo intestat hereditas desertur. .lso. D. de verbosignis. Atque haec ipsa ratio cit, quod multarum gentium uioribus vel omnis successi testamentaria sit sublata, vel saliem uri naturali congruenter admodum recisa coarctata. Sic ut illis te flamento bona, vel maior eorum pars relinqui debeat, quibus juris sanguinis defertur haereditas Cregor. Tnolos Synt. Jur libr. 6 . c. i. ibique D D. dixi ad tit Instit de testam ordin. Non tamen propterea existumandum est, omnem ex testamento successionem esse injustam vel illegitimam. Cum quae testamento tribuitur lege obvenire dicatur Minquantum ii I 2 tabularum haereditates testamentariae confirmantur,is inquantum liberam testandi licentiam Imperatores testatoribus concesserunt l. Izo. l. Is o D de ver b. signis. I. I. Cod de Sacros eccles Ritters-hus ad Nov. p. 7. cap. I. Quemadmodum versa vice quae est ab intestato successio ex tacita desuncti voluntate admitti dicitur, si omnino testamen tum non fecerit. l. conficiuntur. 8. v. quoniam creditur. D. de jure codicili.

20쪽

Ut autem constet quid jure civili circa successiones ab intestato sterite autu, quod est hujus loci, per compendium describam, quid jure antiquo. quid medio, dein quid jure novissimo fuerit statutum, deniq; singulos titulos Institutionum ex ordine explicabo, ne quid intactum maneat, neve quis

credat aliquid in institutionibus reperiri, quod sperni vel nestigi debeat.

Iuris antiqui successo, pro varietate personarum quibus succedebatur, erat varia; vel enim ingenuo succedebatur, vel servo, vel libertino. Si in enuo succederetur, ex Ir tabulis ejus successo erat duorum ordinum, vel suorum vel extraneorum. Suorum ordinein occupabant liberi legitimi, sive naturales sive adoptivi,sive naturales tantum postmodum facti legitimi seu legitimati; sive nati, sive post humi, modo tempore mortis ejus cui succeditur fuerint concepti sive filii, sue filiae, nepotes vel neptes ex filio, sic deinceps, ut tamen in potestate morientis extiterint. Neque in hoc oriadine primo ulterior gradu a proximiori excludebatur, verum sui patris i

cum subintrabat, ut tamen omnes illi non tam expresse vocarentur ex II.

tabulis, quam non excluderentur, quasi natura lege satis illis consultum esset. l. I 3 in princio de inoff. testam. 1.7. in fin D. Si tabul. testament. nulla extis unde liberi. Personis hactenus enumeratis postmodum ex constitutionibus adjecelisuere nepotes ex filia cla ulteriores ciui agnatis praeseruntur. Ita tamen, ut si cum illis concurrerent filii, ex filiis nepotes, patiantur tertiae partis deminutionem, si concurrerent soli agnati, quarta partis detractionem subirent. Λ praetore insuperadjecti sunt emancipati. non illi tamen qui in adoptiva erant familia omnesque succedebant non ignorantes tantum, verum etiam inviti, sidus civile spectemus. Extraneorum nomine ex II tabulis veniunt agnati proximiores, per virilem sexum descendentes, dummodo sint masculini sexus. Neque enim lex Ia tabes admittit descendentes per scemininum sexum,quod excludat cognatos, quin amplius agnatas, licet sorores. Non etiam admittit patrem aut matrem defuncti,non filium in ordine ad matrem, non fratres emancipatos, quod agnati non sint. Et iam si prior proximior in gradu agnatus sprevisset haereditatem, vel non adivisset, remotior excludebatur,in quod succetarium edictum incognitum esset, fiscus admittebatur. Nis quis gentiles fisco praetulerit, eos post adgnatos collocando a qui licet non sint ejusdem familiae, per lineam tamen paternam jungebantur, quia ejusdem gentis, originis remotioris. Veruin media jurisprudentia sorores scemina jure succedendi bravit; etiam postmodum jus praetorium sceminas indistincte adimisit inter cognatas, data eis bonorum possessione, unde cognati. Sic

SEARCH

MENU NAVIGATION